Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quid sit olfactus ?
Ad primum proceditur sic:
I. Dicit Avicenna, quod olfactus est vis ordinata in duabus carunculis anterioris partis cerebri similibus mamillarum capitibus, ad apprehendendum illud quod offert ei aer attractus de odore qui est in vapore permixto, aut de odore im- presso in illo ex permutatione quae fit ex corpore odorifero.
2. Item, Algazel, Olfactus lit per virtutem quae est in duabus carunculis cerebri, quae sunt similes summitatibus uberum caprae, quae apprehendit mediante corpore ex odoribus, et retinet eos: vel partes odoriferorum permiscentur illi corpori, sicut aer, et aqua, etc.
Secundum utramque harum diffinitionum videtur, quod olfactus sit vis non ordinata in nervo.
3. Item, Etiam videtur per Gregorium Nyssenum dicentem: " Olfactus qui fit per nares, finitur in fine anteriorum ventriculorum cerebri: ipsi enim vaporatis-
sinii existentes vapores apprehendunt facile. " Ex hoc etiam videtur, quod olfactus sit immediate pars anterior cerebri, quae vaporatissimae est naturae.
4. Praeterea, Idem dicit Gregorius: " Nam sicut aliis membris sensuum nervum sensibilem subjungit cerebrum, ita et huic sensui: sed in finibus suiipsius nervorum replet usum et vaporum redditionem suscipit. " Hoc expresse dicit Gregorius, quod odoratus non est per nervum sensibilem sicut alii sensus.
5. Item, Videtur ex Constabulo, qui dicit quinque paria nervorum oriri ab anteriori parte capitis, quorum nullum dirigitur ad instrumentum olfactus.
6. Praeterea, Idem videtur per rationem: Quidquid enim secundum sui substantiam est origo nervorum sensibilium, ad ipsum non dirigitur aliquis nervus sensibilis: organum olfaciendi secundum sui substantiam est origo nervorum sensibilium: ergo ad ipsum non dirigitur nervus aliquis. Prima probatur per hoc quod non potest esse idem principium et principiatum secundum substantiam. Secunda aufem scribitur in libro Avicennae de Animalibus, cap. d e anatomia nervorum,, ubi dicit sic: " Nervus factivus sensuum nascitur ab anteriori parte cerebri, quod est magis humidum: et factivus motus a posteriori, quod est magis siccum: et a medulla nascuntur quinque paria nervorum, et primum habet originem a primis duabus partibus medullae anterioris, ubi nascuntur duae mamillae olfactus, i)
Sed contra hunc iiio dum,
1. Objicitur in Anatomia quae secundum Gregorium dicitur facta esse, sic: Duo nervi sensibiles diriguntur ad duas carunculas narium, quae dependent ad modum mamillarum in naribus ad faciendum odoratum sive olfactum,
2. Hem, In primo de Somno et vigilia probat Philosophus somnum esse passionem primi sensibilis quod est tactus; et perhoc vult claudere omnes sensus: quia sensibile tactus fundamentum est om- nium aliorum sensuum. Et sunt haec verba, post multas rationes; " Somnus est in primo quo sentit anima, in primo organo tactus: cum enim hoc impotens fuerit, necesse est organa sentiendi habere defectum sensuum: cum vero illorum aliquid, non. est hoc necesse. " Ex. hoc accipitur, quod omnes sensus fundantur aliquo modo in organo tactus: et cum tactus sit in nervo sensitivo, oportet omnes alios sensus fundari in ipso per nervum aliquem: et ita olfactus fundatus erit in nervo.
3. Item, Videtur falsum esse quod dicit Gregorius Nyssenus, scilicet quod vaporatissima sit anterior pars capitis: vaporatissimum est enim in actu calidum et siccum, et iili opponitur frigidum et humidum quod est natura cerebri, ut dicit Philosophus.
4. Praeterea, Dicit Gregorius, quod unumquodque organum, sensus secundum similitudinem quamdam et familiaritatem propria sensibilia comprehendat: ergo videtur, cum odor sit vaporativum sicci, quod organum olfactus debeat esse calidum et siccum, et sic non erit pars cerebri immediata.
Solutio. Dicendum est ad praedicta, quod in veritate organa olfactus sunt immediate in cerebro secundum auctoritates, scilicet Avicennae, Constantini et Gregorii, et etiam Aristoteles vult in libro de Sensu et sensato dicens: " Ascendentibus odoribus ad cerebrum propter levitatem caloris qui est circa illos, sanius se habere facit circa iocum odoris: nam odoris virtus natura est calida. " Iterii, " In aliquo loco frigido natura existente in cerebro vel sanguine circa illud, in venis existente subtili et puro, de facili, autem, infrigidabili (qua de causa et cibi frigiditas infrigidata propter locum infirmantia reumata facere solet) hominibus ad adjutorium, sanitatis facta est species odoratus. " Item, In principio libri de Sensu et sensato: " Instrumentum odoratus proprium est loci qui est circa cere-
bruni: quia virtute calidum materia est frigidi: cerebrum autem est frigidius et humidius omnibus partibus corporis, supple, principalibus. " Item, Expresse dicit hoc idem Aristoteles in libro XVIII de Animalibus, sic: " Instrumentum olfactus et visus habent coopertorium, et exeunt a suis instrumentis sicut aqua a canalibus. " Cudi ergo nervus non cooperiatur coopertorio, sed potius anterior pars cerebri, et praecipue erit in homine primum instrumentum olfactus pars cerebri, " Et ideo patet,, quod mentitur ille qui fecit anatomiam quam dicit extraxisse de libro Gregorii. Verum quidem est, quod quidam ramus nervorum, ut dicit Avicenna, venit ad nasum, et penetrat nares in suis panniculis: sed nervus ille non facit ibi sensum olfactus, sed potius sensum tactus.
