Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quinto et ultimo, Quaeritur de modo corruptionis phantasiae.
Fit enim corruptio in anteriori parte cerebri, et tunc phantasiae sunt indeterminata;) : et quandoque fit in posteriori, et tunc debilitatur memoria : et quandoque fit in memoria, et tunc fit debilitatio cognitionis et rationis, ut dicunt Auctores.
Sed hoc videtur falsum :
1. Spiritus enim animalis transit ab anteriori parte capitis ad mediam et postremam : ergo si corruptus est in anteriori, corruptio transit ad mediam et postremam : et ita corrupta phantasia corrupta erit ratio et memoria.
2. Praeterea, Nos videmus, quod in somnis sine corruptione alicujus partis capitis falsae et indeterminatae sunt multae phantasiae : ergo videtur, quod corruptio phantasiae non causetur ex corruptione anterioris partis capitis.
3. Praeterca, Dicit Philosophus in III de Anima , quod causa hujus, quod phantasia est vera et falsa, est quod sensus quidem propriorum est verus, aut parvissimum est habens falsum. Sensum autem ut haec accidant, ex hoc et ex hinc jam contingit mentiri. Ergo videtur, quod corruptio phantasiae sit e mendacio sensus communis per accidens, et non a corruptione propria.
4. Itera, Dicimus quod phantasia quandoque impedit cognitionem intellectua- lem, sicut videtur dicere Dionysius in libro de Mystica theologia, loquens ad Timotheum, sic : " Vide ut nulius indoctorum ista audiat. Istos autem dico qui in existentibus sunt formati, nihil super existentia supersubstantialiter esse opinantes, se putantes scire ea, quae secuudum seipsos est cognitione, eum qui ponit tenebras latibulum suum ." Et tangit hoc quod dicit Augustinus in libro I de Trinitate, scilicet quod quidam errantes de Deo secundum corpus sapiunt: quia nihil de eo sentiunt, nisi quod in phantasiis et in sensibus invenitur. Similiter etiam quandoque lit revelatione prophetali ac somniali, in qua quandoque se ingerunt phantasmata, quod virtus intellectualis non potest discernere.
Solutio, Dicendum, quod triplex est corruptio phantasiae, scilicet in se, et in comparatione ad sensum communem, et in comparatione ad intellectum. In se, quando corrumpitur anterior pars capitis vel disturbatur infirmitate vel aliquo alio accidente, sicut accidit in quibusdam aegritudinibus, in quibus multiplicantur phantasiae indeterminatae. In comparatione ad sensum communem, quando ex indebita compositione vel divisione generatur corruptio in actu phantasiae, quae est falsitas. In comparatione autem ad intellectum corrupta est phantasia, quando intellectus spiritualium non sufficienter resultat in phantasmatibus : et ideo quando multiplicatur
phantasma, incipit anima adhaerere phantasmatibus, et errat in intellectu spiritualium. De hoc plenius habebitur infra in quaestione de revelatione somniorum.
Ad primum ergo dicendum, quod spiritus in anteriori parte corrupta non corrumpitur corruptione propria i et ideo quando transit a priori parte ad mediam et postremam, non remanet corruptum, quia corruptionem non habuit per se, sed per accidens.
Ad aliud dicendum, quod in somnis reflexa est imaginatio ad organum sensus communis : et ideo anima convertitur super imagines sicut supra sensata : et cum sensata accipiantur per modum rerum, accipit anima tunc imagines sicut res. Hoc autem contingit ideo, quia vapor ascendens a loeo digestionis ad cerebrum, infrigidatur ibi propter locum, quae frigiditas fluit ad organa sensuum, et accidit simul tinere imagines ad organum sensus communis. Cum autem spiritus in somno sit grossus in capite propter dominium frigoris, non potest transire ad operationem rationis : et ideo accidit, quod anima non discernit utrum imagines sint res vel imaginationes, sed convertitur super eas tamquam super res. Et de his plenius habebitur. Ex hoc tamen patet, quod non est ex corruptione phantasiae, sed ex antecedente quod est somnus.
Ad duo sequentia patet solutio per ante dicta.