Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum sensus communis in uno tempore apprehendat diversa sensata ?
Secundo quaeritur, Utrum sensus communis unus existens in uno tempore apprehendat diversa sensata ?
Et v i d et ur , quod non.
i. Unum enim simplex est actu unum: sed sensus communis potentia passiva est et efficitur in actu per sensibile: ergo vi d et u r, quod per diversa sensibilia diversus sit in actu: et ita non unus actu existens judicat diversa: judicando enim diversa, per diversa efficitur in actu.
2. Similiter, Videtur quod nec in eodem tempore judicet diversa: quia in eodem tempore non possunt esse diversa secundum actum.
3. Praeterea, Quandoque diversitatem ponit inter contraria: et si judicando contraria esset secundum utrumque in actu, tunc simul in eodem et in uno tempore essent contraria, quod non potest esse.
Si forte diceretur, quod sensus communis unus est in potentia, et duplex in organo, sicut visus, quia habet duos oculos: hoc non potest esse: quia sensus comm uni s apprehendit sensata omnium sensuum propriorum: et sic respectu cujuslibet oporteret, quod darentur ei duo orbana, quae in nullo differrent ab organis sensuum propriorum: et sic etiam sensus communis in nullo differret a propriis.
Si iterum diceretur, quod sensata propria uniuntur quando veniunt ad sensum communem, tunc iila unio vel erit ex parte subjecti, scilicet quia sunt in subjecto uno, et tunc tenent praehabitae rationes, scilicet quod idem numero subjectum secundum quod idem habebit in se diversas formas per quas est in actu coelementares et contrarias. Aut unio est ex parte sensibilium, scilicet quod misceantur: et tunc sicut mixta non sentiuntur in actu proprio, sed in actu mixti: ita sensus communis sensata propria non judicabit per se, sive per proprias rationes: sed in ratione cujusdam confusi, quod constituitur ex omnibus sensibilibus, quod iterum patet esse falsum.
Si propter hoc aliquis dicat, quod sensus communis simul et semel non habet diversa sensibilia in se, sed successive. Contra: Constat, quod uno et eodem numero nunc ponitur identitas et diversitas inter eadem et diversa, sicut supra habitum est: et non ponitur identitas et diversitas nisi cognitis eisdem et diversis: cognitis autem eisdem et diversis efficitur in actu ab eisdem et diversis: ergo unum et idem numero est actu eadem et diversa. Quod autem in uno et eodem nunc, sic probatur. In hoc enim nunc judico esse diversum album et dulce: et non judico esse diversum album a dulci nisi cognoscendo album et dulce: ergo in hoc cognosco album et dulce: cognoscendo album et dulce, sensus communis est in actu per album et dulce: ergo in hoc nunc sensus communis actu est album et dulce. Et idem argumentum tenet de judicio contrariorum, quod fit per sensum communem.
Solutio hujus quaestionis duplex est tradita ab Aristotele in fine libri secundi de Anima , et in fine libri de Sensu ei sensato. Quarum una est ex parte sensus communis, altera ex parte objecti sui.
Ex parte sensus communis est haec, quod sensus communis uno modo est unus, et alio modo est plures secundum actum. Consideratur enim in se, et sic est unus. Consideratur etiam in proportione ad sensus particulares qui oriuntur ab eo et revertuntur ad ipsum, et sic est piures et divisibilis. Et simile hujus est in centro circuii, a quo egrediuntur lineae ad circumferentiam: si enim punctum consideratur in se, tunc est unum. Si autem in comparatione ad lineas, tunc est in ratione multiplicis principii.
Ex parte objecti similiter est duplex, consideratio: si enim magnitudo subjecti quae est objectum sensus communis, consideratur in se, tunc est unum sensatum sensus communis. Si vero consideretur per respectum ad sensata propria quae sunt in ipso, scilicet album et dulce, et hujusmodi, tunc est in ratione plurium, Cum vero convertitur sensus communis ad sensatum, dupliciter potest converti, ut ad unum, vel ad multa quae uniuntur in uno. Si primo modo, tunc est in uno indivisibili tempore. Si secundo modo, tunc non est in uno indivisibili tempore. Quod sic probatur: Convertatur enim sensus communis ad subjectum aliquod in quo est album et dulce, ponendo identitatem vel diversitatem inter ea per subjectum illud, tunc subjectum illud erit quasi punctum continuans album et dulce. Cum igitur non sit idem respectus ad dulce et ad album, oportet subjecto uno et eodem his uti, scilicet in proportione ad album, et in proportione ad dulce. Ergo quiescere accidet de necessitate: et ita motus ad album et motus ad dulce non erunt in eodem tempore non interrupto, sed in sequentibus temporibus.
Et hoc est quod dicit Aristoteles in secundo de Anima in solutione ejusdem quaestionis, sicut dicunt quidam. Punctum in quantum unum est et non duo, sic est indivisibile: indivisibile autem secundum quod indivisibile est, unum est discernens et simul. Secundum illud vero quod est divisibile, non unum est: his enim utitur eodem signo simul. In quantum enim ut duobus utitur termino uno, duo judicat, et sic separata sunt ut quodam separato dijudicata. in quantum vero unum, uno et simul judicat. Posset tamen dici, quod ea inter quae sensus communis ponit convenientiam et diversitatem, sunt ordinata, et sensus communis movetur ab uno in alterum: et sic nihil prohibet unum motum esse super duo et in eodem tempore.
Dicendum ergo ad primum, quod diversa sensibilia ex aequo simul non sunt secundum actum in sensu communi, sicut objectio probat: sed diversa sensibilia habentia ordinem ad unum in quo sunt ut in subjecto, bene possunt esse in sensu communi actu per speciem illius objecti. Similiter etiam diversa sensibilia habentia ordinem ad se invicem ita quod. judicium sensus communis transeat ab uno in alterum, bene possunt esse in sensu communi. Cum enim omnis ratio convenientiae et differentiae sit in comparatione ad aliquod unum, elidem, iliud erit principium cognoscendi convenientiam et differentiam: et sic sensus comminuis speciem illius in sehabet ut actum simpliciter. Aliorum autem speciem habet ut actum, qui non est actus simpliciter, sed per respectum ad illum.
Et per hoc etiam patet solutio ad secundum: quia sicut est identitas et diversitas in actu, sensus communis, ita est etiam diversitas et identitas in tempore quod mensurat illum actum.