Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
ET QUAESITUM TERTIUM.
Quid sit notitia, mens, et amor ?
Tertio quaeritur, Quid sit notitia, mens, et amor, quam secundam imaginem appellat Augustinus ?
Mens enim in se est continens memoriam, intelligentiam, et voluntatem : ergo videtur, quod non debeat attribui Patri, sed toti Trinitati.
Praeterea quaeritur, Tn quo differunt haec tria a praehabitis tribus?
Et dicunt quidam, quod praehabita supponunt potentias, ista vero habitus illarum potentiarum.
Sed contra hoc est,
1. Quod dicit Augustinus in libro XV de Trinitate , quod tria cum sint distincta a se invicem, tamen dicuntur esse unum : quia in anima substantialiter existunt. Habitus autem non substantialiter existit in anima. Ergo haec tria non sunt habitus.
2. Item, Dicit Augustinus , quod mens cum se cognoscit, notitiam sui gignit, et est sola parens suae notitiae. " Tertius est amor, qui de ipsa mente et notitia procedit, dum mens cognoscit se et diligit se : ita amor quidam complexus est parentis et prolis. " Ex hoc accipitur, quod mens sit intellectus : quia illius est cognoscere se.
3. Praeterea, Non videtur universaliter verum, quod existente notitia procedat amor : quia multa cognoscimus quae non amamus.
4. Item, Nosse est mentis, ut habitum est prius ex verbis Augustini : et nosse est memoriae : ergo mens est memoria: sed cujuscumque est nosse, illius est notitia : ergo notitia est memoriae : ergo videtur, quod mens hic supponitur pro memoria et non pro intellectu.
5. Item, In memoria sensibilis animae tamquam in thesauro reservantur notitiae phantasiae et intentiones aestimativae : et notitiae phantasiae sunt per modum veri et falsi, intentiones vero aestimativae per modum boni et mali: ergo similiter erit in memoria rationalis animae, quod in ipsa est notitia intelligentiae, et amor voluntatis, et ita ista Iria sunt in memoria.
Sed tunc quaeritur, Quae sit ratio, cum mens sit commune ad tria, quare potius coarctatur ad memoriam quam ad reliqua duo ?
Praeterea, Dicit Augustinus : " Nec minor est proles parente, d uni tantam se novit mens quanta est : nec minor est amor parente et prole, dum tantum se diligit mens, quantum se novit et quanta est . " Hoc enim videtur manifeste falsum. In multis enim amor nullo modo respondet notitiae.
Solutio, Dicendum, quod ista trinitas est in habitibus, ut dicunt Magistri : et mens supponit ibi memoriam cum suo habitu : notitia vero dicit habitum intellectus, qui idem est cum habitu memoriae in substantia, sed differt in ratione, quae non est nisi relatio ad intellectum : amor vero est habitus voluntatis.
Ad primum ergo dicendum, quod mens aequivoce dicitur de superiori parte animae et de memoria. Memoria vero par-
ticipat nomen mentis : eo quod ipsa propinquior est naturae totius per hoc quod prima est inter potentias quae sunt partes mentis. Et ideo dicit Augustinus , quod mens ibi non dicitur anima, sed id quod est in anima excellentius : hoc enim est memoria.
Ad aliud dicendum, quod notitia et amor accipiuntur materialiter pro noto et amato : et haec substantialiter existunt in mente : quia idem est notum et amatum quod substantialiter est mens, licet differant in ratione.
Ad aliud dicendum, quod mens non supponit intelligentiam : cognoscere enim secundum quod hic accipitur, gignitur a mente sicut intelligentia a memoria : et propter hoc licet cognoscere sit intelligere, non tamen sequitur, quod mens sit idem quod intelligentia.
Ad aliud dicendum, quod dictum Augustini non extenditur ad omnem notitiam, sed tantum ad illam .qua mens novit se et Deum secundum habitus insertos sibi a natura ; et iliam notitiam semper sequitur amor naturalis. Et hoc est quod dicit Augustinus in toto libro de Trinitate, quod verbum quod insinuare intendimus, est cum amore : notitia vero simpliciter.
Et per hoc patet solutio ad totum.