Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum species intelligibiles sunt in intellectu ut in loco ?
Quarto quaeritur, Utrum species intelligibiles sunt in intellectu ut in loco vel in materia ?
Et videtur, quod ut in loco.
1. Dicit enim Aristoteles in III de Anima , quod Philosophi bene dicentes sunt animam esse locum specierum, praeter hoc quod non tota est locus, sed secundum intellectum, neque actu, sed potentia est species, supple, anima intellectiva.
2. Item, Quidquid est in aliquo a quo babet esse incorruptibile et conservatum, est in ipso ut in loco : species autem sunt in intellectu ut a quo habent esse incorruptibile : ergo sunt in ipso sicut in loco. Prima probatur per hoc quod locus est salvativus locati, ut habetur in IV Physicorum . Secunda probatur per hoc quod universale non est nisi in rebus et in intellectu., in rebus au- tem corrumpitur-: quia destructis primis substantiis impossibile est aliquod aliorum remanere, ut habetur in Praedicamentis, Et in libro primo de Morte ei vita : " Secundum accidens corrumpuntur quae sunt in subjectis contrariorum, propter id quod de illo subjecto non praedicant substantiam. "
3. Item, Quaecumque moventur ad aliquod ut ad immobile simpliciter, moventur ad ipsum ut ad locum : species intelligibiles sic moventur ad intellectum : ergo moveoiur ad ipsum ut ad iocum. Prima probatur per hoc quod si aliqua moventur ad aliquid, moventur ad ipsum ut ad locum, vel ut ad materiam. Et si ut ad materiam moventur, tunc moventur ad id quod simpliciter est mobile, Si enim moventur ad iocum, moventur ad immobile. Habemus enim in IV Physicorum , quod Jocus ut locus semper est, immobilis, sed motus est ab ipso et ad ipsum, licet locus ut vas moveatur, Secunda probatur in Vlf Physicorum , ubi probatur, quod in intellectu non est aliqua species motus.
Sed contra :
1. Omnis locus est terminus corporis alicujus : intellectus non est terminus alicujus corporis : ergo non est locus.
2. Item, Aristoteles hic reprehendit Hesiodum,qui dicit eamdem esse loci potentiam et materiae : sed potentia intellectus ad speciem intelligibilem est potentia materiae, ut supra est probatum : ergo non erit potentia loci.
3. Item, Reprehendit Platonem qui. idem dicit esse locum et materiam , cum materia nihil terminet, sed potius terminetur a specie : locus autem est forma et species uniuscujusque quo terminantur magnitudo et materia magnitudinis. Cum igitur intellectus ad speciem sit hylealis secundum Alexandrum, potentia sua non erit potentia loci.
Item juxta hoc quaeritur, Utrum intellectus sit potentia duarum specierum? Et videtur, quod sic. Dicit enim Averroes super tertium de Anima C quod quando omnia speculativa fiunt in nobis existentia in potentia, tunc etiam agens continuatur nobis in potentia, quia non continuatur nobis nisi per ilia: et cum fuerint existentia in nobis in actu, tunc ipse continuatur nobis in actu. Ex hoc accipitur, quod intellectus est in potentia ad speciem agentis et ad speciem intelligibilis: et ita est in potentia ad alias species simui.
2. Item, Ibidem Averroes dicit : " Manifestum est, quod subjectum intellectorum speculativorum et intellectus agentis est unum et idem simul, et est sicut diaphanum quod recipit colorem et lucem in simul, et lux est efficiens colorem. " Et ex hoc sequitur idem. Sed contra :
Actus habent; diffiniri in propria materia, ut dicit Aristoteles , Cum, ergo species agentis et species intelligentis non sunt idem actus, non erunt in uno ut in propria potentia et simul..
Solutio. Dicendum ad primum, quod intellectus respectu specierum habet convenientiam cum loco, et convenientiam cum subjecto. Per hoc enim quod confert esse simplex intelligibilibus et quodammodo incorruptibile, habet conveni entiam cum loco, et maxime cum. loco superiori : quia de illo dicit Aristoteles in II. (Ie Generatione et Corruptione , quod species maxime in terminis est: formalia enim maxime sunt in loco superiori, et in ateri ali a in inferiori. Item, per hoc quod variatio intellectuum, fit circa intellectum, sine mutatione ipsius et motu simul, habet similitudinem cum loco, ut probatur in secunda objectione. Per hoc vero quod est in potentia, non potest agere per se, et efficitur in actu, per intelligibile : et sic habet similitudinem cum subjecto et materia.
Et per hanc distinctionem patet solutio ad omnia objecta.
Ad id quod juxta hoc quaeritur, scilicet utrum sit potentia ad duas species simul?
Dicendum, quod suscipit speciem agentis, et speciem intelligibilis. Sed iliae dua , species non sunt nisi actus unius. Species enim agentis est actus speciei intelligibilis, sicut lux est actus coloris, sicut supra in quaestione de intellectu agente est determinatum.
Et per hoc patet solutio ejus quod objicitur in contrarium.