Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Unici sit somnium ?
Deinde quaeritur, Quid, sit somnium? Et dicit Aristoteles in libro SI. de Somno et vigilia : " Phantasma quod est a motu simulacrorum cum in dormiendo fit in eo quod animal dormit, hoc est somnium. "
Sed contra hoc objicitur : 1. Illud enim quod est in somno, est ut sensatum : phantasma autem secundum quod phantasma non est ut sensatum : ergo somnium non est phantasia. 2. Et hoc etiam dicit Algazel: " Cum confortatur forma imaginativa, descendit ad sensum communem, et sigillatur forma in sensu communi defluens ad eum ab imaginativa et phantastica.
3. Item, Alpharabius : " Quocumque modo res sit sensata, erit et ipsa insensu communi : et haec est visio, scilicet quae dicitur somnium : quia quoties ceciderit in sensum, communem, horno orit videns eam, quamvis palpebrae ejus sint clausae vel sint in tenebris. " Ex. hoc accipitur, quod id quod apparet in somnio, non est phantasma, sed sensibile.
4. Item, Aristoteles in libro II de Somno ei vigilia: " Omnino autem quod ab unoquoque sensu dicit origo, nisi aliquis dignior contradicat. Apparet igitur quid prorsus : videtur autem quod non apparet, si quod dijudicat, non detinea- tur, vel etiam moveatur motu proprio. "
Hoc est, prima origo somnii est species sensibilis, aut quod lit ab unoquoque sensuum, quia accipitur ut visa et audita, et sic de aliis : et hoc nisi, aliquis motus in anima dignior contradicat, sicut motus rationis. Unde aliquid est quod apparet in somniis, sed tamen videtur non apparere secuudum veritatem, si ratio quae judicat, non detinetur a somnio, vel etiam movetur motu proprio, sicut accidit in vigilia, " Itix. hoc accipitur, cum origo somnii dicat se esse ut ab unoquoque sensuum, quod ipsa est ut sensibile, et non ut phantasma.
Praeterea quaeritur hic de hoc quod dicit de motu simulacrorum, de quo motu intelligatur ?
Et ipse videtur dicere, quod de motu. vertiginis s ic : ((Oportet opinari tamquam modicas vertigines, quae in fluminibus feruntur, sic motum unumquemque fieri, saepe quidem similes, saepe vero dissolutas in alias figuras propter repercussionem. " Hoc est, sicut in aqua illota fiunt vertigines, quarum ultimae semper supernatant, et quandoque linunt similiter una post; aliam, quandoque autem infringit una. aliam propter contrarium motum : sic oporiet opinari in som- no in motibus simulacrorum, quod unum natat post alterum ad sensum communem, et quandoque ordinate, et quandoque unum praevenit alterum et dissolvit
ipsum.
Sed contra :
1. Quidquid movetur motu vertiginis, movetur localiter: simulacra moventur motu vertiginis : ergo moventur localiter. Prima probatur ex hoc quod molus vertiginis est species molus violenti localis, ut habetur in V Physicorum, Secunda autem habetur in praehabita auctoritate. Inde sic: Quidquid movetur localiter, est corpus : simulacra moventur localiter: ergo simulacrum est corpus. Prima probatur per tolum librum sextum Physicorum C Secunda vero probatur per ante dicta.
2. Item, Quidquid movetur motu vertiginis, movetur violenter : simulacra in somno moventur motu vertiginis : ergo moventur motu violento. Prima probatur per hoc quod vertigo est species motus violenti . Secunda vero per ante dicta. Inde sic : Omnis motus violentus est contra naturam : somnium est motus violentus : ergo somnium est contra naturam.
Si forle dicatur, quod similitudo quaedam est ad motum vertiginis, scilicet quod imagines fluunt ad sensum communem et refluunt ad phantasiam, sicut videntur Philosophi dicere.
Contra videtur posse probari, quod simulacra stantia in sensu communi et non accepta aliunde faciant somnium, sic :
1. Omnis forma generata in aliquo sicut in materia, non habens esse cum motu tantum, permanet aliquo tempore post generationem in materia illa. Sensibile est lorma generata in organo sensus communis vel proprii, non habens esse cum motu tantum. Ergo aliquo tempore permanet in. organo sensus communis. Prima probatur ex hoc quod generatum non statim corrumpitur nisi habeat suum esse tantum in lieri, sicut sonus, et motus, et quaedam alia. Secunda vero patet per ea quae habita sunt in tractatu de Sensibus. Si igitur sensibile manet in organo sensus, non est necesse in somno quod fluat ab aliquo loco ad sensum.
