Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum nutritiva habeat aliquem motum ?
Ad primum proceditur sic:
Et videtur, quod non habeat motum.
1. Omnis enim motus est ad finem aliquem, qui est in movente per intentionem vel substantiam: substantia autem carnis quae terminus est nutritionis, secundum Philosophum nec per intentionem, nec per substantiam est in potentia nutritiva: ergo non habet motum, qui sit ad terminum illum. Prima probatur per inductionem: quia movens physice convertit patiens vel transmutat in suani substantiam, ut ignis aquam in ignem; et ideo terminus motus fuit in movente: movens autem in arte per intentionem cognitionis praedeterminat finem. Secunda probatur per hoc quod anima vegetabilis nec intentionem habet, nec ipsa secundum substantiam est caro.
2. item, Omnis motus est a contrario in contrarium, quorum utrumque agit et patitur. Sed dicit Philosophus in secundo de Anima, quod nutritivum nihil patitur, sed. nutriens solum. Ergo nutritio non est motus.
3. Praeterea, Contrarium non restaurat deperditum: sed cibus restaurat: ergo cibus non erit contrarius. Cum igitur motus sit a contrario in contrarium, non erit motus aliquis a nutrimento in nutritum.
4. Item, Omnis motus est ad speciem moventis, vel ad aliquam bonitatem propinquam illi. Haec probatur in fine libri secundi de Caelo et Mundo . Cibus non potest moveri ad hoc quod fiat anima vel aliqua potentia ejus. Ergo nullus motus est in cibo nutrimenti.
Sed contra:
1. Omnes Philosophi dicunt, quod nutritiva ducit nutrimentum in animal permutando ipsum primo in sanguinem et humorem, ex quibus est constitutio corporis humani, et assimilat, et unit, et restaurat deperditum, quae omnia dicuntur motus.
2. item, Nutritiva virtus est a potentia; aut igitur erit activa, aut passiva. Constat, quod non passiva.: quia sic aliquid transmutaret ipsam: ergo activa. Sed dicitur in V Metaphysicae , quod potentia activa est principium transmutandi aliud in quantum aliud: ergo nutritiva transmutabit aliquid, et transmutatio erit motus ejus.
3. Item, In libro II de Anima dicitur, quod potentia animae diffinitur per actus; ergo quaelibet potentia animae habebit actum aliquem et motum.
Solutio. Dicendum, quod nutritiva habet actum et motum qui est assimilare nutrimentum, et unire substantiae nutriti, Sed primus ejus motus est restauratio deperditi in partibus materiae nutriti per cibum advenientem: et iste motus est de quo dicit Philosophus, quod nutritum nutritur, et non cibus nutriens, et est tantum in nutrito: et hoc melius patebit, scilicet quando quaeretur, Quid. sit mobile hujus motus ?
Dicendum ergo ad primum, quod substantia carnis est per intentionem in potentia nutritiva, et non per substantiam. Sed duplex est intentio, scilicet tendens in finem tantum, et non determinans ipsum per cognitionem: et haec est intentio omnium virtutum activarum in natura: omni enim cui attribuitur finis, attribuitur intentio in fine illo. Alia est enim intentio tendens in finem praedeterminans in materia per cognitionem:
et haec est intentio artis. De prima habetur in Ethicis, quod virtus est certior arte: causa autem certitudinis est: quia virtus assimilatur naturae, et natura est certior arte, ut dicitur in ultimo cap. libri quarti Meteororum.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod omnis motus sit a contrario in contrarium, nisi intelligatur de motu, physico tantum agentium et patientium. Sed non est vera generaliter de omni motu locali, nec de motu animae, sicut nutritio motus est animae.
Ad aliud dicendum, quod illa ratio bene procederet si nutritio esset in nutriente et in mobili subjecto: sed infra probabimus, quod non est verum: nihilominus tamen nutriens transmutatur de contrario in contrarium, ut fiat simile nutrito: et hahet contrarietatem ad nutritum in quantum distat per species ab ipso.
Ad aliud dicendum, quod nutrimentum movetur ad propinquam bonitatem animae vegetabilis: quia efficitur corpus animatum.