Causa autem quare immediate in cerebro est sensus olfactus, est, quia odor secundum suum esse materiale et naturale quod habet in vaporativi sicco, sanus est cerebro: et ideo oportuit, quod in sua materia pertingeret ad ipsum, et non tantum per speciem sensibilem separatam a materia, sicut accidit in aliis sensibilibus. Si autem esset vis ordinata in nervo concavo deferente spiritum ad odoratum, ille spiritus non reciperet impressionem nisi tantum speciei sine materia: sed cum species separata a materia non sit calida neque frigida, non. conferret adjuvamentum cerebri. Nasus autem consistit anterius ex cartilagine et superius ex osse: et distinguuntur nares per os quoddam in medio veniens, et fiunt quasi duo trianguli, propter hoc quod quando una naris recipit superfluitatem descendentem a capite, per alteram inspiretur aer: aer enim inspiratus, licet ex magna parte descendat ad pulmonem, et ad pectus, tamen in aliqua parte ascendit ad cerebrum, ut mitiget calorem cerebri accidentalem, qui ascendit in ipsum ex membris nutritivis et spiritualibus. Per immixtos autem odores et vaporiferos efficitur aer levior propter calorem vaporum, et habilis ad descendendum, et quantum ad hoc temperat naturalem frigiditatem et humiditatem cerebri. Partes autem anteriores cerebri propter figuram dicuntur additamenta mamillarum, quia similia sunt conis mamillarum, et in animalibus respirantibus proptor mollitiem cerebri et puritatem habent coopertoria sicut oculi molles. Sed differunt in hoc a coopertoriis oculi, quod non sunt mobiles per se, sed oportet, quod eleventur per impetum aeris attracti per inspirationem. In animalibus vero non respirantibus non sunt coopertoria: et hoc contingit propter duritiem cerebri eorum, quae sufficit per se ad conservationem cerebri.
Ad primum dicendum, quod anatomia iila falsa est.
Ad aliud dicendum, quod sensus tactus non est in uno nervo, sed in omnibus: unusquisque enim sensus in organo suo supponit tactum, ut posterius dicemus. Et propter hoc intendit Philosophus, quod a frigido descendente in cerebro primo occupantur organa sensuum et immutantur: et quia talis immutatio non est per objectum tactus, necesse est vim tactivam esse in organis: et ex hoc causatur sonus. Unde etiam si vis alterius sensus fundata super tactum removetur ab organo, non propter hoc removetur tactus, sed remoto tactu removentur omnes alii sensus. Et hoc patet in illis qui caeci sunt, et tamen habent oculos: quia si tangatur pupilla eorum, sentiunt laesionem..
Ad aliud dicendum, quod anterior pars capitis dicitur vaporatissima, non quia emittit vapores, sed quia nata est vaporibus immutari.
Ad ultimum dicendum, quod in veritate organum cujuslibet sensus substantiam habet, quae apta nata est recipere sensibile suum, sicut dicit Gregorius. Et hoc est quod dicit Aristoteles in II de Anima ,
quod sensibilia secundum se propria proprie sunt sensibilia, ad quae substantia apta nata est cujuslibet sensus. Cujus quidem igitur est visus, hoc est visibile. Cum autem contraria nata sunt transmutare se invicem, quia eoram materia et subjectum unum est, cum odor transmutans olfactum, sit in calido sicco vaporativo actu, erit organum transmutabile ab ipso actu humidum et frigidum. Si autem objiciatur, quod habentium symbolum facilior est transmutatio, dicendum quod ea quae habent symbolum in toto, non transmutant se invicem, quia nec agunt nec patiuntur ad invicem: sed quae liabent symbolum in altera qualitate et in reliqua contrarietatem, illa de facili transmutantur ad invicem secundum substantiam, ita quod aliquid corrumpitur. Et talis convenientia non debet esse inter cerebrum et odorem: quia secundum hoc per facilem alterationem ab odoribus recederet cerebrum a temperamento et corrumperetur animal: sicut enim videtur, quod a vaporibus calidis et siccis vehementer incipit homo dolere caput propter nimiam siccitatem cerebri, sicut in fumo carbonum: et propter hoc etiam carbones resperguntur sale vel vino, ut humidum, salis vel vini resolutum ex ipsis temperet siccitatem illius vaporis, quod non exsiccet nimis cerebrum: et ideo natura ordinavit contrarietatem inter cerebrum et odorem secundum utramque contrarietatem, ut ab odoribus calidis et siccis non mutaretur, nisi secundum . superfluum frigidum et humidum, et non secundum frigidum et humidum, quod est de temperamento naturali suo, etc.