2. Item, Probatur per hoc, quia materia desiderat formam sicut faemina niae culum : nmi autem d. nder i "t perliciatur ab ipt m e ^ i"" ti. ^ tenebit eam posUiu.Mii fui rit pcilcd i ali ipsa,
3. Item, Forma et sua materia quae secundum suam, naturam aptae nata , sunt simul esse, maxime erunt simul post corn^ positionem unius cum alio : sensibile et organum sensus communis et proprii sunt talis forma et materia quae aptae natae sunt simui esse : ergo videtur, quod maxime debeant simul permanere post compositionem : et sic iterum sensibile manens in sensu communi facit somnium.
4. item, Si sensibile generatum in sensu communi, et proprio statim corrumpitur, quaeritur quid sit corrumpens ipsum ? Aut enim corrumpitur a seipso, aut a contrario. Non. a seipso : quia nihil corrumpit seipsum. Nec etiam a contrario videtur corrumpi: quia quando unum contrariorum corrumpit alterum, corrumpens generatur in materia corrupti, vel ambo corrumpuntur ad medium, sicut accidit in mixtione : et quocumque modo dicatur, semper forma remanebit in sensu vel contrarii vel medi i, quae in dormiendo potest facere som- lilii ili 0
Si propter hoc dicatur, quod ibi non est motus vertiginis, sed sensibilia manentia in seusu eo inmuni faciunt somnium. Contra: Quaecumque in sensu communi sunt, cum animal dormit, ap- parent in somnio : sed omnia sensibilia, si praedicta vera sunt, sunt in sensu communi, curii animal dormit : ergo omnia sensibilia quaecumque accepta sunt per sensum, apparent in somnio : et sic in. quolibet somnio debemus somniare omnia sensibilia, quae numquam sensimus : quod experientia docet esse falsum : ergo relinquitur, quod ea quae apparent in somnis, ad sensum communem animalium moveantur.
Item, Dicit Avicenna., quod somnium est sensibilis ut phantasmatis : ergo videtur, quod a loco phantasiae ad sensum eo inmunem non moveantur simulacra,
Juxta hoc etiam quaeritur, Si est ibi motus vertiginis, ubi incipit motus ille ?
Et videtur, quod a loco phantastico :
1. Motus enim incipit ibi ubi incipit fluxus simulacrorum : fluxus autem simulacrorum incipit a loco ubi. manent simulacra: et ille est locus phantasiae et imaginationis : ergo motus vertiginis incipit a loco phantastico et imaginationis,
2. Item, Alpharabius expresse dicit, quod motus somnii secundum principium est ab imaginatione, et secundum finem ad sensum communem,
Seu contra hoc est, quod
1. Supra saepe probatum est, scilicet quod sensus communis in dormitione movetur ad interius: et sic videtur, quod motus somnii potius sit a sensu communi ad phantasiam., quam e contra.
2. Item, Certum est, quod sensus communis movetur a sensu, proprio, et ulterius movet phantasiam : ergo videtur, quod motus incipiat, a sensu communi secundum ordinem ipsarum virium animae. 2. Hoc eliam videtur per diffinitionem
phantasiae superius habitam, scilicet quod phantasia est motus a sensu secundum actum factus. Ex hoc enim se- quitur, quod motus incipiat a sensu communi, et terminetur in phantasiam.
Juxta hoc iterum quaeritur, Cum mo- ( tus vertiginis componatur ex. pulsu et tractu, ut dicit Philosophus in VII Physicorum , utrum simulacra revertantur per eamdem viam in tractu, per quam descendunt in pulsu ?
Et videtur, quod sic : quia
i. Dicit Philosophus, quod unus motus dissolvit alium propter repercussionem, quod non posset esse nisi occurrerent in eadem via.
2. Praeterea, Una via est ab organo phantasiae ad sensum communem, et o contra : ergo videtur, quod necesse est redire per eamdem.
Sed contra : i
Ponamus quod simulacrum albi descendat in pulsu, et simulacrum nigri, revertatur in fractu, illa duo necesse est conjungi in modio : et cum utrumque eorum sit in actu, contraria simul actu erunt in eodem, quod est impossibile.
