Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Secundo quaeritur, Quis sit actus generationis ?
Et videtur, quod
1. Actus generationis est in generante, sicut omnis actus est in agente. In generante autem non videmus alium actum nisi descindere semen. Ergo videtur, quod descindere semen sit actus generationis. Sed si hoc concedatur, tunc videtur actum generativum non esse in omnibus generantibus. Sicut enim dicitur in libro de Animalibus, et probatur multiplici ratione, in faemina non est decisio seminis, quae effective operetur aliquid ad conceptum. Cum ergo in ipsa sit generativa, non erit proprius actus ejus descindere semen.
2. Praeterea, Hoc patet ex diffinitionibus masculi et faeminae, quae colliguntur ex libro de Animalibus, et ex principio libri Vegetabilium, haec scilicet, quod masculus est, qui generat in alio suae speciei ex. semine proprio: faemina vero, quae generat in se ex semine alterius suae speciei. Per hoc enim patet, quod faemina generans non descindit semen proprium ad hoc ut effective operetur conceptum.
3. Praeterea, Cum actus sint priores potentiis secundum rationem, videtur quod generativa in masculo et faemina sit aequivoce, sicut patet ex diffinitionibus supra positis: et cum generativa sit a qua denominatur vegetabilis anima, videtur anima vegetabilis aequivoce dici in masculo et faemina.
4. Praeterea, Decisio seminis non videtur esse in plantis: ergo non videtur esse iste actus generalis generativae.
5. Praeterea quaeritur, Quid sit descindere semen ? Si enim hoc tantum est separare quamdam partem nutrimenti, tunc non tantum generativa descindit semen, sed etiam augmentativa, quae separat quamdam partem nutrimenti in augmentum. Si autem dicatur, quod descindere semen est per aliquod organum attrahere superfluitatem quartae digestionis, et maturare ipsam ita quod recipiat Virtutem formativam seminis in, simile speciei generantis: tunc non videbitur actus generativae esse in plantis, in quibus non est attractio partis nutrimenti ad organum unum, quod influat ei virtutem formativam: quia videmus, quod planta in stipite et in ramis et in radice profert surculos, virgas, folia, flores, et fructus.
6. Praeterea, Videtur quod generativa in plantis sit multiplex propter actus multiplices, qui sunt producere praenominata.
7. Praeterea, Cum in omni natura aliud sit ageris, et aliud patiens, aliud materia, et aliud forma, et faemina se habet ad masculum ut materia ad formam, et ut patiens ad agens , videbitur quod in omnibus animatis aliud debet esse faemina, et aliud masculus: et sic in plantis deberet esse distinctio sexus secundum actum virtutis generativae.
8. Praeterea, Generativa virtus est animae vegetabilis:. ergo distinctio ejus secundum suum actum debet convenire omni naturae vegetabilium: et sic iterum sequitur, quod plantae debent esse distinctae per masculum et faeminam.
Si forte diceretur, quod in plantis est sexus, sicut dixit Abrutallus, sunt contra hoc multae rationes, quae ponuntur a Philosopho in libro de Vegetabilibus et plantis. Quarum una est, quia masculus quando generat, in alio generat, et faemina quando generat, ab alio generat, et sunt ambo separata ab invicem, et postea commiscentur: et illud non invenitur in plantis. Alia est, quod non indigent plantae effectivo nisi sole in hora pullulationis. Cum igitur effectivum sit masculus, non indigent masculo. Et hoc dicit Philosophus per talia verba: " Planta indiget temporibus anni, et sole, et temperantia, et vere plus omni re. " His ergo indiget in hora pullulationis arborum. Estque principium generationis fructuum a sole: quia Anaxagoras dixit, quod earum frigus est ab aere: et ideo dixit Letineon, quod terra est mater plantarum, et sol patet.
9. Praeterea, Nos videmus inanimata generari non per decisionem aliquam, sed quaedam per commixtionem elementorum, ut mineralia, metalla scilicet et lapides: quaedam vero per transmutationem alterius materiae, ut cum ignis materiam aeris transmutat in se. Cum igitur animata perfectiora sint quam inanimata, videtur quod deberent habere perfectiorem modum generationis. Cum igitur perfectius sit super aliam materiam generare suam speciem, quam super abscissam a seipso, videtur quod animata non deberent abscindere semen, sed generare super aliam materiam.
10. Praeterea, Videtur quod decisio seminis nullo modo sit actus generativae. Cum enim generativa sit ad salutem speciei, actus enim videtur esse qui inducit formam specificam: decisio autem non praeparat nisi propriam materiam: ergo non erit actus proprius generativae.
11. Praeterea, Ex hoc etiam videtur, quod generativa non sit in generante: oportet enim, quod virtus conjuncta sit actui, suo in eodem: actus autem gene-
rationis est in subjecto: ergo virtus generativa erit in ipso etiam ut in subjecto. Cum igitur semen per substantiam sit separatum a generante, virtus generativa subjecto et ratione distare videbitur ab ipso generante.
