Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Tertio, Quaeritur de actibus liberi arnum.
i. Videtur enim, quod plures actus habeant per auctoritatem Damasceni supra inductam, scilicet quod liberum arbitrium inquirit.
2. Item, Quaecumque potentiae sic se habent, quod quaedam sunt diffinientes alias, et quaedam diffinitae per illas, illarum actus eodem modo se habebunt : quod probatur per hoc quod qualis est habitudo potentiarum ad invicem, talis est habitudo actuum : sed ratio et voluntas diffiniunt liberum arbitrium : ergo videtur, quod actus rationis et voluntatis sunt in actu liberi arbitrii.
3. Hoc etiam, videtur . per rationem actus qui attribuitur ei, scilicet eligere. Eligere enim est duobus propositis alterum praeoptare : duo autem proponere non est nisi rationis, non enim proponuntur nisi conferendo, et omnis collatio rationis est: optare autem voluntatis est:
ergo plures actus supponuntur per hoc ipsum quod est eligere. .
Sed contra hoc est, quod unius potentiae unicus est actus : liberum arbitrium est potentia una : ergo unicum debet habere actum.
Ad hoc respondent quidam dicentes, quod in veritate liberum arbitrium est potentia una, et haec eadem voluntas et ratio, sed habet plures actus, et non ex aequo, seci consequenter ordinatos super idem objectum.
Et ad hoc adducunt plures rationes.
1. Quarum una est, quod sicut se habet finis ad finenv, sic se habet potentia ad potentiam : sed verum est finis rationis, bonum autem linis voluntatis, et idem sub ratione eligibilis est linis liberi arbitrii. Cum igitur verum et bonum et eligibile non differant nisi ratione et non re, videtur quod ratio et voluntas et liberum arbitrium non differunt re, sed ratione solum.
2. Item, Sicut se habet verum ad cognitivam, ita se habet bonum ad motivum : sed ex cognitione veri sub ratione veri numquam sequitur motus in bonum : ergo necesse est ponere cognitionem boni. Aut iila ergo eadem est cum cognitiva veri vel non. Si non eadem cum cognitiva veri, tunc necesse est veri cognitionem ponere, scilicet motivam in verum quae se magis teneat ex parte motivae in bonum : et ita erunt quatuor potentiae, scilicet cognitiva veri in ratione Veri, et cognitiva boni in ratione boni, et motiva in bonum in ratione boni, et motiva in verum in ratione veri. Hoc autem est inconveniens : quia eadem ratione poneretur quinta, scilicet motiva in verum in ratione boni : et sic multae essent potentiae motivae. Ergo relinquitur, quod sit eadem cognitiva veri et boni, et motivae in verum bonum.
3. Item, Hoc volunt probare perfidem : fides enim est virtus tendens in summum bonum. Cum ergo omnis virtus sit de perfectione voluntatis et liberi arbitrii, hoc necessarium est quod voluntas et liberum arbitrium sunt potentiae tendentes in verum et cognitionem veri: ergo eadem est potentia motiva in bonum et cognitiva, et motiva in verum : ergo eadem est voluntas et ratio et liberum arbitrium.
4. Item, Probant per divisionem motivarum : motivae enim ab Augustino et Bernardo dividuntur in rationalem et concupiscibilem. Cum ergo voluntas et liberum arbitrium sint de motivis, et non contineantur sub irascibili et concupiscibili, continebuntur sub rationali: et sic ratio et voluntas et liberum arbitrium sunt una potentia.
5. Item, Una contrarietas est unius potentiae : sed virtus et vitium sunt una contrarietas : ergo unius potentiae. Dicitur autem a Sanctis, quod sunt in ratione et voluntate et libero arbitrio vitium et virtus. Ergo ratio et voluntas et liberum arbitrium sunt una potentia.
6. Item, Cujus est dispositio, ejus est necessitas : judicium autem boni quod est in ratione,, est dispositio ad motum : electio autem est necessitas, et voluntas perfecta quasi perfectio : ergo ejusdem potentiae erit judicare, eligere, et velle.
7. Item, Ejus est facere motum, cui fit nuntiatio de motu: sed rationi fit nuntiatio : ergo rationis est facere motum. Cum igitur moventes sint voluntas et liberum arbitrium, erunt eaedem potentiae cum ratione.
