Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum nutritum nutriatur secundum speciem et materiam, vel secundum materiam tantum ?
Quarto quaeritur ex parte nutriti, Utrum nutritur secundum speciem et materiam, vel secundum materiam tantum ?
Videtur, quod secundum speciem et materiam: quia
1. Nutrimentum accipit speciem nutriti, et non remanet in materia tantum: ergo cum nutritio fiat secundum quod additur, et quod additur sit in specie et materia, nutritio erit per speciem et materiam.
2. Item, Quod secundum materiam tantum est, secundum potentiam tantum est, et non secundum actum: ergo si nutrimentum tantum esset secundum materiam, numquam nutriretur aliquid actu: sed. hoc est falsum: ergo nutrimentum fit secundum speciem et materiam.
3. Item, Nullus motus potest esse de materia ad materiam, quia sic materiae esset materia: oporteret enim, quod aliquid esset subjectum illi motui, et ita esset materia, et moveretur ad materiam: quia nihil est, quod non potest intelligi; ergo nutritio non est motus secundum materiam tantum in nutrito,
4. Praeterea, Quando deperditur pars materiae in carne, cum forma non habeat esse nisi in materia, necesse est destrui formam quae fuit in illa parte; ergo si restauratio fit secundum modum deperditionis, necesse est restaurationem fieri in forma et materia.
Sed contra:
1. Illud non immutatur, quod eodem, modo manet : species nutriti eodem modo manet hodie sicut heri in toto et in parte: eadem enim est caro hodie, quae lieri fuit, licet non eadem materia per totum: ergo nutritio est peries materiam tantum.
2. Praeterea, Dicit Philosophus, quod una pars materiae defluit, et alia advenit: species autem et forma stat eadem. Et dicit speciem similem esse vasi, et materiam aquae mersae et remersae, vase uno et, eodem remanente.
3. Praeterea, Nos videmus, quod omnes motus qui aliquo modo sunt ad formam, sive extra, sive intra: extra, sicut motus ad ubi: intra, sicut illi qui sunt ad. formam substantialem, vel accidentalem, speciales liabent determinationes , quibus reducuntur ad species et genera; et iste non habet: ergo videtur, quod in partibus materiae tantum est. Si enim daretur, quod esset ad speciem, non esset nisi ad speciem carnis vel ossis, quae nutriuntur: nihil autem nutritur nisi illud quod jam est actu per speciem et formam. Si enim diceretur, quod moveretur ad speciem illam, moveretur ad illud quod jam est actu et habet: quod non potest intelligi: secundum hoc enim idem numero moveretur ad aliquid, et quiesceret in illo, et simul et semel mo- veretur ad aliquid, et esset in motum esse in ilio simul et semel: et esset aliquid actu, et non esset simul et semel: quae omnia sunt impossibilia: ergo nutritum non nutritur nisi secundum materiam.
Solutio. Dicendum, quod absque dubio secundum omnes veritatem intelligentes nutrimentum non est nisi secuudum materiam. Et quidam contradicunt huic sententiae ex. ignorantia veritalis.
Dicendum: ergo ad primum, quod illud quod additur, non efficitur in alia specie quam quae prius fuit: et idcirco nutritum nutritur secundum speciem illam, licet. aliquid addatur ei: sed quia alias partes accipit materiales, propter hoc mutatur in partibus materiae et nutritur.
Ad aliud dicendum, quod nutrimentum non tantum est in potentia, sed in actu: sed ille actus est idem qui fuit prius in partibus nutriti, licet non eaedem partes sint secundum materiam.
Ad aliud dicendum, quod nullus motus est de materia in materiam, ut probatum est: sed bene contingit aliquid idem numero movens recipere partem materiae pro parte et post partem et cum parte, secundum quod ipsum transmutat aliquid in se et in speciem suam.
Ad aliud dicendum, quod cum perditur pars materiae, non destruitur propter hoc species membri animati corporis: pars enim deperdita non fuit necessaria speciei, sine qua esse non posset: et ideo potest effluere illa et influere alia, sicut per simile ostendit Philosophus in vase et aqua.