Item quaeritur juxta hoc, Cum id quod apparet in somnio, videatur album, et nigrum et viride, et tales colores non apparent sine actu lucidi,^ quod sit illud lucidum intrinsecus quod facit species colorum illoram actu apparere, cum ibi non sit ignis praesentia, nec solis, nec alicujus alterius lucentis?
Item ulterius quaeritur, Cum visus non sit nisi per medium extrinsecum, et similiter auditus et odoratus, utrum medium aliquod sit interius, per quod apparent simulacra illorum sensuum?
Praeterea objicitur de hoc quod dicit, Cum in dormiendo fit.
Videtur enim etiam motum illum esse in vigilando : dicit enim Aristoteles, quodin quibusdam juniorum et omnino perspicientibus, si sunt tenebrae, appa- rent idola plura qua: moventur, ita ut obnubilentur frequenter timentes. Sicut videmus expresse in pueris timentibus, qui propter simulacra apparentia clamant et timent. Similiter et in melancholicis videmus, quod propter simulacra interiora videntur sibi videre homines et bestias, cum quibus loquuntur, et timent et fugiunt,
Item, Quibusdam infirmis videtur, quod videant bestias ex modica junctura linearum in pariete. Ergo videtur, quod simulacra non tantum in somno movent sensum communem, sed etiam in vierilia.
Item, Objicitur de hoc quod dicit, In eo quod animal dormit. Hoc enim videtur esse superfluum, cum ante dixerit, cum in dormiendo fit.
Solutio. Dicendum, quod somnium est phantasia ex motu simulacrorum, ut dicit Philosophus, qui motus descendit a loco phantastico, et tangit sensum communem, et revertitur ad phantasiam. Cum enim fiat evaporatio a loco digestionis ad cerebrum, subtilis sanguis elevatur, et descendit ad interius capitis animalis, cum quo progreditur animalis spiritus deferens simulacra phantasiae ad organum sensus communis, qui cum movet sensum communem, lit somnium, et videtur sentiri lorma delata a phantasia ad sensum communem. Cum autem ipse spiritus deferens formas sit de natura humidi aerei et feratur cum humido et subtili sanguine quasi vaporabili, dicit Philosophus, quod motus simulacrorum in ipso est sicut motus ramunculorum liquefacti salis in aqua calida. Cum enim in aqua calida liquefit sal, subtile elevatur sursum ex calido movente et humido liquefaciente sicut rarnunculus albus, et postea iterum residet ex natura gravis quod est in terrestreitate salis. Sic formae et imagines descendunt descendente spiritu et sanguine ab imaginatione ad sensum communem, et revertuntur ad cellam imaginationis iterum tamquam ad locum proprium in quo liabent commanere. Quia vero hujusmodi motus fit in sanguine subtili et spiritu, propter hoc unus motuum frequenter insequitur alium et infringit ipsum, sicut est videre in nubibus quarum quaedam sunt similes hominibus et centauris, ut dicit Philosophus, et cito permutantur una nube inundante super alteram. Hoc tamen in quibusdam hominibus accidit plus et in quibusdam minus, ut infra determinabitur.
Dicendum ergo ad primum, quod in somno movet phantasia secundum principium motus qui est pulsus, licet secundum linem ejusdem phantasia illud accipiat ut sensibile in organo sensus communis.
Per hoc etiam patet solutio ad ea quae objiciuntur de verbis Algazelis et Alpharabii.
Ad id quod objicitur de verbis Aristotelis, dicendum, quod ipse vocat ibi originem sensibile acceptum ab unoquoque sensu : et hoc in somno accipitur ut sensibile, quando magna est potentia somni, adeo quod etiam ligat rationem in tantum quod Vi deprehendat simulacrum esse et non rem, sed convertitur anima super simulacrum sicut super rem : et tunc movet somnium in dormitione, sicut res in vigilia. Sed quando ratio potentior est quam somnus, tunc ratio in somniis deprehendit se somniare et non esse rei veritatem id quod apparet in somno : et tunc nihilominus simulacrum in sensu communi est uC sensibile, licet error ille a ratione deprehendatur.
