Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Secundo quaeritur, Utrum tactus sit unus sensus vel plures ?
Et videtur, quod sit unus.
1. Probat enim Aristoteles in fine libri secundi de Anima , quod non sunt sensus praeter quinque: si autem tactus esset plures sensus, sequeretur quod essent plures sensus quam quinque: ergo tactus non est plures sensus.
2. Praeterea, Sensus est unus tanto magis, quanto magis ea quae sunt ad sensum sunt magis unita, in tactu autem medium conjunctum est organo, et ipsum medium et organum commixta sunt ex qualitatibus tangibilibus: et ita videtur, quod in tactu sunt unita tangibilia et medium tangendi et organum: et hoc non est in aliis sensibus: ergo tactus est magis unus sensus, quam sensus alii.
3. Item, Propter plura objecta non videtur tactus esse sensus piures: quia visus est apprehensivus lucis et coloris, cum tamen lux et color non sint in genere uno proximo, ut supra probatum est.
Sed contra hoc objicitur. Et sumantur primo rationes Aristotelis positae in littera in secundo de Anima, cap. de tactu. 1. Quarum prima est haec: Omnis sensus unius contrarietatis esse videtur, ut visus albi et nigri, auditus gravis et acuti, gustus amari et dulcis: in eo autem quod tangi potest, multae insunt contrarietates, scilicet humidum, calidum, frigidum, et siccum, durum, molle, et alia quae sunt hujusmodi: ergo tactus non erit sensus unus.
Si forte dicatur, quod in aliis sensibus sunt contrarietates multae ut in voce non solum acuitas et gravitas, sed etiam, magnitudo et parvitas, et in visu non solum album et nigrum, sed etiam clarum et obscurum, et congregativum et disgregativum visus, ostendit Aristoteles, quod omnes illae contrarietates quae sunt in auditu et visu, reducuntur ad unum subjectum, quod est genus proximum, ut in auditu ad vocem, et in visu ad colorem: et propter unitatem illius generis dicitur visus unus, et auditus unus. In tactu autem contrarietates non possunt reduci ad genus unum, proximum. Ergo factus erit plures sensus.
2. Alia ratio Aristotelis est supra quamdam responsionem, quae posset fieri, scilicet quod tactus unus propter unitatem speciei ejus per quod sentimus: sicut est species carnis quae connaturalis est nobis, et in ipsa sentimus omnia tangibilia. Ostendit autem in contrarium sic: Ponatur, quod. circumaptetur nobis aer vel aqua connaturaliter sicut caro, tunc uno quodam intrinseco medio sentiremus et colorem, et sonum, et odorem, non tamen propter unitatem illius medii diceretur sensus unus visus, auditus, et odoratus: quia secundum quod determinatae sunt actiones activorum secundum quas aliter
agit color, et aliter sonus, et aliter odor: ita determinatae sunt potentiae passivae medii: quia secundum naturam diaphani patitur a colore,, et secundum naturam vacui patitur a sono, et secundum naturam rarefacientem immutatur ab odore et patitur ab odore. Sed non est sic in carne: quia ex simplici elemento non potest fieri animatum corpus: sed tota caro per unam naturam tangit omnia tangibilia, scilicet in quantum mixta est ex omnibus. Cum. igitur actiones activorum piures sint in genere, et secundum numerum passivorum in genere multiplicentur potentiae passivae in sensibus, tactus erit sensus plures propter plura objecta, et non unus propter unitatem ejus in quo sentit tangibilia.
3. Tertia ratio est Aristotelis per simile: quia licet gustus et tactus in lingua fiant sicut organo, non tamen dicentur idem sensus in lingua propter diversa objecta: ergo a simili si in toto corpore sentiremus gustabilia et tangibilia sicut in lingua, iicet tunc unus sensus videretur gustus et tactus, non tamen esset unus, sed plures propter plura objecta. Similiter igitur licet tangibilia sentiamus in toto corpore propter carnem unam in specie, non tamen tactus erit unus, sed plures propter pluralitatem tangibilium in genere.
