Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Secundo quaeritur, Utrum somnia de necessitate eveniant, vel non?
Et videtur, quod sic.
1. Sunt enim somnia per revelationem divinam, ut dicunt Sancti et Philosophi: sed revelationi divinae non subest falsum : ergo nec somniis falsum suberit.
2. Item, Somnium Pharaonis et Nabuchodonosor et Danielis fuerunt prophetia de futuro : sed prophetiae non potest subesse falsum : ergo nec tali somnio.
3. Item, Tale somnium aut significat aliquid, aut nihil. Si nihil, hoc est contra Philosophos et Sanctos communiter loquentes. Si vero aliquid, hoc erit verum : quia falsum nihii est. Si ergo erit verum, aut contingenter mit verum, aut necessario. Si contingenter:, potest ergo non esse verum. Ponatur ergo, quod non eveniat : tunc illud somnium non significabit verum : etsi non signiticat verum, nihil, santificat: ergo illud somnium nihii signiticat, sed impositum erat significare aliquid: ergo somnium quod aliquid significat, nihil significat quod est impossibile : ergo non, contingenter significat verum. : ergo significat necessario verum aliquid futurum.
4. Si dicatur, quod somnium illud quod est per revelationem, significat aliquid futu ii de necessitate, sed non id in quo non est revelatio. Contra : Id quod est per revelationem, est id quod habet incursum accidentalem tautum ad futurum, et illud minorem habet ordinem ad futurum quam id quod est causa vel signum : ergo si illud de necessitate aliquid significat, futurum, mullo magis significabunt aliquod futurum de necessitate quae sunt cansa vel signum : et sic omnia somnia quae aliquid significant in futurum, de necessitate significabunt illud.
Sed contra :
1. Dicit Aristoteles: " Quoniam ergo non eveniunt multa somniorum, non est inconveniens. " Ergo nihil prohibet quaedam somnia non evenire, quae lamen futurum aliquid significant.
2, Item, Aristoteles in II de Generatione ei Corruptione : " Futurus quis incedere, non incedet . " Ergo si aliquis somniavit aliquod futurum fore incedere,, non propter hoc de necessitate incedet. - 3. Praeterea,Hoc probat Aristoteles tam in corporalibus signis quam in voluntariis, quod ea quae futura sunt, non de
necessitate futura sunt. Signia enim Caeci festia quae sunt signa ventorum vel pluviarum futurarum, nihii impedit vel prohibet impediri. Similiter consilia humana de futuris nihil prohibet non evenire, et quod aliquid posterius adveniat, non praejudicat signis praecedentibus et conciliis ; ergo a simili somnia non eveniunt ,de necessitate,
: Solutio.^Consentiendo Philosophis dicimus, quod somnia non eveniunt de necessitate, sive sint causae, sive signa, -sive incursus accidentales futurorum.
Ad primum ergo dicendum, quod revelationes fiunt duobus modis, scilicet secundum veram intelligentiam voluntatis divitiae, et secundum permixtionem phantasmatum. Et primo modo non bst somnium, ut supra habitum est, sed prophetia de qua inira disputabitur. Secundo vero modo est revelatio non significans rein futuram simpliciter, sed secundum conditionem aliarum causarum naturalium vel voluntari arum, quae causae cum non sini necessaria, non erit necessarium futurum quod significatum est, Hoc tamen semper intelligendum est, quod somnium semper fit in proprietatibus phantasmatis : quia sine phantasmatibus non est aliquod somnium,
Ad aliud dicendum, quod illa somnia fuerunt prophetiae et secundum quid immobiles de futuro, scilicet existentibus causis voluntariis : simpliciter autem non. Si enim merita voluntatis immutata fuissent, non induxisset Deus factum similiter quod factum est aureum, postea argenteum : et sic semper prius est propter dispositionem voluntatis eorum qui sunt in saeculo, et non de necessitate.
Ad aliud dicendum, quod somnium aliquid, significat, scilicet contingens de futuro, quod tamen ad alteram partem est magis dispositum.
Et si quaeritur, Utrum hoc aliquid sit vel non ? Dicendum est, quod illud non est simpliciter, sed secundum quid, et secundum dispositionem : et propter hoc non sequitur, quod ipsum absolute sit verum.
Ad ultimum patet solutio per praedicta.
ARTICULUS HI. - --^ Utrum scientia somnia iis sit speculativa vel practica ?
