Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quid moveat in animalibus motu processivo ?
Ad primum proceditur sic :
Et ponantur rationes Aristotelis in III de Anima , ubi duabus rationibus probat, quod v ege t ab ili s potentia non movet.
Quarum prima haec est: Omnis motus processivus est propter quid apprehensum prius : vegetabili non inest potentia aliquid apprehendens: ergo vegetabile non est movens motu processivo.
Secunda est : qu i a si vegetabile in quantum vegetabile movet motu processivo, tunc omne quod participat vegetabili, movetur process iv e, quod falsum est : quia plantae non moventur motu processivo : et tamen participant vegetabili.
Deinde ponit duas rationes , quod nec sensus secundum quod seusus movet motu processivo. Quarum prior haec est: Si sensus movet, tunc omne habens sensum movetur : quod falsum est: multa enim animalia sunt sensum habentia, et tamen immobilia secundum iocum. Secunda est contra responsionem quae posset fieri, scilicet quod talia animalia essent imperfecta, et deficerent eis necessaria organa, scilicet processivi motus. Omne enim quod generativum est, et augmentum et decrementum suscipit, est perfectum : talia animalia sunt hujusmodi : ergo sunt perfecta. Cum igitur
natura non deficiat in necessariis, nec abundet in superfluis, talibus animalibus non deest de necessitate: cum igitur non habeant partes organicas processivi motus, non habebunt motum processivum. .
Deinde adducit rationem unam , quod ratiocinativa speculativa, et vocatus intellectus speculativus, non moverit, sic : Omnis motus processivus est ad aliquid imitabile vel fugiendum per appetitum : ratiocinativa et intellectus speculativus cum multoties intelligat aut timendum, aut laetum, jubet animae timendo fugere aut imitari, eo quod non accipit speciem nisi secundum quod est principium scientiae et appetitus : ergo talis ratiocinativa et intellectus non movent.
Postea adducit duas rationes , quod nec intellectus practicus movet. Quarum prima haec est : quia quidquid movens est, illius imperium sequitur motus : sed imperium intellectus practici non necessario sequitur motus: ergo intellectus practicus non est movens. Secundam probat Aristoteles : Extendente enim se intellectu practico, id est, consideratione veri vel falsi in considerationem actualis boni vel mali, et dicente intellectiva fugere aliquid aut imitari, non necessario sequitur motus : sed secundum desiderium sensus agit quandoque ut facit inabstinens a delectationibus corporis, sicut videmus in his qui agunt contra rationem et intellectum. Secunda ratio est a simili in arte operativa, in qua videmus, quod habens scientiam medicinae, non necessario movetur secundum iilam, sed potius aeger : ergo et hic sciens operabile, non necessario movetur ad illud: ergo intellectus practicus qui est cognoscens operabile Inquantum hujusmodi,non erit per se motivum.
Deinde adducit unam rationem, quod nec appetitus sensibilis per se est movens : videmus enim quosdam concupiscentes delectabilia sensus non moveri ad illa, sed abstinere, eo quod sequantur rationem et intellectum.
Juxta hoc etiam quaeritur, Utrum motivum in motu processivo sit quaedam differentia animae separata a vegetabili et sensibili rationali et subjecto et ratione, vel sit alia potentia ipsarum non distincta ab ipsis nisi per rationem, partis sicut distinguuntur caeterae potentiae animae?
Et videtur, quod sit distincta ab aliis differentiis animae per rationes inductas ab Aristotele. Si enim nec est vegetativum, nec sensitivum, nec rationale, tunc necessario erit alia species animae. Item, per quodcumque differunt animalia differentia specifica, illud est differentia animae specialis : per motivum differunt animalia differentia specifica : ergo est differentia animae specialis. Prima patet per se. Secunda, probatur ex hoc quod omne animal habet sensum, et in sensibili anima non differunt animalia specie : non autem omne animal movetur processivo motu : ergo differunt in virtute movente secundum speciem.
Sed contra. :
1. Non fit motus processivus nisi per apprehensionem boni actualis : apprehensio autem non est nisi sensus et rationis : ergo motus processivus non est nisi sensibilis animae vel rationalis.
2. Item, Non fit motus processivus nisi per appetitum : omnis autem appetitus est sensibilis vel rationalis : ergo motus est sensibilis vel rationalis.
Juxta hoc etiam quaeritur de numero moventium secundum Aristotelem. Ipse enim dicit, quod sunt duo moventia, et quod sunt tria, et quod movens est unum specie et tria per numerum.
Videtur, quod non tantum sunt duo : 1, Movens enim est, cujus imperium sequitur motus : sed imperium intellectus practici et appetitus non de necessis
iate sequitur motus, si desiderium sensus sit in contrarium : ergo videtur, quod plura sunt moventia quam duo,
2. Praeterea, Videntur esse quatuor moventia : sicut enim unum est per apprehensionem ex parte animae rationalis movens, et unum exparte sensibilis, quaesunt intellectus practicus et phantasia : ita videtur esse duplex appetitus, unus scilicet sensibilis animae, et alter rationalis.
3. Praeterea, Sicut est movens appetitus, ita est movens virtus quae diffusa est in. musculis et venis : et sic iterum plura sunt moventia,
I. Praeterea. Videtur falsum quod dicit, quod sint specie unum moventia: aut enim intelligitur de specie faciente potentiam, aut de specie quae est in anima. Si primo modo, tunc patet esse falsum : quae enim eadem sunt specie, sunt unius rationis. Intellectus autem practicus, phantasia, et appetitus, non sunt unius rationis. Ergo non sunt specie unum. Si secundo modo, iterum falsum est: in brutis enim animalibus alius spiritus movet quam in rationabilibus.
