Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Secundo quaeritur, Quid sit vis augmentativa ?
Et sumatur diffinitio Avicennae in sexto de Naturalibus, quae talis est: Augmentativa est vis augens corpus in quo est ex corpore quod ipsa assimilat illi augmento proportionabili in omnibus dimensionibus suis, quae sunt longitudo, latitudo, et spissitudo, ut perducat rem ad perfectionem.
Et videtur quod non sit vis augens corpus:
1. Dicit enim Philosophus in quarto Topicorum, quod si aliquid ponitur in alio ut in genere, considerandum est si secundum omne tempus sequitur idem in quo ponitur: et si non sequitur secundum omne tempus, tunc non erit genus illud quod positum est pro genere: sed non est semper vis augens corpus: ergo male ponitur ut diffinitivum augmentativae.
2. Praeterea, idem videtur diffiniri per idem, quando diffinitur vis augmentativa per vim augentem corpus.
3. Praeterea, Hoc videtur esse falsum, quod dicit, Augens corpus in quo est: intelligitur enim tantum: si enim illud augetur cujus substantia efficitur in majori quantitate, cum substantia cibi effici- tur sub quantitate cibati, quae, major est quam sua quantitas fuerit, videtur tunc cibus augmentari, et non tantum corpus in quo est vis augmentativa.
4. Praeterea, Augmentativa non Addetur corpus assimilare, sed. potius nutritiva, ut habitum est in praedictis: ergo male videtur dicere, quod ipsa assimilat illi.
5. Praeterea, Hoc videtur expresse falsum quod dicit, Augmento proportionabili in omnibus dimensionibus suis. Videmus enim multos, quorum latitudo et spissitudo non respondent longitudini secundum proportionem.
6. Praeterea, Videtur in hoc contradicere sibi ipsi: quia in alio loco dicit ejusdem libri, quod nutritiva apponit in latitudinem membrorum, et in spissitudinem eorum augmentum manifestum in grossitie, longitudini vero non addet. Augmentativa vero addit multo plus longitudini quam latitudini.
7. Praeterea quaeritur, Quae dicatur proportio ibi? Patet enim, quod proportio non est nisi secundum aequale, vel minus, vel majus determinata. Quod non secundum aequale sit, planum est videre: quia longitudo quae non est aequalis latitudini nec spissitudini, secundum majus et minus determinata, non potest vocari proportio in hoc loco: videmus enim eumdem hominem crescere et diminui secundum latum et profundum, et non secundum longum. Si ergo in diminutione non fuerunt latitudo et spissitudo proportionatae longitudini, etiam in cremento non fuerunt proportionatae, et e converso.
Si. forte dicatur, quod proportio accipitur hic hoc modo ut sumitur ratio in secundo de Anima , cum dicitur; Omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti: quaeratur tunc, Quae sunt natura constantia? Et si dicatur, quod constantia per speciem et formam. Contra: Quorum una est virtus secundum speciem et formam, eorum una erit operatio virtutis secundum speciem illam; sed una operatio dicitur ab uno termino secundum rationem: ergo oporteret, quod vis augmentativa in qualibet specie una haberet terminum unum secundum rationem: et hoc manifeste falsum est: videmus enim unum hominem bicubitum esse, et alterum tricubitum, qui non sunt idem terminus quantitatis secundum rationem.
8. Praeterea quaeritur, Quid, dicatur hic ratio magnitudinis et augmenti ? Si enim ratio sumatur pro specie, tunc nihil videtur dicere. Quare etiam rerum natura constantium, ut mathematicorum, est alia ratio et species quantitatis. Si vero sumatur pro proportione, tunc redit eadem, quaestio quae prius fuit.
Praeterea, Quid est quod dicitur, Ratio magnitudinis et augmenti ? Hoc enim videtur idem esse.
9. Praeterea, Videtur falsum quod dicit, Ut perducat rem ad perfectionem. Hoc enim videtur magis esse proprium virtutis dantis speciem et formam secundum quam est perfectio, et haec est generativa.