Tertio quaeritur, Utrum scientia somnialis sit speculativa vel operativa?
- Et videtur, quod non sit speculativa : quia
1. Ilia non acquiritur nisi per habitudines propositionum praemissarum ad conclusionem, et per habitudinem medii termini: quorum nihil est in somniis.
2. Praeterea, Omnia somnia vel fere
omnia sunt de particularibus, ut dicit Alpharabius, quibus utimur ad comprehendendum utile vel nocens in rebus futuris. Particularia autem utilia vel nocentia sunt in quibus est operatio. Ergo somniatis scientia est principium operationis, ei non speculationis,
3. Praeterea, Fere omnia accipiuntur in principiis metaphoricis. Ex metaphoricis autem nihil infertur secundum intellectum speculativum. Ergo somnium non est principium speculationis.
Si propter hoc dicatur, quod somniatis scientia practica sit. Contra : Practicum est, quod est operabile per nos : somnia vero frequentissime sunt de his quae non sunt operabilia per nos, sicut de futura sterilitate et abundantia fuit somnium Pharaonis : ergo somnium non est scientia practica,
- Praeterea etiam juxta hoc quaeritur, Utrum somnia semper significentur sub metaphoricis similitudinibus, vel non?
Et videtur, quod sic: quia
1. Dicit Philosophus, quod artificiosissimus judex somniorum est, qui potest similitudines inspicere.
2. Praeterea, Experimentum docet hoc, quod ira futura sub igne somniatur, et pluvia sub piscibus.
Sed contra :
i. Dicit Avicenna, quod quandoque somniatur res ut est futura, et tunc somnium non indiget interpretatione.
2 Praeterea, Dicit idem, quod quandoque somniatur contrarium in contrario : ergo non semper est somnium in similitudine metaphorica.
Juxta hoc iterum quaeritur de modo interpretandis omnia.
Et videtur Aristoteles dicere, quod promptus erit significativa, somniorum judicare, qui cito potest sentire divulsa et inspicere distorta idolorum, quia hoc quidem hominis, hoc vero equi.
Quaeratur ergo, Quae sunt divulsa et distorta idolorum? Si enim iila sunt quae turbato modo descendunt a loco phantastico,ut quidam dicunt, tunc non erit interpretatio somniorum illorum quae sunt in fine dormitationis apud quietem spirituum, cujus contrarium dicit Avicenna : in fine enim dormitationis non distorte nec divulso descendunt simulacra,
Praeterea, Dicit Algazei, quod sensus interpretationis somniorum est, ut in tempore de hoc praemeditelur quod de forma remansit in memoria ejus quod fuit possibilius vidisse animam : quia phantasma comitatur illud in hoc. Verbi gratia modus reminiscendi fiet per resolutionem sic: Dicet, hujusmodi phantasia quae nunc est, quoquo modo venit in memoria nostra : et tunc recordabitur causae quae fecit hane esse debere. Et deinde considerando istam causam, recordabitur causae iilius, et sic resolvendo aliquid ostendet in prima, per quam labendo cecidit in istam ultimam. Secundum hoc videtur, quod reminiscentia omne phantasticum facit ad interpretationem somniorum : phantastica enim somnia causantur ab opere sensuum : quia a cogitationibus fiunt quae sunt in vigilia : et secundum hoc omne somnium ^significabit in praeterito aliquid sensatum vel cogitatum, quod falsum est, cum multa somnia significent aliquid in futuro.
Item, Dicit Algazel, quod quia commutationes phantasmatum non retinentur in uno modo, idcirco multiplicantur modi interpretationis et variantur secundum singularia, et secundum dispositiones, et artificia, et tempora anni, et infirmitatem dormientis, et sic ut non possit inveniri interpretatio nisi secundum medium aestimationis, quia impedit velamen quod est ibi.
Quaeratur ergo penes quid accipiatur ista diversitas interpretationis quae est secundum singularia, et dispositiones, et artificia, et tempora anni, et infirmitatem dormientis.
Solutio. Ad primum dicendum, quod somniatis scientia est accepta sine medio probante vel inferente ipsam, et propter hoc non est speculativa. Et iterum scientia accepta sine eligentia et consilio, et propter hoc non est simpliciter practica, licet omnia frequenter sunt de his in
quibus vel circa quae sunt nostrae operationes : et propter hoc Socrates concionans ad Athenienses, appellat scien Iiam somnialem non humanam, sed divinam .