Solutio. Sicut dicit Avicenna in ultimo cap. libri sexti de Naturalibus, ab anima quae est in toto corpore virtus generativa emanat in organum generationis, quae virtus influit semini virtutem generationis, quae generat membra secundum unamquamque virtutem congruam actioni illius, ita quod unumquodque membrum sit aptum ad recipiendum virtutem propriam quae apparet in eo. Et secundum hoc dicimus, quod virtus generativa prima quae est pars vegetabilis animae, est in generante, et in animalibus quidem situm habet in determinato organo generationis: in plantis autem in quibus secundum omnem partem est vis impraegnans et impraegnata, non habet determinatum situm, sed. est in toto corpore plantae: et hujus causa patebit infra. Sed in semine est vis generativa causata ab illa quae nec anima est, nec pars animae, licet actione animae operetur.
Ad primum ergo dicendum, quod descindere semen a superfluo quartae digestionis actus est generativae primae, quae pars animae est. Et hoc est tam in animalibus, quam in plantis. Sed generativae secundae quae est in semine, non est actus ilie: quia aliter semen a semine descinderetur.
Ad aliud dicendum, quod semen est duplex, scilicet materiale, et effectivum, quod tamen effectivum pars est materiae secundum subjectum primum in quo salvatur: et primum., id est, materiale descinditur a faemina per attractum sanguinis menstrui, vel alicujus humoris qui est loco ejus. Secundum autem, scilicet effectivum descinditur a viro in omnibus animalibus, de quibus est masculus et faemina. Sicut autem dicit Philosophus in X Metaphysicae, masculinum et foeminum accidunt omnibus animalibus: sed in libro de Animalibus excipit quoddam genus piscis, in quo non est umquam visus masculus: et hoc necesse est contingere propter similitudinem partium illius piscis: quando enim corpus animatum omnino est simile in partibus, vel minimam habet diversitatem, tunc superfluum cibi ab ultima digestione accipit virtutem ad. proferendum tale corpus, et non est necesse ut a virtute organi specialis recipiat aliquem influxum ultra haec: et ideo cum organa generationis influentia virtutem specialem superfluae quartae digestionis faciant distinctionem maris et foeminae, non erit in tali animali distinctio sexus. Et ideo dicunt quidam Philosophi experimentatores, quod hoc genus piscis est anguilla, in qua numquam apparuit masculus vel faemina,
Ad aliud dicendum, quod faemina non solum generat in se ex semine alio quod est effectivum, sed etiam ex semine proprio quod est materiale.
Ad aliud dicendum, quod sicut corpus organicum diffinitur in comparatione ad animam, et anima diffinitur in comparatione ad corpus organicum.: ita diffinitur passivum ad efficiens, et efficiens ad passivum. Et similiter faemininum, ad masculinum, et masculinum ad foemininum. Sunt enim ad idem operantia,, unum effective, et alterum materialiter, Et cum illud ad quod operantur, sit finis, diffinientur ambo per idem. Et quia illud unius rationis est per quod diffiniuntur, non omnino sunt aequivoca virtus generativa in masculo, et virtus generativa in. faemina, et per consequens nec etiam vegetativa erit aequivoca in iliis.
Ad aliud dicendum, quod decisio seminis est in plantis: decisio enim seminis in genere est separatio quaedam nutrimenti a cibo, quod est natum sustinere individuum, in quo separato, per generatio- nem, salvatur species, Talis autem separatio fit in planta: quia id. unde fit generatio, separatur ab eo quod est cibus maxime ad sustentationem corporis plantae. Sed verum est, quod planta non ejicit semen extra se. Vel dicatur meiius, quod in planta est duplex generatio. Quarum una est per quam ad ipsam plantam generantem redit juventus ejus: et in ista generatione generatum semper est pars generantis, et ideo ista fit de nutrimento ipso ipsius plantae. Alia est generatio plantae similis in specie per quam non salvatur nisi species plantae, et non individuum: et haec fit per semen decisum a nutrimento, et extra plantam projectum, sicut palet in nucleis et fructibus.
Ad aliud Dicendum, quod descindere semen est separare ipsum a nutrimento, et influere ei virtutem generativam materialem vel effectivam, qui influxus fit a generativa quae vel est in toto corpore generantis, vel in organo speciali.
Ad aliud dicendum, quod in plantis sine dubio multiplex est generatio, hoc est, multorum: et hoc. contingit propter qualitatem et similitudinem corporis plantae in partibus: ex hoc enim accidit, quod nutrimentum quod est aptum nutrire partem unam, est etiam aptum nutrire partem alteram. Et ex hoc iterum contingit, quod nulla differentia est inter humidum radicale, et humidum nutrimentale in ipsis. Et ex hoc contingit ulterius, quod ex. humido nutrimentali potest esse generativa partium in plantis: cujus signum est, quod partes ejus abscissae recrescunt, quod non fit in animalibus habentibus multam diversitatem in organis. Dicimus igitur, quod ex. nutrimento in quo dominatur humidum aquosum quod est facile digestibile, producuntur folia. Ex nutrimento vero in quo dominatur subtile terrenum bene commiscibile, producuntur virgae et surculi. Ex illo autem in quo dominatur subtile aureum cum aqueo digestibili fa-
cile et maturabili, generantur fructus, et sic de aliis.
