Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
hinnii somnus sit cordis, vel hapalis, vel cerebri ?
Deinde quaeritur, Cujus partis sit somnus ex parte corporis, scilicet utrum cordis, vel hepati?, vel cerebri, vel utrum unius sit somnus, et alterius vigilia?
Et videtur per Aristotelem in libro primo de Somno ei vigilia, quod sit trium partium, scilicet cerebri, cordis, et Ii epatis.
Dicit enim sic : " Quoniam quidem ergo principium sensus lit ab eadem parte animalis, a. qua quidem et motus, diximus in aliis, hoc est, in libro tertio de Anima. Ipsa vero, supple, pars a qua est sensus, trium determinatorum locorum, media capitis, et deorsum ventris. Sanguinem igitur habentibus haec circa cor pars. " Et intendit dicere, quod medium capitis influit virtutem sensus vel motus ad nervos sensibiles et motivas. Pars autem quae est deorsum ventris, et Impar, principium est motus et sensus propter administrationem nutrimenti : cor autem est principaliter propter generationem spirituum.
E contra videtur per Alpharabium, quod somnus et vigilia ^iint principaliter cordis.
1. Dicit enim, quod somnus est introitus sensus communis ad suum principium quod est cor.
2. Item, Videtur per eumdem, quod somnus sit cerebri et vigilia cordis. Dicit enim, quod somnus causatur a frigiditate cerebri et humiditate, vigilia vero a siccitate et caliditate cordis.
3. Item, Dicit quod principium vigilia:
est a corde, et finis ejus ad cerebrum, et principium somni a cerebro, et Guis ejus ad cor.
i. Item, Dicit quod cerebrum et cor sunt causa utriusque ; sed cor est causa prima, et cerebrum causa secunda : et haec duo membra communes liabent has duas virtutes.
5. Item, Dicit quod somnus necessario accidit propter debilitatem cerebri et cordis i et utrumque illorum est causa in debilitate sui operis, licet cerebrum in hoc sit fortior propter complexionem ejus.
6. Per rationem objicitur sic : Omne quod per seipsum sufficienter operatur aliquam operationem, non indiget instrumento adjuvante ad operationem illam : hepar est membrum sufficienter convertens cibum in nutrimentum : ergo ad operationem illam non indiget aliquo ut instrumento adjuvante. Prima patet per se. Secunda probatur per hoc, quod in liepatc ponitur virtus nutritiva, et verne mesaraicas per quas trahitur succositas ptisanaria a stomacho in hepar, ut in ipso convertatur in ultimum nutrimentum quod est sanguis. Inde proceditur sic : Omne membrum quod sufficienter perficit ultimum nutrimentum, debet habere instrumenta per quae sufficienter distribuat illud toti corpori : hepar est membrum tale : ergo debet habere instrumenta per quae sufficienter dividat nutrimentum toti corpori. Et hoc ponitur a. Galeno, quod in suprema hepatis et in gibbo egrediuntur venae per quas dividitur nutri melitum per totum corpus : ergo videtur hepar per ministrationem nutrimenti esse prima causa somni, et non. cor.
7. Item, Cor est nobilius membrum liepatc : ergo videtur, quod non debet esse secundarium operans ut instrumentum in distributione alimenti. Et istae objectiones generales sunt de omnibus animalibus : quia dicit Aristoteles, quod in animalibus non habentibus sanguinem aestimandum est easdem esse causas somni et vigiliae quae sunt in habentibus sanguinem in hominibus. Unde ipse dicit in libro de Animalibus , quod omne animal habet cor et cerebrum et liepar vel membra similia illis i et omne animal habet sanguinem vel humorem similem illi.
Conlisa :
I, Videtur, citiod distributio alimenti lit a corde : distributio enim alimenti est a loco digestionis : digestio ovilem, ut habetur in libro quarto Meteororum , est completio a, naturali et proprio calore ex contrajacentibus passionibus : ergo maxime digestio est ab illo membro quod calidissimum est in corporo animalis : sed cor est calidissimum, ut habetur in libro de An ima, quia in corde pius habent caloris pede gradientia : et in primo de Somno ei vigilia, ubi. dicitur, quod respirare quidem est humido refrigerari, ad salutem ejus qui in hac particula, id est, in corde est caloris natura adepta : ergo a corde est distributio alimenti. : et alimentum est universalior causa somni : ergo videtur, quod a corde sit causa somni.
2, I t em, I n libro de Animalibus scribitur, quod sanguis generatur in corde : et id quod loco sanguinis, generatur in membro quod est loco cordis : sed sanguinis vel id quod est loco sanguinis, est ultimum iiut.ri. m er.itLi ni : ergo ultimi nutrimenti distributio est a corde : et haec est causa somni : ergo somnus principaliter est causatus a corde.