Ad id quod objicitur de motu, dicendum quod est motus vertiginis, qui. componitur ex pulsu et tractu : et pulsus est ab imaginativa ad sensum communem, tractus autem e contra. Causa autem pulsus est motus spiritus animalis et subtilis sanguis ab organo imaginationis ad organum sensus communis, qui sanguis distribuitur in organum aliorum Censuum propriorum. Causa autem tractus motus proprius est ipsarum forma-
runi : formai enim apprehensae a sensu communi secundum suam naturam transeunt ad organum imaginationis.
Ad id autem quod objicitur contra, dicendum quod motus ille corporis est, quod est subjectum et vehiculum aliarum formarum, et hoc est spiritus animalis qui descendit, ab imaginativa ad sensum communem, et a sensu communi revertitur ad ipsam cum formis sensibilibus.
Ad aliud (licendum, quod motus vertiginis refertur ad duplicem motorem, scilicet naturam, et animam. Et si referatur ad naturam, tunc erit semper violentus ; licet enim natura principium sit motus, non tamen movebit ad duos oppositos terminos, sicut natura levis non movet sursum et deorsum : pulsus enim est motus ab impellente, et tractus est motus ad ipsum quod trahit : et si idem sit pellens et trahens, tunc pulsus et tractus erunt motus ad duos terniinos oppositos : et propter hoc non potest esse motus naturalis. Si autem referatur ad animam, tunc non erit violentus, sed naturalis erit corpori organico animato, licet non simpliciter : et sic est hic : quia propter descensum nutrimenti descendunt spiritus cum formis a loco phantasiae ad sensum communem, propter virtutem autem apprehensionis revertuntur ab organo sensus communis ad imaginativam.
Ad aliud dicendum, quod in veritate sensibilia non manent in sensu proprio, vel communi tantum : quia post vigiliam possunt causare somnium.
Unde ad id quod contra objicitur, dicendum quod est quaedam forma perficiens materiam simpliciter, sicut forma substantialis, et haec aliquo temporo manet in materia post generationem. Et est quaedam forma quae non perficit materiam simpliciter, et haec est accidentalis, et contingit proprie composito et non materiae, et haec est duplex. Quaedam enim est ab agente solum sine praeparatione materias in quam agit, et haec non conservatur nisi agente praesente : et talis est forma luminis in diaphano. Quaedam autem est ab agente cum praeparatione materiae in quam agit, sicut est forma albedinis in homine, et haec manet etiam post actionem, agentis. Formae autem quaesunt in sensibus, sunt formae accidentales quae sunt ab agente tantum, et hoc agens est objectum. : et non perficiunt organa sensuum nisi ad cognitionem tantum secundum imperfectam abstractionem, quae est, quod formae illae sunt sine materia, tamen materia praesente.
Si vero quaeratur, Quare magis conservat phantasia quam sensus?. Dicendum, quod phantasia simplicior est et magis formalior quam sensus : et ideo magis removet ab appenditiis materiae formas illas. Unde cum sensus removeat a materia, et non praesentia, phantasia removebit ab utroque.
Per hoc etiam patet solutio ad sequentes duas rationes : illae enim intelliguntur de forma substantiali, et de illa accidentali quae datur in materia per dispositionem, materiae.
Sed ad aliud dicendum, quod nihil corrumpit formam in organo sensus communis, sed potius ipsa in suo vehiculo quod est spiritus animalis, transit a. sensu communi ad imaginativam.
Ad id quod quaeritur, Ubi incipit motus vertiginis in somno ?
Dicendum, quod in organo phantasiam.
Ad illud autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod sensus communis movetur ad intrinsecus, in quantum movetur ille actu interiori et non exteriori, et non sic quod illotus vertiginis in. somnio incipit ab ipso.
A.I) aliud dicendum, quod in vigilia sensus communis movet phantasiam, sed in somnio accidit e converso.
Ad aliud dicendum,quod phantasia prima acceptione accipit a sensu communi : et sic diffinitur, Secunda vero acceptione sensus communis a. phantasia accipit.
Ad illud autem, quod quaeritur, Utrum pulsus et tractus simulacrorum
sunt per eamdem viam? Sunt tres solutiones, Quarum una dicit, quod non per eamdem, ne contingat contraria simul esse in eodem. Sed. haec est falsa, et contra Philosophum, ut patet in objiciendo. Alia dicit, quod simulacra iuter sensum communem et phantasiam sunt in transitu et motu, et sic sunt in potentia tantum : et nili.il prohibet contraria simul esse in potentia. Et haec est (diam, falsa : quia simulacra albi et nigri actu sunt in imaginatione et simul. Tertia est cui consentimus, quod album et nigrum in esse materiali sunt contraria : sed species albi et species nigri in spiritu animali et virtute sensibili non liabent contrarietatem propter sui. simplicitatem et spiritualitatem.