Solutio. Dicendum quod, haec diffinitio bona est et physice data: est enim per proprium actum per quem debet diffiniri virtus, et per propriam materiam actus, et per proprium finem. Hoc enim quod dicitur, Vis augens, ponit proprium actum virtutis augmentativae, Cum autem sit duplex materia ipsius actus: una circa quam operatur augmentum, illa supponitur cum dicitur, Corpus in quo est. Alia ex qua operatur augmentum, et illa tangitur, cum dicitur, Ex corpore quod ipsa assimilat illi. Finis vero est duplex etiam, scilicet forma in qua terminatur actus, et ille supponitur cum dicitur in diffinitione, Augmento proportionabili in omnibus dimensionibus suis, quae sunt longitudo latitudo, et spissitudo: motus enim augmentativus termi-
natur ad magnitudinem sic proportionatam secundum longum, latum, et spissum. Alius enim finis est qui intenditur a movente, et ille supponitur, cum dicitur, Ut perducat rem ad perfectionem.
Dicatur ergo ad primum, quod hoc quod dicitur. Augens, non posuit genus virtutis augmentativae, sed proprium actum, qui licet non semper sequatur virtutem, tamen est actus per se, et quiescit virtus ab ipso cum pervenit adfinem. intentum a movente, sicut infra explanabitur, cum quaeretur, Quare animal non semper augetur, sicut semper nutritur?
Ad aliud dicendum, quod ly augens non supponit idem, sed actum, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod augmentativa non. auget nisi id in quo est, et non cibum: ad hoc enim quod aliquid augeatur, oportet manere idem numero secundum substantiam: cibus autem non manet, sed accipit substantiam aucti,
Ad aliud dicendum, quod assimilatio in nutritiva et augmentativa est diversimode secundum diversos terminos nutritivae et augmentativae. Unde nutritiva assimilat, ut sit potentia substantia, in qua salvetur esse individui: augmentativa vero assimilat, ut sit potentia quantum, extendens individuum ad majorem quantitatem.
Ad aliud dicendum, quod proportio non sumitur ibi secundum comparationem dimensionis ad dimensionem in se, sed secundum operationem omnium dimensionum in comparatione ad figuram, quae debetur corpori ex hoc quod est subjectum talis animae, secundum quod corpus humanum dicitur a Philosopho in libro de Animalibus longum et rectum, et alia, corpora animalium non sunt adeo lata secundum quantitatem suae magnitudinis, sed sunt magis spissa: latitudo enim est a dextra in sinistram.: et spissitudo ab ante et retro, longitudo autem deorsum ad sursum, ut dicitur in secundo de Caelo et Mundo.
Ad aliud dicendum, quod virius est ultimum potentiae in re: et ideo cum ultimum potentiae nutritivae sit salvare per restaurationem deperditi, de potentia nutritiva nihil invenitur ultra ultimum illud. Cum orgo majoris difficultatis sit extendere majus ad id quod salvatum est, oportet quod hoc sit alterius virtutis, quae est augmentativa: et ideo nutritiva non ponit augmentum per se, nec in latitudine, nec in. spissitudine, sed. per accidens: quia id quod restituit, quantum est: non tamen in eo quod quantum est, restituit, sed in eo quod substantia. Et ita solvunt quidam. Sed melius dici potest, quod ut supra habitum est, quaedam partes sunt in corpore animato, in quarum extensione principaliter est augmentum naturale, et illae sunt ossa, et nervi, et venae: et illas extendere difficillimum est, eo quod sunt durae: et ideo etiam extensae non revertuntur: non enim videmus, quod homo efficiatur minus longus quam fuit per aliquam diminutionem: et sic est etiam in latitudine, et spissitudine substantiae radicalis. Haec igitur augmentatio proprie est virtutis augmentativae et est secundum naturam: et in hac etiam expresse apparet quod dicit Avicenna, quod multo plus additur longitudini, quam latitudini et spissitudini. Alia ratio est augmentatio in partibus quae sunt ex humido nutrimentali, quae non sunt ut vas, sed potius ut factae in vase ut fluentes et refluentes: et secundum has saepe accidit ingrossatio et attenuatio: et haec augmentatio pertinet ad nutritivam: quia est tantum a nutrimento majori vel minori, sicut etiam videmus in parvulis: quia calor eorum est fortis, et corpus rarum: et propter hoc de nutrimento eorum pius transit ad superiora membra, et efficiuntur superiora membra eorum majora inferioribus secundum proportionem corporis sui. Postea vero cum corpus inspissatur, et calor efficitur debilior, non transit ad superiora membra in nutrimento nisi quod est subtile et penetrativum et leve,
et totum residuum transit ad inferiora: et ideo inferiora efficiuntur majora superioribus secundum proportionem sui corporis.