4. Item, Avicenna: Videntur autem tangendi virtutes multae esse, quarum unaquaeque uni contrariorum appropriatur, videlicet illud per quod deprehendimus contrarietatem quae est inter grave et leve, sit aliud ab eo per quod apprehendimus contrarietatem quae est inter calidum et frigidum. Istae enim sunt primae actiones sensus: et oportet, quod unumquodque genus eas habeat per propriam virtutem: sed quia diffusae sunt istae virtutes per omnia membra aequaliter, ideo putaverunt eas esse unam virtutem, veluti si tactus et gustus essent diffusi per totum corpus, sicut suet diffusi in lingua, putaretur quod eorum principium una virtus esset: sed quia diversi sunt extra linguam, cognita est eorum diversitas,
5, Item, Averroes super II de ''Anima dicit, quod putatum est aliquando, quod tactus esset sensus unus, et quod caro ejus esset instrumentum, cum tamen sint plures sensus,
6. Praeterea, Videtur hoc per rationem: Agens et patiens proportionabilia sunt, et diffinitio patientis est per actum agentis, quia agens speciem suam facit in patiente: cum igitur sensibile et sensus se habeant sicut agens et patiens, secundum diversitatem agentis diversificatur diffinitio patientis: sed in tactu diversa sunt agentia genere: ergo diffinitio tactus secundum ipsa diversificabitur in genere: ergo tactus secundum suum esse est plures sensus. Forte aliquis vellet dicere, quod objecta tactus reducuntur ad duo, quae sunt in genere uno, scilicet ad tangibile et intangibile. Sed hoc nihil est: tangibile enim et intangibile se habent sicut privatio et habitus, et non ut contraria ejusdem generis quae ad caetera contraria reducantur. Praeterea, Secundum hoc omnes sensus erunt unus sensus: quia sensibile et insensibile sunt opposita, ad quae omnia objecta sensuum reducuntur.
Ad hoc dicunt aliqui, quod objecta tactus sunt qualitates primae quae sunt magis simplices quam qualitates posteriores, et sic magis reducibiles in unum. Sed contra hoc est: quia omnis reductio vel est inferiorum in unum genus, vel causatorum in causam unam, vel compositorum in simplex unum, vel posteriorum in prius unum. Quod autem, humidum et siccum non reducantur in calidum et frigidum sicut in genus, probatur ex hoc quod calidum et frigidum non praedicantur de humido et sicco substantialiter sine conversione. Similiter nec reducuntur in ipsa sicut in causam:
quia si humidum causaretur a calido per se, tunc numquam, causaretur a frigido: et nos videmus, quod humidum invenitur cum calido et humido, et simile est de sicco. Nec reducuntur ad ipsa sicut compositum ad simplex: humidum enim et siccum sunt simplices qualitates sicut calidum et frigidum. Nec etiam est reductio posteriorum in prius: quia aeque primae sunt istae sicut illae. Praeterea, Natura prius dicitur causa vel genere, ut habitum est: quia non reducuntur ad ipsa sicut ad causam et genus.
Si forte dicatur, quod calidum et frigidum sunt qualitates activae, humidum et siccum passivae: et ita sicut activum est ante passivum, ita illae sunt priores istis. Contra hoc est, quod licet activum sit prius passivo secundum actum, eo quod facit ipsum esse actu, nihilominus tamen activum non est prius passivo secundum potentiam, quia activum non facit potentiam passivi: passivum enim habet potentiam antequam suscipiat actum agentis. Praeterea, Humidum et siccum non dicuntur sic esse qualitates passivae, quod nullo modo sunt activae; transmutat enim siccum humidum, et econtra
Ad haec omnia quidam voluerunt respondere dicentes, quod tactus secundum substantiam est unus sensus, et secundum objecta plures. Sed contra hoc videtur etiam: quia ilia substantia est forma, vel materia, vel compositum. Constat, quod non est forma: quia cum tactus sit potentia passiva, formam non habet nisi ab agente. Si autem est materia, tunc erit aptitudo patiendi et suscipiendi formam ab agente: et cum non sit eadem aptitudo ad agentia genere diversa, potentia materialis non erit unus sensus: non enim dicit potentiam omnino indispositam, sed dispositam per habitum naturae, sicut visus ad colorem, et auditus ad sonum.
Solutio. Secundum supra dicta dicimus, quod tactus significatur in duplici ratione, scilicet in ratione polentiae, et in ratione partis: et secundum quod est judicium tangibilium, et in ratione formae animalis secundum quod est animal: et propter hoc ipse solus inter sensus plurium est contrarietatum, cum tamen sit sensus unus secundum quod est forma, Sicut enim generativa in plantis quae perfectio vegetabilium est, non est in una parte corporis plantae, sed determinat totum, sicut est forma totius existentis in radice, stipite, et ramis, et virgis: nec est secundum unum modum, sed potius secundum multos, generans folia, ramos, virgas, et fructus, semina, et plantas: sic tactus qui est forma perfectiva animalis, non est pars nisi per comparationem ad opera spiritualia, sicut etiam est pars generativa vegetabilis: non est ergo tactus in una parte corporis animalis, sed in omnibus secundum aliquem modum, ut infra dicetur: nec est uno modo, sed quamplurium contrarietatum apprehensivus, scilicet omnium illarum quae determinant ipsum corpus, scilicet quod est organum tactus, ut infra ostendetur. Dicimus ergo, quod tactus est sensus unus secundum quod est forma, est tamen plurium contrarietatum secundum opera specialia.
