Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
ET QUAESITUM PRIMUM.
Quid sit memoria, intelligentia, et voluntas, secundum quod sunt parles imaginis i ?
Ad primum proceditur sic :
1. Probatum est supra, quod memoria non est pars animae rationalis. Cum igitur imago ponatur in superiori parte animae rationalis, memoria non erit pars imaginis.
2, Praeterea, Dicit Augustinus , quod haec memoria non est tantum praeteriti, sed etiam praesentis et futuri. Aut ergo sub differentia temporis, aut sine. Si primo modo, cum differentia temporis non accidat nisi particulari, videtur quod memoria sit pars sensibilis animae, cujus est apprehendere particulare.
x x I
Item, Tempus accidit ei cui accidit apprehendere quantitatem : sed quantitas apprehenditur a sensu communi : ergo et tempus. Si ergo memoria est sub differentia temporis, memoria erit sensus communis.
Si vero dicatur, cjuod memoria est praeteritorum et praesentium et futurorum sine differentia temporis, i. Non videtur differre ab intelligentia : et sic non videntur esse tres potentiae imaginis.
2. Hoc etiam videtur dicere Augustinus in libro XIV de Trinitate, ubi dicit : " Difficile in mente dignoscitur memoria sui, et intelligentia sui. Quasi non sint haec duo, sed unum duobus vocabulis appelletur, sicut apparet in ea re ubi valde ista conjuncta sunt, et aliud alio nullo praeceditur tempore . " Ex hoc accipitur, quod memoria sui et intelligentia sint simul tempore : et supra probatum est, quod una potentia existente in actu, altera abstrahitur ab actu : ergo videtur cum istae duae potentiae simul sint in actu, quod sint in una potentia.
3. Praeterea, Augustinus ponens actus istarum trium potentiarum, dicit sic, quod mens meminit se, intelligit se, diligit se . Aut ergo meminisse est idem quod nosse : et cum nosse sit idem quod intelligere, non erit differentia inter inemoriam et intelligentiam. Aut diffe-
runt meminisse et nosse : et cum non possunt differre per differentiam temporis, sequitur quod memoria sit pars sensibilis animae, quod falsum est.
4. Praeterea, Augustinus in libro X de Trinitate dicit : " Cognoscat semetipsum mens, nec quasi absentem se quaerat. Ita videbit, quod numquam se non amaverit, numquam nescierit . " Ergo videtur, quod mens semper novit se.
5. Item, Ibidem : " Non enim quidquam est menti seipsa praesentius, sicut cogitat vivere se et meminisse et intelligere et velle se. Novit enim haec in se, nec imaginatur quasi extra se illa sensu tetigerit, sicut corporalia quaeque tanguntur. Ex quorum cogitationibus si nihii sibi affingat, ut lale aliquid se putet, quidquid ei de se remanet, hoc solum ipsa est . " Ergo videtur, quod nosse se sive meminisse sit notitiam mentis apud se tenere, ex eo quod sibi est praesens. Hoc autem idem videtur esse intelligere se in habitu. Ergo videtur, quod nulla sit differentia inter meminisse, nosse, et intelli-
Cppp
Uvi vi
Praeterea quaeritur, Qualiter verum sit. quod Augustinus dicit, quod semper intelligit se totam ? Aut enim hoc intelligitur de intellectu in actu, aut in habitu. Si primo modo, hoc plane falsum est : quia cum intelligimus aliqua intelligibilia, in actu, tunc non intelligimus animam in actu. Si secundo modo, tunc intelligere totam mentem est habere perfectam scientiam de tota mente : et hoc iterum falsum est : quia multi sunt qui non habent scientiam de anima.
Praeterea, Dicit Augustinus , et ponitur in libro I Sententiarum, Distinct. IN, quod memoria, intelligentia et voluntas capiunt se singulas singulis, et tota simul ab omnibus totis. Et probat hoc, eo quod intelligo memoriam et voluntatem et intelligentiam, et volo meam intelligentiam et voluntatem,, Similiter nihil est memoriae quod non memoror, et similiter nihil est intelligentiae et voluntatis quod non memoror. Eo modo nihil est memoriae et voluntatis et intelligentiae quod non intelligam. Similiter nihil est memoriae intelligentiae et voluntatis quod non velim. Hoc autem aut intelligitur de ipsis potentiis, et tunc parum est quod dicit Augustinus, quia cum potentiae sint simplices, non potest dici tota potentia memoria, etc. Aut intelligitur de memorabilibus, intelligibilibus, et volitis : et tunc plane falsum est, eo quod multorum habemus memoriam et intellectum, quae non volumus.
Si forte dicatur, quod est voluntas ad usum, ut videtur ibidem distinguere Augustinus : et licet non omnia memorata et intellecta velimus ad factum, tamen omnia volumus ad usum : eo quod etiam peccatis utimur in bonum, quando ea sic intelligimus vel meminimus ut plangamus. Si, inquam, dicatur, non erit secundum intentionem Augustini : probat enim, quod tota anima novit se sic : " Novit se esse vitam, novit se esse mentem, novit se esse spiritum : " et nihil est amplius : ergo totam novit se : et eadem ratione ulitur de intelligentia et voluntate : ergo non intelligit totalitatem meniis referri ad objecta illarum triuni potentiarum.
2. Praeterea, Dicit Augustinus , quod verbum intelligentiae sive, mentis est cum amore notitia : sed intellectus peccatorum non est cum amore : ergo non sic intelligitur.