3. Iterii, Dicit Aristoteles in plinio de Somno et vigilia, quod movere et facere aliquid sine robore non est possibile : vigorem autem facit spiritus perseverantia, et respirantibus quidem quae extrinsecus, non respirantibus vero quae complantata : et ideo bombonantia. videntur alata, enin, move litur attractione spiritus offendentis ad sub ei neto rium rotularum. Et intendit dicere per hoc, quod ab eodem loeo v.st ortus somni et vigiliae.
a quo est ortus spiritus et vigoris, qui vigor est ex spiritus perseve.rau.tia , quae perseverantia spiritus in quibusdam est ab extrinseco, ut in respirantibus, in quibusdam vero estut a, spiritu complantato natura?, ut in annulosis, quae Totalia dicuntur, quae succincta sunt in loco diaphragmatis : et spiritus interior quando movetur, offendit ad diaphragma et emittunt sonum, sicut apes et vespae i qui sonus licto nomine dicitur bombus. Et quod hoc intendit Philosophus, patet per hoc quod sequitur sic : " Movetur autem omne aliquo sensu facto vel proprio vel alieno in primo organo sentiendi. " Si vero est somnus et vigilia passio particulae hujus,, in quo quidem loco et in qua particula sit somnus et vigilia, patet. Quia, omne quod movetii aliquo sensu interiori qui dicitur proprius., aut exteriori qui dicitur alienus, movetur a primo organo sentiendi quod., est cor i quia, organum primi sensus, id est., tactus, est circa cor, a quo etiam est distributio spiritus et vigoris : et idem est causa somni, et vigiliae. Ergo somnus et vigilia maximo referuntur ad cor.
4, Item, Objicitur de hoc quod dicit Philosophus, quod medium capitis est locus sensus et motus : frigiditas enim est causa insensibilitatis et immobilitatis. Cum igitur cerebrum sit frigidissimum omnium partium corporis, ut ipse dicit, cerebrum potius erit causa insensibilitatis et immobilitatis. Et cum ab eodem sit somnus et vigilia, a quo est motus et sensus, somnus et vigilia non erunt a cerebro.
Solutio, Dicendum, quod somnus et vigilia, sunt triuni determinatorum locorum, ut dicit Philosophus, differenter, scilicet capitis, et ventris quantum ad hepar, et cor, Ad somnum enim tria exiguntur, quorum duo sunt agentia, et unum patiens. Et agens primum est calor cordis, a quo etiam hepar suum calorem
habet. Dicit enim Avicenna in suo libro de Naturalibus, ubi solvit suas rationes contra Aristotelem de ortu venarum, quod principium venarum est a corde i et licet virtus nutritiva et digestiva sint in hepale, tamen emanant a corde ad hepar, et calor liepatis est preparans digestionem nutrimenti : sed calor cordis est complementum : et ideo cor simpliciter est digestionis principium et nutrimenti, sed hepar quodammodo ; et licel; hepar trahat primo ini tri mentum a stomacho, tamen calor cordis perficit ipsum, post quam perfectionem redit ad nutrimentum stomachi et liepatis et cordis et totius corporis. Et est sententia trium Philosophorum, scilicet Aristotelis in libro de Animalibus, et Avicenna , in suo libro de Naturalibus, et Averrois in quodam libro ubi facit determinationem contrarietatis quae est inter Aristotelem et Calenum de ortu venarum. Patiens autem est in hepate :. et hoc est nutri mentum tractum a stomacho per venas mesaraicas, quod a calore cordis vaporaliter elevatur ad cerebrum. Secundum autem acuens est frigiditas cerebri, quae vaporem elevatum ad caput convertit in humiditatem frigidam, quae descendendo gravat organa sensuum. Haec autem tria loca secundum Philosophum sunt etiam principaliter motus et sensus : sicut enim habetur in libro de Differentia spiritus ei animae, spiritus vitalis est a corde, et spiritus animalis a; cerebro : sed tamen hic oritur in^ corde, formam vero sensus et motus accipit a cerebro : et in anteriori parte est vehiculum sensus principaliter, et secundario motus. In posteriori autem. est vehiculum motus principaliter., et secundario sensus. Hepar enim est principium sensus et motus quantum ad administrationem nutrimenti. Sunt autem duo sensus, scilicct tactus et gustus secundum quod est quidam tactus, qui in quantum sunt sensus nutrimenti, organa, sua habent in corde, ut superius habi- tum est. Organum enim ( ioru.ni secundum quod sic consideratur, est complens digestionem instrumenti., cujus ipsi sunt; sensus. Hoc autem facit calor cordis, ut jam dictum est. Sunt etiam quodammodo instrumenta omnium sensuum in corde, non quidem quoad judicium suorum seii.si.bi lium, sed inquantum nullus sensus sentit siue calore actuali, ut habetur in secundo de Anima , et in primo de Sensu, et sensato. Ilic enim calor actualis procedit a principio caloris quod est cor. Est etiam alio modo organum sensus communis in corde, non quidem quoad judicium, sed in quantum ipse spiritu, suo et calore omnes sensus proprios conducit ad actum, Et idcirco dicit Alpharabius, quod sensus communis est calidum naturale : spiritum autem et calorem quem infundit sensibus propriis, non accipit a cerebro ut a primo principio, quia illud, frigidi.no . est, sed a corde accipit calorem et spiritum secundum substantiam spiritus, iicet idem spiritus formam sensus et motus accipiat a virtute animali, quae est in cerebro. Et sic patet qualiter ab his tribus partibus sit motus et sensus, et qualiter ab eisdem sunt somnus et vigilia, : sed tamen nullius eorum est somnus ut subjecti, sed potius siout organorum exteriorum corporis sensitivorum et mobili.uni.