Ad primum ergo quod objicitur in contrarium ex rationibus Aristotelis, palet jam solutio, quod non est simile de tactu et de aliis sensibus: et non sequitur si alii sensus sunt contrarietatis unius in genere, quod tactus debet esse unius contrarietatis.
Ad aliud dicendum, quod in veritate per corpus sentimus in quantum est mixtum ex tangibilibus: cujus probatio est secundum Aristotelem, quia non sentimus nisi excellentias tangibilium: eo quod corpus nostrum mixtum ex tangibilibus, medium est extremorum tangi- bilium. Cum igitur una natura mixti
proportionem habeat ad omnia miscibilia constituentia mixtum, per unum corpus secundum actus mixti quod est potentia miscibilia plura, sentimus omnia miscibilia; et cum tactus sit forma perfectiva illius corporis, per unum tactum secundum actum apprehendimus omnia miscibilia. Probat autem Aristoteles in iine primi de Generatione ei Corruptione , quod nihil est miscibile per se nisi, qualitates tactus. Ergo per unum tactum apprehendimus omnes contrarietates tangibilium.
Ad aluid dicendum, quod aliud est in gustu et in tactu in lingua: gustus enim judicium est saporum, et sapores secundum quod hujusmodi non sunt ea quae miscentur ad constitutionem corporis animati: et propter hoc licet gustus esset diffusus per totum corpus, nihilominus differet a tactu. Sed in tangibilibus non est sic: calidum enim et frigidum, et humidum et siccum, durum et molle, grave et leve miscentur ad constitutionem corporis animati: et propter hoc corpus animatum unum existens actu proportionem habebit ad omnia illa. Cum autem tactus forma perfectiva sit corporis, hujusmodi tactus unus existens per calidum corpus apprehendit omnia haec. Nec Aristoteles intendit, quod tactus sit plures, sed quod sit plurium contrarietatum.
Ad dictum Avicennae dicendum, quod in veritate tactus videtur plures esse virtutes passivae: sed passio ejus reducitur ad passionem organi sui quod est corpus animatum: et tunc illud virtute est plura, sed actu unum, sicut omne mixtum est actu unum et potentia plura.
Ad dictum Averrois dicendum, quod bene concedimus, quod tactus est plures secundum opera.
Ad illud quod objicitur per rationem, dicendum est, quod est proportio pas- sivi simplicis ad activum simplex, etc. Et cum unum simplex non possit habere piures formas simul, non potest illud passivum recipere impressiones activorum diversorum generum, sicut est orfanum visus, in quo dominatur simplex elementum aquae per naturam diaphani: et propter hoc non patitur nisi a calore et luce. Similiter est in organo auditus, in quo dominatur elementum simplex quod est aer: et similiter est in instrumento odoratus, quod licet sit compositum, tamen dominatur in ipso frigidum humidum, et propter hoc non immutatur nisi ab odorifero actualiter calido et sicco vaporativo: et in instrumento gustus, quod est lingua, quae immutatur actualiter ab actuali humido saporoso: et de talibus tenet objectio. Sed est proportio activi simplicis ad passivum commixtum ex multis: et in. tali proportione non sequitur, quod passivum habeat esse unius activi tantum, imo per multa miscibilia, quae sunt in ipso potentialiter, habet esse activorum diversorum specie et genere.
Quia vero tacium dicimus esse unum ut formam corporis animati, et non ut partem anima? sensibilis, propter hoc etiam oportet solvere tres primas rationes, quae probant tactum unum esse simpliciter.
Ad primum ergo dicendum, quod Aristoteles probat non, esse plures quam quinque sensus penes numerum organorum, et non penes numerum objectorum: et hoc bene concedimus, quod tactus habet organum unum quod est corpus commixtum ex omnibus tangibilibus qualitatibus.
Ad aliud dicendum, quod lactus eo quod est forma corporis animati, quod constat ex tangibilibus mixtis, majorem habet unionem cum suis objecta quam caeteri sensus: sed sua potentia dividitur secundum numerum, activorum tangibi-
lium: et cum illa plura sint quam in aliis sensibus, potentia sua est amplioris divisionis quam potentia sensuum aliorum: sicut etiam potentia passivi mixti amplioris divisionis est quam potentia passiva simplicis.
Ad ultimum dicendum, quod licet lux non sit de natura coloris secundum naturam, est tamen de natura ipsius secundum esse formale coloris, ut supra habitum est: et propter hoc lux et color sunt ejusdem sensus.