Ad aliud dicendum, quod aliud est de specie sensibili, in anima, quae est in actu et actus, et aliud de re sensibili extra, quae est in potentia sensibilis : extrinseca enim indiget agente, intrinseca non, ut supra probatu ni est.
Ad aliud dicendum, quod species intrinsecus non. indigent medio : medium enim est ad hoc ut conjungantur species cum virtute apprehensiva : unde postquam conjuncta est, non est necessarium medium, (r uni igitur intrinsecae species conjunctae sunt, supervacuum esset medium.
Ad id quod quaeritur, Utrum in vigilia fiat hujusmodi motus ?
Dicendum, quod ille motus qui fit in vigilia, non est somnium : quia somnio substantiale est, quod fiat in dormiendo : sed tamen simile est motui somni : et licet fiat multis de causis particularibus, tamen illae reducuntur ad quatuor principales, quae colliguntur ex dictis Philosophorum.
Quarum una est juventus, in pueris enim propter multas evaporationes ma- gnus est lluxus nutrimenti a capite ad organa sensus communis et propriorum : et ideo cum abstrahuntur sensus eorum ab actibus exterioribus, sicut in tenebris et in loco solitario horribili, statim, cum sanguino et spiritu descendunt formae ab imaginativa ad sensura communem, et videtur eis, quod audiant, vel videant horribilia, vel etiam percutiuntur. Sed cum sint in lumine et cum hominibus a quibus praesumunt adjutorium, seusus communis diffunditur super sensus proprios in exterioribus actibus i et ideo tunc non sentiunt motum simulacrorum intrinsecus, eo quod fortiores molus exteriores excludunt debiliores interiores.
Secunda causa est complexio frigida et sicca, sicut m el.anc.hol.ia dominans. Frigidum enim et siccum faciunt fortissimam intentionem simulacrorum interiorum, et debilissimam receptionem exteriorum. Et idcirco interiora efficiuntur fortius moventia, et fortissimo motu descendunt ad sensum communem : et videntur esse sensata : et propter malitiam corn plexi oiiis frequenter apparent horribilia. Unde cum fortiores sunt in eis motus interiores exterioribus, interiores excludunt exteriores : et videtur eis, quod videant daemones, et loquantur eis. Quod aufem discontinuant locutiones, causa est, quia frigidum et siccum, difficulter mobilia sunt : et ideo nullus motuum potest attingere ad debitum finem. Et haec etiam causa est deliramenti, in senibus : et insuper habent ruinam complexionis et dissolutionem, propter quam corrumpuntur formae eis impressae, sicut corrumpitur forma artis in ruinosis aedificiis.
Tertia causa est infirmitas, et praecipue calida et sicca : quia calidum fortissime movet, et siccum confortat simulacra continuando ea : et tunc simulacra descendunt ad organum sensus communis et movent ipsum sicut sensibilia, sicut fit in alienatione infirmorum,in quibus materia infirmitatis rapitur ad caput.
Quarta causa est fortissima meditatio et cogitatio circa aliquid, et praecipue quando aliquis abstrahit se a sensibus exterioribus, et quaerit locum solitudinis, in quo minus anima ad exteriora vocetur. Tunc enim si fortis fuerint imaginationis et debilis rationis, incipiunt movere simulacra, eo quod non impediuntur nec a sensibilibus nec a ratione, et descendunt ad sensum communem : et frequenter videtur tnnc homini, quod videat et audiat hoc quod habuit in mente : et in omnibus his si illi simulacro circa quod occupatur intrinsecus sensus communis, aliquid in modicum simile alteratur extrinsecus ad visum vel
auditum, statim, videbitur illud. Unde adspicientes ad juncturas linearum in pariete vel in. terra, propter modicam similitudinem cum bestiis putant esse bestias, vel aliquid, hujusmodi circa quod occupantur intrinsecus.
Ad ultimum dicendum, quod hoc non additur superflue, sed tangit subjectum proprium somnii, per quod diffiniri habet somnium, ut dicit Philosophus, licet non eodem modo. Unde quod dicit Philosophus, In eo quod animal dormit, hoc est, in sensu communi.