3. Praeterea, Non sic volumus peccata, ut dictum est : quia non volumus ipsa, sed aliquid consequens ad ea, scilicet planctum et gemitum : ergo voluntas
non directe respondet intelligentiae et memoriae.
Praeterea quaeritur, Quae sit diflerentia inter intelligere et cogitare secundum Augustinum ? Ipse enim concedit, quod nens semper intelligit se, non tamen semper cogitat de se, cum cogitatio videatur esse actus rationis sive intelli-
Praeterea, Quaeritur etiam de eo quod dicit Augustinus, quod haec tria relativa suntad invicem.
i. Constat enim, quod memoria, intelligentia, et voluntas, non sunt relativa, secundum quod relativa sunt quaecumque hoc ipsum quod sunt aliorum sunt.
2. Praeterea, Si essent relativa, non tamen memoria deberet referri ad intelligentiam et voluntatem, vel e contra.
Solutio. Dicendum, quod memoria secundum quod est pars imaginis, nihii aliud est nisi thesaurus habitus naturalis, qui est cognitio veri et boni quod Deus est, et veri et boni quod anima sive mens est. Et propter hoc bene concedo, quod abstrahit ab omni differentia temporis. Dicitur tam memoria propter officium memoriae quod habet in anima rationali, quod est retinere sive conservare intentiones sive conceptiones rerum. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod non est tantum praeteritorum, sed etiam praesentium et futurorum : hoc enim non posset esse, nisi ab omni differentia temporis abstraheret, vel apprehenderet tempus secundum quod est tempus sicut sensus communis. Cum igitur non apprehendat sicut tempus, relinquitur quod ab omni differentia temporis abstrahat.
Et per hoc patet solutio ad rationes primas, quae probant memoriam esse partem sensibilis animae.
Ad id quod quaeritur, Qualiter differt ab intellectu?
Dicimus, quod memoriae est retinere naturaliter inserta cognitione veri et boni quod Deus est : intelligentiae autem est intueri : et haec duo simul sunt tempore, eo quod unum est ut conservans et alterum ut agens : et imum illorum non abstrahit ab altero, sed unum est causa alterius : quia ex memoria formatur intelligentia.
Ad aliud dicendum, quod nosse secundum quod est actus memoriae, idem est quod notitiam rei retinere per has duas intentiones quae sunt verum et bonum : ex quarum altera informatur intelligentia, et reliqua voluntas : intelligere autem idem est quod intueri, ut dictum est.
An aliud dicendum, quod nosse et intelligere differunt per modum dictum. Et utrumque est semper : mens enim semper meminit se, eo quod semper notitiam sui apud se tenet. Similiter intellectus intelligit se semper : probatum enim est supra, quod omne intelligibile quod est in intellectu, recipit lumen intelligentiae agentis ad complementum intellectus qui est de ipso. Item, probatum est, quod substantia rationalis animae essentialiter est in intellectu possibili, et non indiget ut abstrahat eam ad hoc quod intelligat. Cum igitur intelligere sit idem quod intueri se in lumine intellectus agentis, patet quod mens intelligit se illo modo quo intuetur se in lumine intellectus agentis. Cum autem amor naturalis semper sequatur hunc intellectum, semper mens vuit se amore naturali.
Et nota, quod aliud est intueri se in lumine intellectus agentis, et aliud converti supra se considerando differentias et passiones naturae suae. Intueri enim se, est hoc quod dictum est, scilicet praesentia sui in lumine intellectus : sed converti supra se, est reducere subjectum in passiones et differentias per medium demonstrationis vel syllogismi : et hoc non semper facit mens. Primum autem semper facit, eo quod sem- per sibi praesens est. Et propter hoc dicit Augustinus, quod niens, non semper cogitat de se : quia cogitare de se est discernere se ab aliis rebus.
Et per hoc patet solutio ad omnia iiia quae objiciuntur de hoc, quod mens semper intelligit et diligit se sive vult. Supra tamen ostendimus etiam qualiter mens intelligit se omnibus intelligibilibus.
Ad id quod quaeritur, Qualiter quodlibet istorum capiat omnia tota?
Fere omnes dicunt, sicut dictum est in objiciendo. Sed qui vere inspicit litteram Augustini in libro X de Trinitate, videbit quod ille non est intellectus Augustini. Et propter hoc dico, quod intelligitur quoad potentias, et non quoad objecta potentiarum.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod potentiae duobus modis considerantur, scilicet in se, et sic sunt simplices non per partes quantitativas distensae. Et possunt considerari per comparationem ad suas differentias quae sunt mens, vita, et essentia, et spiritus, ut dicit Augustinus : dicit enim haec tria esse unam vitam, unam mentem, unam essentiam, et unum spiritum. Et sic habent quamdam totalitatem : in omnibus enim iliis attributis tota se invicem capiunt haec tria : memoria enim et intelligentia et voluntas secundum omnia haec memorantur semper, et secundum omnia haec intelliguntur semper, et secundum haec omnia semper diliguntur dilectione naturali.
Ad id quod quaeritur de relatione istorum ad invicem, dicendum quod in veritate memoria secundum rationem memoriae non refertur ad intelligentiam, nec e contra : sed memoria sub ratione intelligibilis refertur ad intellectum, et
intellectus sub ratione memoriae ad memoriam. Similiter voluntas sub ratione intelligibilis et memorabilis ad intelligentiam et memoriam, et intelligentia et memoria sub ratione voliti referuntur ad voluntatem.
ARTICULI SECUNDI