Dicendum; ergo ad primam, auctoritatem Alpharabii, quod somnus est a corde ut a primo agente, et similiter vigilia,
Ad secundam dicendum, quod somnus est a. cerebro ut a proximo agente quod est frigiditas cerebri.
Ad tertiam dicendum, quod somnus et vigilia causantur ab oppositis causis agentibus et passivis, quae non possunt esse in membro uno. Unde cum somnus causetur a frigido et humido, necesse est vigiliam causari a calido et sicco i et cum ista non possunt esse in uno membro secundum dominium, necesse est, quod. unum sit in cerebro, et alterum in corde,,
Et cum animalia non semper dormiant, neque vigilent, sicut infra probabitur, necesse est quandoque vincere causas somni, et quandoque causas vigiliae : et cum vincunt causae somni, quae sunt calidum ageus et humidum patiens, incipit actio a cerebro, et terminatur in corde quoad, hoc quod cor non potest influere calidum actuale organis sensuum. E contra causa vigiliae sunt calidum agens, et siccum patiens : et actio ipsarum incipit a corde, et procedit ex oppilando vias sensuum, et dissolvendo humidum, et terminatur ad cerebrum quoad hoc quod frigiditas cerebri non potest convertere vaporem elevatum ad caput, et humidam frigidum oppilans vias sensuum. Et sic patet qualiter principium vigiliae est a corde, et finis ejus ad cerebrum, et principium somni a cerebro, et finis ejus ad cor.
Ad quautam dicendum, quod solutio patet ex dictis, qualiter scilicet corin somno est agens primum, et ((naliter cerebrum est agens secundum : sed non est ita perspicuum in vigilia. Sed dicendum, quod vigilia, causatur ex duobus scilicet ex calido actuali, et in illo cerebrum non habet aliquam, causam. Causatur etiam a spiritu sensibili, et motivo, et in illo cor est causa prima per generationem spiritus, et cerebrum causa secunda in eo quod dat spiritui formam sensus et motus. Et sic patet ratio dicti qualiter somnus et vigilia sint communes virtutes cordis et cerebri, et cor est in eis causa prima, et cerebrum est in eis causa secunda,
Ad quintam dicendum, quod fortitudo cordis est in emissione spiritus vitalis et motivi in totum corpus. Fortitudo autem cerebri est in emissione spiritus animalis per sensum et modum in totum corpus, Horum enim utrumque fit in vigilia. Opus autem utriusque horam debilitatur in somno : quia tunc omnes spiritus contrahuntur ad intrinsecus corporis ad locum digestionis, ut cibus digeratur I et ideo spiritns vitalis effluens a corde in corpus diminuitur : et hoc vocatur debilitas cordis. Similiter spritus animalis effluens a cerebro per sensum et; motum diminuitur quod vocatur debilitas cerebri. Cerebrum tamen, cujus complexio frigida est et humida, fortior est causa somni quam cor, cujus complexio calida est, et sicca.
Ad id quod objicitur per rationem, quod a solo hepate ut a primo agente sit causa somni, dicendum, quod prima propositio illius rationis est vera. Secunda aufem est falsa, et probans eam propositio est etiam falsa. Virtus enim digestiva et nutritiva emanans est a corde in hepar, et complementum operationis ejus est per calorem cordis, praeparatio vero per calorem hepatis.
Ad aliud dicendum, quod cor non ponitur instrumentum hepatis, sed potius c contrario in actu, digestionis est hepar instrumentum cordis.
Ad id quod objicitur, quod somnus et vigilia sint a corde, dicendum, quod sunt ab ipso sicut ab agente primo et complete agente in digestionem nutrimenti.
Ad aliud dicendum, quod sanguis generatur tamquam a complente in corde, sed tamquam a temperante in hepate.
Ad aliud dicendum, quod in veritate perseverantia spiritus et motus et sensus est a corde, ut dicit Philosophus : nihilominus tamen spiritus formam sensus et motus accipit a virtute animali, quae est in cerebro, ut jam dictum est saepius.
Ad ultimum dicendum, quod sensus et motus dicuntur duobus modis, scilicet virtute, et actu. Et actu quidem sensus et motus non sunt in cerebro, sed virtute sunt in eo propter virtutem animalem, cujus proprius locus est cerebrum.