Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quid est tangibile proprium ?
Quarto et ultimo quaeritur, Quid sit tangibile proprium?
Dicitur autem communiter, quod primae qualitales, scilicet calidum, humidum, frigidum, siccum, sunt tangibilia. Cum autem sint quaedam qualitates consequentes has, quas enumerat Aristoteles in II de Generatione et Corruptione , et in IV Meteororum. Sic enim dicit in II de Generatione et Corruptione : " Eorum quae prius tangibilium dividendum quae primo differentiae et contrarietates. Sunt autem qualitales secundum tactum hae: calidum et frigidum, humidum et siccum, grave et leve, durum et molle, grossam et subtile. "
Quaeritur ergo, Utrum omnes istae primo sensibiles sint secundum tactum, vel non primo ?
Et videtur, quod non primo. Qualitas enim sensibilis sentitur secundum quod ipsa est: ergo si ipsa non est prima, non sentitur primo: sed inter istas non sunt primae nisi quatuor, duae activae, et duae passivae: ergo videtur, quod omnes aliae consequentes sentiantur per actus eorum. Et hoc etiam dixerunt quidam.
Sed contra:
1. In coloribus sic est, quod medii colores constituuntur ab extremis, et tamen non sentiuntur per extremos.
2. Praeterea, Quidquid agit actu, hoc est actu de necessitate: ergo si consequentes agant in sensum actu primarum, de necessitate erunt actu primae qualitates, quod falsum est.
Praeterea, Quaeritur de quibusdam aliis quae sentiuntur tactu, sicut est sensus divisionis continui in dolore percussionis, et sicut est sensus delectationis ex. tactu aliquo, sicut est in coitu, Utrum ista sint tangibilia per se, vel non?
Et videtur, quod per se: quia si detur, quod per aliud, hoc erit per calidum vel frigidum, humidum vel siccum: sed patet, quod hoc est falsum: quia illae qualitates aequaliter sentiuntur in corpore: divisio autem continuitatis in. secantis doloris sentitur inaequaliter.
Solutio. Dicendum, quod multa sunt tangibilia quae sunt qualitates miscibilium vel consequentes mixtum, ut supra dictum est: sed non omnes iliae qualitates sentiuntur a tactu, nisi prout habent contrarietatem et motum ad ipsum. Cum autem sint receptae et quiescentes, tunc non sentiuntur. Et ut hoc intelligatur, repetendum est quod dictum est supra, scilicet quod tactus est forma et actus animati corporis anima sensitiva. Dicit enim Aristoteles in Ii de Anima , quod vivere inest sentientibus propter sensibile primum, et primum sensibile tactus est. Cum ergo corpus animatum complexionem habeat in membris dissimilibus, erit tactus perfectiva corporis forma talis in quantum est complexionatum in similibus et compositum in dissimilibus.
Ex hoc jam. patet solutio duarum quaestionum quae solent fieri circa tactum, scilicet quare homo est melioris tactus caeteris animalibus? Et quare molles carne in tactu, bene apti sunt niente et ingenio ? Homo enim in complexione magis accedit ad aequalitatem, et propter hoc minimas differentias tangibilium recedentes ab aequalitate subtilissime sentit: eo quod contrarietatem habent ad aequalilatem suae complexionis. Similiter mollities carnis aequalitatem majorem indicat complexionis, et in
nobiliori complexione nobilior est dispositio mentis: et propter hoc molles corpore, apti sunt mente.
Et ex hoc patet solutio tertiae quaestionis quae fit a Philosophis, scilicet quare horno tactum habet certiorem aliis sensibus, alia vero animalia econtra? In homine enim tota complexio corporis accedit maxime ad aequalitatem: et propter hoc impossibile est, ut partes corporis sui omnino depurentur a natura elementi simplicis. Cum ergo organa aliorum sint de natura elementi simplicis, in homine non erunt omnino depurata: et propter hoc alios sensus habebit hebetiores quam tactum. In aliis vero animalibus quae recedunt a temperamento, si magis accedunt ad frigus, consequens est ut magis clarificentur in oculis, et si magis accedunt ad calidum siccum, consequens est ut magis sub tingentur eorum odoratus,
Ulterius ex his patet solutio quartae quaestionis, Quare homo sapientissimum animal est? Bona enim dispositio in tactu bonam dicit dispositionem simpliciter et in toto, et in quantum corpus est organum animae. Sed bona dispositio in organis aliorum sensuum non dicit nisi bonam dispositionem secundum quid et in comparatione ad unam partem animae.