Ad aliud dicendum, quod proportio sumitur hic in comparatione ad figuram quae debetur corpori talis animae, sicut dictum est: et licet fiat ingrossatio et attenuatio in partibus humidi nutrimentalis, non tamen variatur dimensio radicalium membrorum.
An aliud dicendum, quod illud quod proportio ab Avicenna dicitur, vocatur ratio ab Aristotele: et vis est in hoc quod dicit Philosophus, Natura constantium: non enim constant nisi quae per naturam diversa sunt, et uniuntur in composito per mixtionem: et si illa simul stare debeant, necesse est adesse aliquid continens ea: hoc autem est forma, quae dicitur natura, et in animatis est anima. Terminus vero dicitur respectu ejus quod auget: in hoc enim non auget quocumque modo, sed alteratur ad terminum speciei et figurae ejus quod augetur. Et ideo hoc verbum dicit Philosophus contra Empedoclem, qui dicebat augmentum fieri ab igne tantum: et reprobat ejus dictum, eo quod ignis non alterat ad terminum speciei et figurae inanimati corporis, sed in infinitum quousque fit combustibile, et non relinquitur, quod sit tantum ponere augmenti et virtutis animae quae dicitur augmentativa. Respectu vero magnitudinis dicitur proportio magnitudinis, et dicitur proportio potentiae ad actum, et etiam proportio figurae et magnitudinis ad formam et virtutem formae. Dico autem proportionem potentiae ad actum mensuram substantiae quae est in humido radicali, ex quo fiunt membra radicalia ad tantam et tantam extensionem secundum longum, latum, et spissum. Mensura autem illa est in duobus, scilicet in calido activo, et humido passivo: calidum enim activum in semine quod est activum, ut praehabitum est, virtute Ignis elementa- lis, et virtute animae, et virtute caeli, debilius est in aliquo semine, et in aliquo fortius: et secundum hoc extendit membra radicalia in majorem vel minorem dimensionem, secundum quod inveniuntur corpora mulierum in membris radicalibus minora corporibus virorum, et frequentius. Humidum autem passivum in semine quandoque est magis extensibile, et quandoque minus: et hoc contingit turn ex quantitate, tum ex siccitate ipsius: et secundum hoc fiunt corpora majora vel minora, numquam tamen extensi bilia in inlinitum: humidum enim illud per extensionem non dividitur ultra hoc quod possit in eo manere virtus factiva membrorum radicalium, quae sunt ut vas in corpore animato. Et ideo patet, quod non dividitur ut quantum quod est divisibile in inlinitum, sed ut semen distribuitur per membra, quod retinet virtutem factivam omnium membrorum. Et haec dicitur proportio potentiae illius, quae est in semine ad actum
tanta) magnitudinis vol tantae. Proportio vero ligura) et magnitudinis ad formam et virtutem formae est mensura tantae
quantitatis in organis radicalibus, in qua potest anima corroborari virtute, et exercere operationes suas: et haec vocatur a, Philosopho ratio magnitudinis. Ratio autem augmenti dicitur proportio ejus quod additur ab extrinseco ad finem et statum magnitudinis. Radicalia enim membra ad finem et statum pervenire non possunt ex quantitate propriae substantiae: sed oportet, quod multiplicetur per alienam assumptam.
Et per hoc patet solutio ad totum quod quaeritur de proportione.
Ad ultimum: dicendum, quod est proportio perfectio secundum esse speciei et formae, et haec est generativae. Est etiam perfectio secundum robur virtutis in organis et figuram magnitudinis organorum, et haec est virtutis augmentativae.