Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Lirum confingat futura praevidere in somnio ?
i)einde q uae rendum est de quaria quaesilone Aristotelis, quae est, Utrum contingat futura praevidere in somnio, vel non ?
Et videtur, quod contingat :
1. Per rationem ab Aristotele positam quae est haec : quia omnes aestimarit aliquam figurationem futurorum habere somnia : ethoc importat fidem tamquam ab experientia dictum. Quod enim ab omnibus dicitur, necesse est esse verum, vel in toto, vel in parte, sicut dicit Aristoteles, et etiam Alpharabius,
2. Secunda ratio est a simili : In quibusdam enim contingit aliquo modo conjecturari futura : ex liis tamen quae non habent ordinem necessarium ad illa, sicut in quibusdam signis astrorum et nubium et aliis, per quae fiunt divinationes : ergo et per somnia non erit credibile figurari futura.
3. Item, In Genesi habetur de pincerna Pharaonis et de eo qui pistoribus praeerat, qui viderunt somnia nocte una juxta interpretationem congruam sihi. ,
4. Item, Alpharabius : " Somnia denuntiant aliquid esse cujus esse habetur apud nos naturaliter ante istam cognitionem, et est in hora, cognitionis in majori parte non ens. "
5. Item, Aristoteles inducit rationem ab auctoritate medicorum, qui dicunt, quod oportet vaide intendere somniis, eo quod somnia aliquid significant in futurum.
0. Item , Socrates dicit hominibus Athenarum : " 0 homines, ego non dico, quod nostra, scientia ista divina somnialis figura sit : sed dico, quod ego suni sciens scientiam humanam. "
7. Praeterea, Videtur hoc idem posse probari per rationem: Futura enim est necesse quod habeant aliquas causas praecedentes agentia. Si autem illae incipiant in stellis sive elementis, semper corpora movent humana : motus autem corporis pertingunt usque ad animam i anima autem percipiendo motus illos, conjecturas habere potest de futuris,
8. Praeterea, In libro Somniorum, est doctrina interpretationis somniorum, sicut exaltatio luna; est signum exaltationis fortunae, et hujusmodi : ergo videtur, quod aliquod signum habeant de futuris.
Sed contra :
1. Dicit Aristoteles, quod cujus nulla rationalis causa praecessit, ipsum non potest praecognosci : somniorum autem nulla est rationalis causa praecedens : ergo per somnia non potest aliquid praecognosci. Prima probatur per hoc quod omne quod praecognoscitur, praecognoscitur in causa. Secunda vero probatur per hoc quod somnium est futuri contingentis,, et somnium, non est causa ipsius.
2, Praeterea, In libro primo Perihermenias dicit Aristoteles, quod contingens ad utrumlibet non magis sic vel sic se habet vel habebit : sed utrumlibet singulare est contingens de futuro : ergo videtur, quod singulare contingens de futuro non magis erit quam non erit. Cum igitur somnia sint frequenter de talibus, videtur quod somnia non magis significent unum quam ejus oppositum, et ita nihil significant,
8. Praeterea, Hoc dicit Ecclesiasticus : Multos errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis K
Solutio. Dicimus cum Sanctis et Philosophis, quod somnia frequenter significant aliquid in futuram, et maxime, ut dicit Avicenna, quae sunt in fine dormitionis, sicut illa quae videntur in mane : omnes enim cogitationes hac hora quie- scunt, et motus humorum sunt finiti : et ideo cum imaginativa non sit impedita per corpus, nec impediatur ab aliis actibus animae, tunc obsequium, ejus quod praestat animae, meiius est quam quod post : et ideo in talibus imaginationibus frequenter praevidentur futura. Somnium tamen licet principaliter sit futu roni ni, tamen etiam praeteritorum est et praesentium., quae latent cogitationem nostram, ut dicit Alpharabius.
Ad id ergo quod objicitur in contraj rium, dicendum quod somnium quandoque est signum causae et quandoque est signum signi, et quandoque est signum accidentis, et praecognitio variatur secundum ilia.
Ad id autem, quod objicitur, quod omne quod scitur, per causam scitur, dicendum quod hoc est intelligendum de scientia, intellectiva quae accipitur per medium demonstrationis et syllogismi. Scientia autem somniatis est, quae habetur per proprietates imaginum apparentium. Unde dicit Philosophus, quod artificiosissimus est judex somniorum, qui potest similitudines inspicere.
Ad aliud dicendum, quod singularia de futuro contingenti neque vera neque falsa sunt, habent tamen aliquos incursus accidentium frequenter non semper, per quos contingit magis praefigurari alteram partem quam opposita : licet adhuc post illos incursus remanent contingentia : et ideo etiam plura somniorum non eveniunt.
Ad aliud dicendum, quod Ecclesiasticus dicit de illis qui, innituntur somniis tamquam ex neccessitate futuris, cum somnia non sint necessaria signa futurorum, ut dicit Philosophus.