Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Ad quam speciem motus reducatur nutritio ? et, Quomodo ejusdem est facere et reficere ?
Tertio quaeritur, Ad quam speciem motus reducatur nutritio?
Et videtur, quod ad generationem.
1. Motus enim reducitur in praedicamentum et speciem per principia ipsius motus, quae sunt forma, et materia, et privatio. Cum igitur materia sit substantia, et forma accepta sit substantialis, similiter et privatio sit abjectio formae substantialis, videtur quod iste motus reducitur ad motum generationis: generatio enim est ingressus in esse ex potentia substantia in actu substantiam.
2. Si forte dicatur, quod hoc non est nisi generatio partis, sed in motu generationis est generatio totius, sicut videtur dicere Philosophus in primo de Generatione et Corruptione : vel non hoc secundum se generatur: generatio enim esset, non augmentatio in nutrimentum. Contra: In loci mutatione idem est motus totius et partis, ut dicit Philosophus: ergo videtur, quod similiter debeat esse in generatione.
3. Praeterea, In libro XVI de Animalibus dicit Philosophus, quod virtus informativa et generativa quae est in semine, trahit in se nutrimentum ex quo formet organa: sed tractus nutrimenti nutritivae est et nutritio: et ita videtur cum ejusdem sit facere, et reficere aliquid post destructionem, et generatio faciat, nutritio autem reficiat, quod generatio et nutritio sint ejusdem virtutis, et nutrire sit quodammodo generare. Et hoc concesserunt quidam, ex antiquis, dicentes nutritionem nihil aliud esse quam generationem in parte restaurata post deperditionem ejus quod nutritur.
Sed contra hoc sunt rationes fortissimae;
1. Nihil generans generat seipsum: omne nutriens nutrit seipsum (dico autem nutriens ut agens nutrimento, non materia) ergo nullum nutriens est generans: ergo nulla nutritio erit generatio.
2. Item, Omnis generatio est ingressus in esse quod non est: nulla nutritio est ingressus in esse quod non est: ergo nulla nutritio est generatio. Prima probatur ex. diffinitione generationis, quae ponitur in ipsa. Secunda patet ex hoc quod nutritio est ingressus in esse nutriti, et est ante nutritionem, et nutritum est actu ante nutritionem.
3. Item, Duarum virtutum distinctarum per organa non est idem actus: generatio et nutritio sunt tales virtutes: ergo cum actus generativae sit generatio, et nutritivae nutritio, generatio non erit nutritio. Prima patet per se. Secunda probatur per hoc quod generativa est in vasis seminariis, nutritiva vero in corde vel hepate, in quo est vis tractus nutrimenti per venas mesaraicas, a Graeco meseron , quod est trahere, sic dictas.
4. Item, Virtutis operantis in organo, et virtutis operantis organum, non est idem actus: sed sic se habent nutritiva et generativa, quod generativa est faciens organum, nutritiva operans in organo: ergo ipsarum non erit idem actus, et sic generare non erit nutrire.
5. Item, In arte mechanica non est eadem ars utens et faciens: patet enim, quod fabrilis lignorum est facere navem, et navigatoriae est uti ea. Similiter carpentariae est facere domum, et oeconomicae est uti domo facta, et fabrilis in ferro est facere gladium, et militaris uti. eo: et omnino sic est in architectonicis et usualibus. Cum igitur ars imitetur na- turam, et in natura non est ejusdem virtutis facere aliquid et uti facto: sed generatio facit omnia organa, nutritio autem utitur ad salutem: ergo non sunt idem.
Solutio, Hoc concedimus dicentes, quod nutritio est motus in partibus materiae nutriti, et non in partibus ejus secundum speciem: sicut enim dicit Philosophus in primo de Generatione et Corruptione, quaelibet pars secundum materiam effluit et refluit, et nulla secundum speciem et formam. Nec dicimus aliquo modo, quod nutritio sit motus in cibo existens. Cum igitur secundum Philosophum sit tantum in partibus materiae, et per materiam nullus motus ponatur in praedicamentum et speciem, iste motus non erit reducibilis ad praedicamentum vel speciem alicujus motus. Quod autem penes materiam species molus non distinguantur, consideranti patet: quia cum tria sint principia motus, scilicet materia, forma, et privatio, ejusdem naturae et praedicati materia est subjectum in omnibus motibus: sed non ejusdem praedicati et naturae forma et privatio. Quod vero nutritio sit motus in partibus materiae tantum, supponitur hoc a Philosopho, et infra erit in quaestione quae de nutriente et nutrito disputabitur.
Ad primum ergo dicendum, quod in nutritione est acceptio formae quae est actu, et illa non est terminus, neque principium generationis: et bene concedimus, quod non est generatio pariis, nec Philosophus intendit hoc, sed potius, quod generatio est ingressus in esse absolute et simpliciter, sive in parte, sive in totum quod esse totum fuit in potentia: sed nutritio est ingressus in esse quod est actu secundum speciem et formam nutriti, et non ponitur in potentia, aliquo modo nisi ex effluxu et influxu materiae.
Ad aliud patet solutio per praedicta, quod non est hic generatio partis simpliciter.
Ad aliud dicendum, quod nutrimentum quod trahitur a vi generativa in corpore animato existente in semine, est alterius rationis, quam nutrimentum quod trahitur a vi nutritiva in corpore animato: illud enim est in potentia ad formam et speciem organorum quae non est actu, sed istud est in potentia ad formam et speciem membrorum similium, quae jam actu est in nutrimento adveniente, et non acquirit nisi salvationem.
Illud autem quod dicitur, quod ejusdem sit tacere, et reficere, dicendum quod hoc est verum, si in eadem ratione accipiatur facere et reficere: virtus enim generativae est facere secundum formam, et reficere secundum formam: sed nos jam diximus, quod nutritivae est tantum reficere secundum partes materiae effluentes et influentes.