Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum synderesim contingat peccare et errare ?
Secundo quaeritur, Utram synderesim contingat peccare et errare ?
Et videtur, quod sic : quia i. Dicit Hieronymus super Ezechielem loquens de synderesi : " Hanc tamen conscientiam, sicut in Proverbiis Micilur Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit,saepe praecipitari videmus et suum locum amittere, cum quidam sine pudore peccare videantur, quibus merito dicitur : Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere . " Cum igitur non praecipitetur, nec suum locum amittat, nisi per peccatum et errorem, videtur synderesis quandoque consentire peccato.
2. Item, Homo secundum se totum condemnatur in inferno : ergo videtur quod secundum se totum peccet: quia si secundum aliquam potestatem non peccaret, injuste ageretur cum ilia si secundum illam condemnaretur homo : ergo et secundum synderesim peccat.
3. Item, Homo secundum totum corruptus fuit a peccato : ergo et secundum synderesim : ergo videtur, quod synderesis quandoque inquinetur secundum corruptionem.
4. Item, Synderesis est potentia rationalis animae : ergo est ad opposita : ergo quandoque potest ferri in unum, et quandoque in alterum.
Sed contra :
Dicit Basillus in auctoritate supra in-
ducta , quod naturale animi judicium velut in quodam tribunali meniis nostrae i Col, dens, quae laudabilia sunt, ai tur : quae vero turpia vitia, condemnat. Quidquid vero semper condemnat turpe, numquam consentit peccato.
Item, Chysostomus in Homilia super Joannem " : Conscientiae judicium incorruptibile nobis imposuisse eum. qui nos fecit, gratiae fuit maximae et clementiae ineffabilis. " Judicium autem conscientiae incorruptibile est judicium synderesis, eo quod synderesis conscientiae scintilla dicitur. Ergo synderesis non corrumpitur per peccatum.
Praeterea, Habitum est in auctoritate supra inducta ab Hieronymo , quod haec errata corrigit, et in aliis non se immiscet. Si ergo officium ejus est errata corrigere semper, numquam videbitur peccato consentire. Idem habetur per auctoritatem Gregorii supra inductam, qui dicit, quod suum officium est damnum annuntiare.
Sed si hoc concedatur, videbitur manifesta instantia in haereticis et paganis et Judaeis, qui sine remorsu conscientiae pro defensione erroris sui exponunt se periculo : propter quod videtur in eis synderesis errori consentire.
Solutio. Consentiendo Sanctis dicimus, quod synderesis numquam errat. Cujus causa est, quia ipsa non est nisi circa universalia principia et naturaliter nobis inserta, circa quae non potest esse error, sicut verbi gratia non esse fornicandum., non esse occidendum : sed ratio quae est sub synderesi, conferre habet universale ad particulare, et videre utrum hoc sit fornicatio vel homicidium : et quia circa particularia est error maximus, propter hoc ratio frequenter decipitur.
Ad primum ergo dicendum, quod synderesis non praecipitatur in se, sed in inferiori, hoc est, in ratione quae suum universale judicium per collationem ad particulare trahit ad acium.
Ad aliud dicendum, quod homo damnatur propter peccatum et non propter potentiam peccandi : actus autem est totius hominis, sicut dicit Philosophus et Damascenus : et propter hoc totus condemnatur, licet quaedam ejus potentia peccato remurmuret.
Ad aliud dicendum, quod homo secundum totum corruptus est a peccato, sed non aequaliter. Corruptio enim est in quibusdam, secundum victoriam, vel in sensualitatem : et in quibusdam debilius ita quod semper vincitur, ut in synderesi, quae semper est recta : et in quibusdam medio modo, ut in ratione, quae quandoque est recta, et quandoque non recta.
Ad aliud dicendum, quod iicet potentia rationalis animae sit ad opposita, non tamen est propter opposita sicut propter finem, sed propter unum oppositorum : et nisi erret, semper deveniet in illud : synderesis autem numquam errat, ut patet ex principiis positis.
Ad ultimum dicendum, quod in haereticis et aliis infidelibus synderesis non errat, sed ratio. Quod patet : cum enim synderesis non sit nisi principiorum. communium, ipsa non dicet nisi, fidem esse defendendam et vitam exponendam pro fide et justitia : sed non distinguit utrum hoc vel illud sit fides, vel justitia : et propter hoc non errat : quia principia illa verissima sunt, sed ratio quae dicit hoc vel illud esse iidem, quod est error, et hoc vel iliud esse justitiam, quod injustitia est, errat et decipitur : et quia certum supponit ratio, non sequitur remorsus conscientiae.