Praeterea, Bonus tactus subtiliter cognoscit causas omnium sensibilium, quae sunt qualitates sensibiles: sed alii sensus non cognoscunt nisi unum sensibile tan- tum.
Dicimus ergo, quod tactus secundum quod est tactus complexionati corporis, cognoscit et sentit omne quod est contrarium complexioni et conveniens iiii prout est in motu ad ipsum: et sic sentitur calidum, frigidum, humidum, et siccum, etc, quae sunt dissimilia complexioni corporis tangentis. Dico autem prout est in motu: quia nihil prohibet aliquem calorem innaturalem non sen-
tiri si. receptus sit in complexione quasi naturalis. Et propter hoc ethicus non sentit calorem suum.: quia calor innaturalis vincit naturalem, et factus est quasi naturalis: et febricitans in febre tertiana mirabiliter sentit calorem suum, ettamen minus habet de calore quam ille: quia in eo calor naturalis non est victus, sed calor febris est in motu, et pugna ad calorem complexionis. Secundum autem quod tactus est perfectio corporis compositi in membris dissimilibus, sic sentit omne illud quod est dissolvens continuationem talis corporis, et quod est conservans ipsam: et sic est sensus doloris in verberibus, et sensus delectationis in coitu. Sensus autem delectationis augmentatur, eo quod semen subtilissime tangit nervos.
Et ex his patet solutio ad totum praeter ipsum primum. Et adhoc dicendum, quod in illo argumento est fallacia accidentis.
Et illud quod objicitur in contrarium, est necessarium, et solvit ipsum.
Ex his autem quae habita sunt, patet quod sensus delectationis in quantum est delectatio, et doloris in quantum dolor, non est nisi in tactu, ut dicit Avicenna. Cum enim visus videt pulchrum, delectatio non generatur in potentia visiva quae affixa est oculo, sed potius in anima apprehendente pulchritudinem rei visae: et similiter est de auditu et odoratu: et ideo caetera animalia ab homine non multum delectantur delectationibus colorum, sonorum, et odorum. Gustus autem quamdam habet delectationem, sed non est per se ipsius delectationis, sed potius saporis. Tactus autem proprium objectum habet dolorem et delectationem in sensu: et propter hoc ipse solus per se delectatur et dolet, alii autem omnes per accidens. Hinc est etiam quod dicit Aristoteles in libro quarto Meteororum, quod caliditas non est in gustu in. quantum est judicium saporum, sed in quantum est quidam tactus. Delectatio autem cibi non est objectum, gustus in quantum est judicium saporum, sed in quantum est quidam tactus. Instrumentum autem tactus judex est tangibilium dissimilium sibi, sicut medium judex est extremorum excellentium: et iliud instrumentum antequam tangat, potentia est sicut tangibile: et cum tangit, fit actu hujusmodi: et hoc est quod dicit Aristoteles in libro secundo de Anima, cap. de tactu. Illud, quo sentimus hoc quod potest tangere et in quo situs est sensus qui vocatur tactus, primo est potentia hujusmodi pars. Sentire enim quiddam est pati. Quare agens tale illud facit, cum sit potentia, quale est ipsum actu. Verum similiter calidum, frigidum, durum, et molle non sentimus, sed excellentias, tamquam sensu ut mediante quodam, existente in sensibilibus contrarietatis. Et propter hoc discernit sensibilia: medium, enim discretivum est, fit enim ad utrumque ipsorum alterum ultimorum,
Ultimo notandum, quod sicut quilibet aliorum sensuum, ita tactus est tangibilis et non tangibilis. Et non tangibile dicitur tribus modis, scilicet aptum natum tangi et non tactum: vel corrumpens tactum propter excellentiam, sicut calidum ignis: vel parvum habens tactum, sicut aer.