Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum nutritiva habeat plures motus vel unum ?
Deinde quaeritur, Utrum nutritiva habeat plures motus, vel unum ? Et videtur, quod plures.
1. In nutritione enim oporiet assimilari nutrimentum: et hoc non fit nisi per alterationem. Similiter de potentia carne fit actu caro secundum substantiam: et hoc non fit nisi per generationem quamdam: ergo habet motum alterationis et generationis ad minus: et sic habet plures motus.
2. Praeterea, Necesse est, quod cibus corrumpatur secundum substantiam in qua fuit: et sic etiam habet motum corruptionis.
3. Item, Illud aliud quod additur nutrito, corpus est, ergo quantum: quantum autem additum quanto facit majus: ergo est in praeexistentis magnitudinis additamentum: ergo est motus aug- menti.
4. Item, Quidquid crescit in quantitate, crescit in majorem locum: major autem locus et minor non sunt idem locus: ergo mutatur de loco in locum: ergo habet loci mutationem.
5. Praeterea, Cibus secundum locum transit a loco digestionis ad membra sursum et deorsum: ergo est ibi motus secundum locum: et ita videtur nutritio esse motus compositus ex generatione, corruptione, augmentatione, alteratione, et loci mutatione: et haec quidam opinati sunt esse unum.
Sed contra:
1. Omnis motus est ab aliquo et in aliquid in quo quiescit: alteratio cibi non est aliquid quod sit ens qualitatis in quo sit quies ergo non est ibi absolute alteratio. Prima patet ex ratione terminorum motus. Secunda probatur ex hoc quod si quid esset in aliquo ente qualitatis, non de necessitate transmutaretur cibus secundum substantiam: quod tamen necessarium est in omni nutri-
mento.
2. Praeterea, In primo de Generatione et Corruptione dicit Philosophus, quod alteratio est quando manente subjecto sensato ente transmutatur in ejus passionibus, aut contrariis, aut mediis. Puta, corpus est sanum, et rursus laborat manens idem. Hic autem cibus non manet idem in subjecto. Ergo non alteratur.
3. Item, In omni generatione generatur aliquid secundum speciem et formam, quod secundum formam illam prius non fuit: cibus autem hic transmu- tatur in speciem et formam carnis, quae prius fuit: transmutatur enim in speciem
et formam nutriti, quae prius fuit: ergo non est generatio.
4. Item, Motus denominatur ab intentione moventis, ut supra habitum est: cum igitur intentio nutritivae non quiescat in corruptione cibi secundum substantiam in qua prius fuit, non erit in motu illo corruptio.
5. Praeterea, In omni generatione necesse est id ex quo aliquid generatur, corrumpi prius: quia aliter duae formae substantiales essent in eodem simul: ergo si propter corruptionem cibi in nutritione dicamus esse motum corruptionis, eadem ratione dicemus esse motum corruptionis in omni generatione.
6. Praeterea, Non est necesse in omni nutritione fieri magis augmentum: aliter enim augmentativa non staret, quod est contra Philosophos et contra sensum: ergo non est necesse, quod cum nutritione sit augmentativa, et per consequens non est necesse crescere in majorem locum: motus autem qui est nutrimenti a loco digestionis ad membra sursum et deorsum., est motus qui est in nutriente tantum ut in subjecto, et non in nutrito. Cum autem nutritio sit in nutrito, ut probatur, nutritio non erit motus compositus ex motu secundum locum.
Solutio. Hoc concedimus. Dicendum est enim, quod nutritio est unus motus qui est in nutrito simpliciter quidem, quem tamen praecedunt quidam motus ex parte nutrimenti quod per digestivam transmutatur ex contrajacentibus passionibus, et assimilatur membris, et per calorem naturalem purius elevatur sursum ad nutri mentum superiorum, et grossius deprimitur inferius ad nutrimentum inferiorum.
Ad argumenta autem facta in contrarium, patet solutio per rationes pro ista parte inductas.