Sed contra hoc est: quia si prima ratio valet, tunc etiam potentiae motivae sunt eaedem cum apprehensivis : et sic intellectus practicus et speculativus et voluntas et liberum arbitrium non faciunt nisi unam potentiam. Similiter secundum hoc sensus et imaginatio et memoria et phantasia non sunt nisi una potentia : quia objecta eorum, non differunt nisi secundum rationem, et non secundum esse, sive secundum rem. Si vero secunda ratio bona est, tunc irascibilis et concupiscibilis sunt eaedem cum phantasia : sed quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem: ergo
irascibilis et concupiscibilis sunt idem, quod falsum est, cum nec idem habeant objectum, nec ejusdem rationis sint.
Solutio, Propter hoc dicimus, quod illa opinio falsa est: sunt enim diversae potentiae ratio et voluntas et liberum arbitrium, sicut in praehabita quaestione est demonstratum.
Ad primum autem dicendum, quod Damascenus loquitur de libero arbitrio prout se convertit super alias potentias movendo illas : et hoc qualiter sit, ex praehabitis est declaratum.
Ad aliud dicendum, quod ratio et voluntas non cadunt in diffinitione liberi arbitrii sicut partes essentiales ipsius, sed sicut ea quae secundum naturam praeexiguntur ad actum ipsius.
Ad aliud dicendum, quod nihii prohibet, quod liberum arbitrium habeat in actu suo aliquid rationis et aliquid voluntatis : et hoc etiam supra explanatum est.
Ad aliud dicendum, quod illa propositio, Sicut se habet finis adfinem, etc, intelligitur de fine secundum rationem finis, et non secundum substantiam finis. Ratio enim finis facit diversitatem in viribus animae, sicut patet in omnibus sensibilibus, et rationabilibus, ut probat inducta instantia.
Ad aliud dicendum, quod eadem potentia est motiva in verum et cognitiva veri in ratione boni, scilicet ratio practici, vel intellectus practicus: appetitiva enim pure non est cognitiva. Neque oportet, quod si cognitiva veri in ratione boni media sit inter cognitivam veri et appetitivam boni magis se tenens ex. parte cognitivae veri, quod propter hoc sit alia, scilicet motiva in verum, quae magis se tenet ex parte motivae in bonum : quia cognitiva veri in ratione boni sufficit ad utrumque, scilicet ad movendum in bonum, et ad movendum in verum, et hoc per modum consilii, et non per modum imperii sicut movet voluntas.
Ad aliud dicendum, quod fides est in ratione motiva sicut practica, et non in voluntate, sicut supponebatur. Et si objicitur, quod Augustinus dicit : " Caetera potest homo nolens, credere autem non est nisi volentis. " Solvendum est per distinctionem voluntatis supra positam. Voluntas autem uno .modo motor est aliarum virium ad suos actus et objecta : et hoc modo loquitur hic Augustinus et secundum quod convertit se ad rationem in actu et objecto fidei.
Ad aliud dicendum, quod cum dividuntur vires motivae in irascibilem et concupiscibilem et rationalem, supponuntur in rationali plures vires, eo quod rationalis non nominat rationem secundum quod est potentia specialis, sed motivam rationalis animae : et hoc supra explanatum est in quaestione de divisione virium motivarum.
Ad aliud dicendum, quod ista contrarietas, virtus et vitium, est contrarietas in genere et non in specie : et propter hoc sufficit, quod subjectum suum in genere sit unum, licet in specie sit diversum : hoc autem est virtus motiva animae. Quod patet si descendatur ad species : prudentia enim virtus est, et similiter temperantia : tam Philosophi autem QIX cliii Sancti prudentiam ponunt in ratione et temperantiam in concupiscibili.
Ad aliud dicendum, quod est quaedam dispositio intranea, et est dispositio quaedam intrinseca : et hoc verum est praecipue in rationabilibus, illud in naturalibus : consiliarius enim disponit agentem, et est existere ipsum : appetitus vero agendi disponit sicut existens in agente : et in talibus non est verum, quod ejusdem sit dispositio et necessitas. Unde cum sit in ratione et libero arbitrio et voluntate, patet quod non sequitur, quod sit eadem potentia.
Ad ultimum dicendum, quod ad hoc quod fiat motus, sufficit quod faciens motum et nuntians, identitatem habeant in substantia et subjecto : et non oportet, quod secundum esse et diffinitionem sint idem.