Et Aristoteles dicit eam esse supra nostram prudentiam, eo quod non accipitur ex principiis scientiae speculativae vel practicae.
Et per hoc etiam patet solutio ad duo sequentia.
Ari aliud dicendum, quod licet somnia quandoque sunt de his quae non sunt operabilia per nos, tamen frequenter sunt de his circa quae nostra opera sunt, sicut licet famem non faciamus, tamen circa famem et abundantiam sunt sollicitudines et opera humana.
Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum somnia semper significantur in proprietatibus metaphoricis?
Dicendum, quod frequenter sic contingit : tamen propter dispositiones somniantium contingit etiam aliter. Sunt enim quidam somniantes clarissimarum animarum et optimae complexionis ; et ideo vera intelligentia in ipsis vincit imaginem, et accipit revelationem somnialem in propria similitudine rei: et hoc erit somnium, de quo dicunt Avicenna et Algazel, quod non indiget interpretatione. Quidam vero sunt minus potentes in intellectu, et fortiores in imaginatione: et tunc imaginatio non format imaginationes proprias, sed metaphoricas: et hoc soniiiiuin indiget interpretatione. Unde quanto plus dislorquentur imagines a vera rei intelligentia, tanto somnium est obscurius : et hujusmodi causa jam assignabitur in sequenti quaestione. Ad aliud dicendum, quod ratio unius contrariorum scitur scita ratione alterius, etecoiifra,etiam ordinem habent ad unum subjeci uni : et propter istas duas conjunctiones contra tiarum phantasia saepe distorquet se ab una in alteram ; et ideo
dicit Philosophus, quod quando somniat se mori, signum est, quod prolongatur ei vita.
A.D id quod ulterius quaeritur de modo interpretandi somnia.
Dicendum,quod plura considerantur in interpretatione somniorum, sicut tangitur in ultima auctoritate Algazelis. Primum lamen est, quod sciat segregare distorta idolorum ab illis idolis quae significant aliquid in futurum. Dicuntur enim idola distorta, quae secundum se non sunt idola futurorum,sed secundum proprietates remotas. Verbi gratia, propter dispositionem concupiscentiae in corpore contingit somniare aliquem coitum, ut dicit Philosophus. Et quia virgines coiicupiscibiliores sunt, contingit eum somniare coire cum virgine: illud somnium ex idolis repraesentatis in ipso non significat aliquid in futuro, tamen propter proprietatem coitus virginis significat angustiam in futuro, ut dicitur in libro Danielis. Similiter est de somnio famelici qui somniat se comedere ova : ex idolis enim illius somnii non significatur nisi fames praesens in corpore : tamen quia ovum non comeditur nisi frangatur: et cum frangitur, occultum in ovo revelatur: propter illam proprietatem significatur in comestione ovorum revelatio occultorum in futuro, ut dicitur in libro somniorum Danielis. Divulsa vero i do la vocantur, quando phantasia cadit ab uno in alterum, et ab altero in tertium, et sic deinceps : tunc enim oportet recurrere ad primum quod aliquam futuri habuit significationem.
Ad aliud dicendum, quod Algazel loquitur de illis somniis tantum, quae causantur a praeterito sensu vel imaginatione. Ex imaginationibus enim illorum praecipue occurrunt significationes futurorum.
Ad ultimum dicendum, quod interpretatio somnii aut accipitur de proprietatibus simulacrorum de quibus est somnium, aut ex proprietatibus somniantis, aut ex proprietatibus moventium in somnio. Et si primo modo, lunc est interpretatio secundum singularia in quibus est somnium. Si secundo modo, tunc est secundum dispositiones quae sunt in somniante, praecipue ex complexione. vel cibo. Si lertio modo, tunc movens erit intus, vel extra. Si intus, tunc erit ex parte animae, vel ex parte corporis. Et si ex parte animae, tunc erit ex proprietatibus artificii : artifices enim sin-
guli, sub metaphoris instrumento inm suorum et suorum officiorum somniant futura. Et hoc patet in duobus ministris Pharaonis , scilicet pincerna, et magistro pistorum ; quorum unus,scilicet pincerna vidit praesagia futurorum in vite et calice et vino. Alter vero, scilicet pistorum magister in canistris farinae, et omnibus generibus panum, quae fiunt arte pistoria. Si vero est movens ex parte corporis, tunc est infirmitas. Si autem est moveris extra, sive sit ex parte stellarum, sive ex parte elementorum, tunc variatur secundum tempora.