5. Praeterea, In animalibus perfectis non videtur esse phantasia : phantasia enim componit sensata et accipit intentionem convenientis vel non convenientis ex ipsis : quaedam autem animalia sunt non habentia nisi unum sensum : ergo in talibus non erit necessaria phantasia componens sensata diversa.
6. Item, Videtur quod non debeat esse nisi unum moveris : unus enim motus simplex est ab uno motore simplici, ut probatur in Vili Physicorum : sed motus processivus est unus motus simplex numero : ergo erit ab uno motore.
7. Ulterius etiam quaeritur de contrarietate quae videtur esse inter Aristotelem et Avicennam. Dicit enim Avicenna, quod omne animal movetur locali motu : Aristoteles autem dicit, quod multa sunt immobilia secundum locum.
Solutio. Dicendum, quod aliud est quaerere de movente simplici, et aliud de movente a quo semper egreditur motus : movens enim simplex est quod importat vel inclinat ad motum, vel extendit membra, et hoc est multipliciter, scilicet intellectus practicus, et phantasia, et appetitus, et virtus, quae est in nervis et musculis : movens autem a quo semper egreditur motus, non est unum, sed duo ordinata ad minus, vel tria, scilicet apprehendens actuale quod est imperans motum, et appetendo exsequens motum : et quia apprehendens est duplex, scilicet intellectus et phantasia, ideo efficiuntur tria : et de hoc movente quaerit Aristoteles in libro 1.11 de Anima : et ideo probat, quod non est intellectus practicus per se, nec appetitus per se, sed oportet concurrere utrumque.
Et per hoc patet solutio ad omnes rationes inductas ab Aristotele.
Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum scilicet motivum sit differentia animae specialis ?
Dicendum, quod non est, sed est potentia sensibilis vel rationalis animae.
Ad id quod contra hoc objicitur, dicendum quod sensitivum et rationale non moventur a motivo nisi quia sensus non de necessitate movet: sed motivum pars est sensibilis animae, licet non omnia animalia habeant iliam partem, sicut non omnia animalia liabent omnes sensus.
Per hoc etiam patet, solutio ad sequens : sensibilis enim anima non est una specie in omnibus animalibus, et sicut differunt habendo plures vel pauciores partes in sensibus, ita differunt etiam habendo motivam vel non habendo.
Ad id quod ulterius quaeritur de numero moventium, dicendum quod moventia secundum unum motum sunt duo, et secundum alium tria, et secundum tertium unum in genere non sunt duo. In omni bu s enim mobilibus secundum locum movent phantasia et appetitus : phantasia per imperium, et appetitus immediate. In homine autem specialiter sunt tr i a moventia : duo per imperium, et linum immediate quod est appetitus. Est enim imperium secundum rationem boni simpliciter : et sic movet intellectus practicus. Et est imperium secund u m rati o nem boni ut nunc : et sic movet phantasia, Duobus autem modis est unum movens : uno modo si attendatur immediate movens, non erit movens nisi appetitus : quia appetitus est exsequens motum. Intellectus autem et phantasia determinantia aliquo modo sunt unum specie, in quantum actualia boni vel mali : per speciem enim actualis intellectus et phantasia determinant motum : appetitus autem per eamdem speciem exsequitur.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod licet intellectum et appetitum non de necessitate sequitur motus, tamen sunt moventia aliquo mo d o, u t praehabitum est.
Ad aliud autem d i cendum, quod iicet appetitus alius sit sensibilis animae, et alius rationalis, tamen per eumdem m od um moventes , scilicet exsequendo motum. Sic autem non est de intellectu et phantasia : quia intellectus est boni simpliciter^ phantasia vero ut nunc, hoc est, apparenter sensibilis.
Ad aliud dicendum, quod Aristoteles iiiam potentiam quae fixa est organis et est in nervis et musculis, reducit a d organum per quod est motus. Dicit enim in III de Anima tria esse quo d ammo d o, unum quidem movens, aliud quo movet, et tertium quod movetur. Movens autem est duplex, aliud quidem immobile, aliud quidem est movens et quod movetur. Movens autem immobile est actuale bonum quod per speciem suani movet appetitum : movens autem quod movetur, est appetitiva potentia quae movet quaedam membra, sed movetur a specie actualis boni : quod autem, movetur, est animal processivum : quo vero movet, est organum motus, ut pes vel ala cum virtute motiva sibi affixa.
Ad aliud autem quod quaeritur, scilicet qualiter moventia sint i n specie unum, patet solutio per jam dicta,.
Ad aliud dicendum, quod animalia imperfecta dicuntur ab Aristotele, quae incomplete attingunt numerum sensuum, vel quae liabent unum sensum, tantum, puta tactum, et illa non moventur motu processivo, et secundum quosdam non habent phantasiam, sed secundum Aristotelem in libro de Anima habent eam, sed liabent eam infinite secundum quod etiam infinite moventur. Dico autem infinitam esse phantasiam, quae non est cum certa determinatione boni vel mali actualis.
Ad aliud dicendum, quod unus motus simplex est ab uno motore simplici immediate et uno modo movente: et sic non sunt plura moventia in motu processivo : appetitus enim immediate est movens u t exsequens, sed intellectus et phantasia mediate ut discernentia mo-
h Lilii o
Ad ultimum dicendum, quod Avicenna intelligit de motu constrictionis et dilatationis, quem habet omne animal: Aristoteles autem intelligit de motu qui est de loco ad iocum, qui proprie dicitur processivus : et ilium non habet omne animal, sicut habetur in libro de Animalibus,