Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quid sit actus sensus communis ?
Ad primum proceditur sic:
1. Probat Aristoteles in secundo de Anima , quod sensus communis actu habet sensata communia.
Et prima ratio sua haec est: Omnis sensati per se est aliquis sensus per se: commune sensatum est sensatum per se: ergo habet aliquem sensum per se: sed nullus propriorum per se apprehendit communia: quod probatur per hoc: quia unusquisque propriorum est tantum sui sensibilis per se et non alterius: suum enim sensibile est, quod non contingit altero sensu sentiri: sensatum autem commune a quocumque sensu sentiatur, sentitur etiam alio sensu: ergo nulius propriorum erit sensati communis per se: et sic relinquitur, quod apprehendere sensatum commune sit actus sensus communis.
2. Alia ratio est, quod proprio sensu sentitur sensatum commune sicut sensatum alterius sensus: sed sensatum alterius sensus sentitur per accidens: ergo et commune per accidens. Cum igitur sic sit sensatum per se, sensus communis accipiet ipsum per se.
Probat etiam Philosophus, quod actus etiam sensus communis est apprehendere sensata propria,
1. Nos enim sensata propria judicamus differentia et eadem, ut album dicimus esse dulce, quandoque autem non dulce. Aut ergo facimus hoc uno sensu, vel diversis. Si diversis, tunc esset sicut si ego sentirem album et tu dulce: et ex hoc neuter nostrorum cognosceret differentiam quae est inter album et dulce.
Si autem uno, tunc oportet, quod ipse unus sensus apprehendat utrumque: quia aliter non poneret alterationem et convenientiam inter ea: et sic sensus communis erit omnium sensibilium propriorum, quae dicit altera vel eadem invicem, esse.
2. Praeterea, Diversitas et convenientia relationes sunt, quae non cognoscuntur sine relativis in quibus sunt: ergo diversitas et convenientia quae est inter sensibilia propria, non cognoscitur sine cognitione sensibilium propriorum: sed differentiam et convenientiam inter sensibilia propria cognoscimus per sensum communem: ergo et sensibilia propria erunt de cognitione sensus communis.
Praeterea probat Philosophus, quod sentire actus sensuum propriorum pertinet ad sensum communem, ut cum dicitur, video tue videre, et sentio me audire: et haec est ratio sua:
1. Nullius sensus proprii duo sunt objecta, sed unum proportionatur organo illius sensus: actus autem non est idem cum objecto, videre enim non est idem cum colore: ergo videtur, quod non pertineat ad sensum proprium, sed ad communem cognitio ipsius actus.
2. Praeterea, Quidquid videtur, vel color est, vel colorem habet, vel est actus coloris qui est lumen: actus autem videndi neque color est, neque colorem habet, neque est actus coloris qui est lumen: ergo non sentitur visu, sed sentitur sensu communi. Et similiter est de actibus aliorum sensuum. Sed contra hoc est, quod i. Ipsae potentiae diffiniuntur per actus, actus autem per objecta. Si igitur sensus communis sunt tres actus, illi scilicet qui dicti sunt, habebit sensus communis tria diffinitiva, quod esse non potest.
2. Praeterea, Unius potentiae unicus est actus: sensus communis est potentia una: ergo actus suus erit actus unus.
3. Iterii, Si una potentia non potest converti super actum suum, tunc neque sensus communis. converteretur super actum suum: et ita oportebit nos habere alium sensum quo apprehendimus actus sensus communis, et iterum a l i u m quo apprehendimus actus illius: et sic ibimus in inlinitum,
4. Praeterea quaeritur, Cum dicitur, Video iiie videro, vel sentio ne videre, utrum eadem appr eh e n si on e numero percipiatur actus et objectum, vel diversa? Si eadem, tunc nihil es t dicere, quod sensu communi sentiam iiie videre vel audire: q u ia videndo album, video iiie videre album. Si vero diversa, tunc oportebit diverso tempore judicare actum et objectum.: quod videtur esse inconveniens: quia sic videretur ire in infinitum: quia illum actum oportebit nos iterum alio act u j ud i c are, et illum iterum al io .
Solutio. Dicendum quod tres actus sunt sensus communis, ut probatum est per rationes Philosophi, sed non eodem modo conveniunt sensui communi. Apprehensio enim sensati communis est actus suus per se, et per ilium diffinitur. Apprehensio autem sensati proprii, convenit ei per posterius, scilicet in quantum sensatum proprium est in sensato communi ut in subjecto: sed apprehensio actuum convenit ei per accidens, scilicet in quantum unusquisque propriorum reducitur in ipsum: sicut enim dicit A vic enna, omnes sensus proprii oriuntur a communi et revertuntur ad ipsum cum lucro.
Et per hoc patet solutio ad primum,
Ad aliud dicendum, quod unus actus per se est unius potentiae, sed plures per posterius.
Ad aliud dicendum, quod eodem visu secundum actum video me videre a l b u m, quo video album se c u n dum quod reductum est in sensum co mm un em : sicut en i m probatum est supra, sensus et sensibile idem sunt tactu: quia actus quando- que nominatus est ex parte sensibilis, et ex parte sensuum. In visu autem ex parte sensus dicitur visio: ex parto sensibilis autem non habet nomen, Unde cum videre nihii aliud sit q u am u t i visu in perceptione visibili, non oportet alium actum habere ad cognitionem illius actus. Vel, dicatur melius, quod ad cogni tionem objecti exigitur actus per quem est conversio super objectum: sed quia actus immediate egreditur a potentia, propter hoc ad cognitionem actus non exigitur a li us actus.