Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Secundo quaeritur, Quid sit objectum aestimativae.
Et videtur ex praedictis, quod objectum aestimativae sit id quod non est sensatum, sumitur tamen de sensato. Hoc enim dicunt Avicenna et Algazel.
Quaeratur ergo, Utrum sit universale vel particulare ?
Videtur, quod non particulare.
1. Omne enim particulare est sensatum proprium, vel commune, vel per accidens : et hoc dico si corporeum est : dicunt autem, quod illud quod apprehendit aestimativa, non est sensatum aliquo modo : ergo videtur non esse particulare.
2. Item, Omne quod determinat esse fugiendum vel imitandum, videtur hoc facere per aliquod commune regens in fuga vel imitatione. aestimativa universaliter determinat de omni ligura et omni imaginatione sensuum. Ergo videtur hoc facero per aliquod commune regi1ivum : et sic iterum objectum ejus erit commune, et non particulare.
3. Item, Quidquid uno modo ens accipitur ab omni sensibili ejusdem speciei;, hoc videtur universale esse, sicut horno in una ratione accipitur a Socrate et Platone. Illud autem quod determinat fugiendum esse secundum unum modum accipitur in ove ab omni lupo, et non fugiendum esse secundum unum modum, ab omni pastore : ergo hoc erit universale : et cum sit objectum aestimativae, sic objectum aestimativae erit universale.
Sed contra ;
1. Omnis virtus animae sensibilis est virtus operans in organo : nulla ratio universalis est in speciebus defixis in organo : ergo nulla virtus animae sensibilis est virtus operans secundum rationem universalis. Prima, probatur per hoc, quod nulla virtus animae sensibilis separatur ab organo, ut dicit Philosophus i intellectus enim solus nullius corporis est actus. Secunda probatur per hoc quod dicit Avicenna, quod quidquid est in organo corporeo, est cum quantitate et ligura.
2. Praeterea, Omnis scientia causatur ex ratione universalis. Si ergo bruta animalia perceptiva essent universalium, perceptiva etiam essent scientiarum per inventionem et doctrinam et studium, quod falsum est.
Solutio. Dicendum cum Avicenna, quod intentiones acceptae a sensibus non apprehensae per sensum, apprehenduntur per duos modos, scilicet per rationem universalis : et sic elicere eas a sensibus est experientiae et virtutis intellectivae. Alio modo accipiuntur per intentiones numquam separatas a sensibus, quae sunt hic et nunc : et sic accipiuntur duobus modis, scilicet prout sunt principium veri et falsi in partibus, et sic sunt phantasiae : vel prout determinant nocivum vel conveniens in appetibilibus, et sic sunt aestimativae.
Dicendum ergo ad primuni, quod prima est falsa, nisi intelligatur de corporeis existentibus in re extra. Si vero intelligatur de his quae insunt eis ex compositione vel divisione, sicut verum et falsum : vel ex ordine ad appetitum, sicut nocivum, vel conveniens, falsa erit propositio.
Ad aliud dicendum, quod licet commune regens sit in aestimativa, lamen non consideratur secundum rationem communitatis suae : quia aliter oporteret, quod aestimativa separaret commune a particulari per rationem suae communitatis : sed cum hic et nunc considerat ipsum, quibus colligatur aliud particulare.
Ad aliud dicendum, quod aestimativa magis imitatur naturam in movendo, quam scientiam et artem intellectus practici. Unde licet ovis uno modo accipiat inimicum in omni lupo, non tamen utitur inquisitione et consilio in modo fugiendi quemadmodum homo : sed omnis ovis fugit uno modo etiam omnem lupum. Et hoc est quod dicit Damascenus, quod bruta potius aguntur quam agant. Et idem dicit Avicenna, quod instinctu naturae moventur bruta, et non ad rationem apprehensi, et ideo rationem universalis non considerant.