Ad aliud dicendum, quod in plantis non est distinctio masculi et faeminae per sexum, sed per proprietates, quae proprietates sunt formam speciei et figuram imprimere, et haec impressa recipere: et ideo ambae istae proprietates adunantur in planta una, ut dicit Philosophus in primo de Vegetabilibus ei plantis. Calidi tantum et sicci est imprimere et quasi sigillare formam et figuram: calidum enim est penetrativum, et siccum terminativum: et cum haec sint ubique in planta, proprietas masculi ubique erit in planta. Proprietates autem faeminae sunt frigidum et humidum: et humidum est figurae et speciei receptivum, frigidum vero per coagulationem humidi aquosi eorumdem est retentivum: et istae proprietates similiter ubique sunt in planta. Et ideo dicit Philosophus, quod planta ubique est impraegnans et impraegnata. Quod autem non distinguitur sexus in plantis, hoc est propter aequalitatem corporis plantae in partibus. Ex hoc enim contingit, quod nutrimentum assimilatum parti uni, est etiam assimilatum alteri: et assimilatum parti, est etiam assimilatum toti: et quod est potentia pars, est potentia totum: et cum nutrimentum in planta ubique sit potentia pars, ubique erit potentia totum: et sic ubique generatio. Quod autem idem sit in planta humidum nutrimenti, et humidum generationis, patet per experimentum: quia partes abscissae recrescunt, quod non fieret si esset humidum diversum: et ideo cum ad humidum nutrimenti non exigatur distinctio sexus, sed tantum calor agens cum virtute animae et virtute caelesti, etiam ad generationem plantae non exigitur nisi calor agens cum virtute animae et caeli. Et hoc est quod dixit Letineon, quod omnium vegetabilium terra est mater, et sol pater.
Ad aliud dicendum, quod distinctio maris et faeminae duplex est, scilicet per proprietatem et sexum. Per sexum est in
animalibus, per proprietatem autem in plantis, Et hoc est ideo, quod anima sensibilis diversas habet virtutes et operationes, praecipue ubi perfecta est: et ideo exigit magnam diversitatem partium in corpore quo utuntur ut organo in illis virtutibus et operationibus. Et cum talia sint difficilioris generationis secundum naturam, contingit ex hoc quod nutrimentum assimilatum parti uni, non est assimilatum parti alteri: et quod est assimilatum parti, non est assimilatum toti. Ulterius quod est potentia pars, non est potentia totum: et quia species non salvatur nisi in eo quod est potentia totum, oportet talia habere speciale organum in quo sit virtus animae, quae trahat partem cibi a toto corpore, et faciat ipsum potentia totum vel materialiter vel effective, ut supra diximus: et distinctio horum organorum facit distinctionem sexus in animalibus. Et hoc patet ex. hoc, quia si. sunt animalia similia in partibus, quorum facilis est generatio, et praecipue quae non sunt completa in numero sensuum, multa eorum generantur ex putrefactione et virtute stellarum, ut dicit Aristoteles in libro de Animalibus.
Ad aliud dicendum, quod perfectiorem habent generationem animata quam inanimata, tam ex parte agentis, quam ex parte materiae. Ex parte agentis: quia in illis agit qualitas activa, sicut calidum et frigidum tantum: in istis autem non sufficit hoc, sed cum calore oportet addere virtutem animae et virtutem caeli. Ex parte materiae vero: quia illa generando praeparant materiam: in istis autem oporiet esse materiam ante praeparatam. Quod vero illa non generant de sua substantia, hujus causa est: quia homogenia sunt, et in homogeniis nihil est quod sit in potentia ad formam, sed totum est in actu: in animatis autem sunt quaedam partes potentia, et quaedam actu: nutrimentum enim assimilatum est pars potentia et non actu: et cum generatio fiat ex potentia ente et non actu, in his quae sunt animata, debet lieri generatio ex talibus partibus: talibus autem quae non sunt animata, non potest fieri: quia omnes partes eorum sunt actu: et ex ente actu non fit generatio: et ideo oportet, quod generent speciem suam super naturam alienam, quae est extra ipsa.
Ad aliud dicendum est secundum supra dicta, quod prima virtus generativa quae pars animae est, in. organo est et in generante: et hinc est actus ille primus qui est decisio seminis. Sed ab hac virtute influxa est alia virtus in semen, cujus est convertere substantiam seminis in similitudinem speciei primi generantis, et iste est actus secundus, et virtus haec non est in generante, sed in semine.
Fer hoc patet solutio ad ultimum.