Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De compositione corporis.
Consequenter transeundum est ad quaerendum de corpore hominis quantum pertinet ad theologum.
Et quaeruntur tria de corpore ipsios Adae.
Quorum primum est de compositione corporis ipsius.
Secundum est de immortalitate ejus.
Tertium est de edulio et generatione ejus si perstitisset sine peccato.
ARTICULUS UNICUS. De corpore Adae .
Ad primum sic proceditur:
1. Omne corpus habens membra diversarum complexionum secundum calidum, frigidum, humidum, et siccum, est compositum ex contrariis : corpus Adae fuit hujusmodi : ergo fuit compositum ex contrariis. Prima pars patet per se. Secunda patet per hoc quod corpus Adae habuit cerebrum, cor, et hepar, quae sunt membra diversarum complexionum secundum calidum, frigidum, humidum, et siccum.
Etiam hoc habetur per litteram Gene-
sis ubi dicit, quod formavit Dominus Deus hominem de limo terrae . Limus autem terrae sonat quoddam commixtum ex contrariis.
Inde sic : Omne compositum ex contrariis, corruptibile est : primus homo compositus est ex contrariis. Ergo primus homo fuit corruptibilis.
2. Item, Probatur in tertio de Cael o et mundo , quod omne compositum ex gravi et levi corrumpitur : et hac de causa quia distabunt componentia, levi ascendente et gravi descendente, sic compositum fuit corpus Adae : ergo corruptibile fuit de necessitate per naturam. His rationibus et similitudinibus probatur, quod Adam, a naturae suae compositionis non habuit immortalitatem. Hoc etiam dicit Augustinus in Glossa super Genesim, scilicet quod Adam mortalis fuit a natura suae conditionis, sed immortalis beneficio conditoris .
Sed ad hoc quidam volunt dicere, quod duplex fuit natura corporis Adae. Una quae est a natura quae dicitur materia, et haec est a componentibus : et ab hac non habuit immortalitatem. Alia quae est a natura quae dicitur forma : et ab hac habuit immortalitatem : et liaecfo est triplex. Prima est actus et forma mixti quae talis fuit, quod adeo reduxit contraria ad aequalitatem, quod etiam agere et pati non potuerunt ad invicem. Secunda est organizatio corporis, quae talis fuit in Adam, quod perpetuo debuit et potuit removeri ab anima rationali. Tertia est anima quae talis fuit, quod perpetuo potuit influere vitam corpori.
Sed contra hoc est quod i. Dicit Glossa super Lucam, x, 30, super id, quod etiam spoliaverunt eum in gratuitis et vulneraverunt eum in naturalibus. Cum igitur homo primus immortalitate spolatius sit, immortalitas fuit de gratuitis et non de naturalibus : ergo neque est a natura quae dicitur materia, neque amatura quae dicitur forma.
2. Item, Homo in casu suo non est magis punitus quam daemon. Sed de daemonibus .dicit Dionysius i, quod data illis naturalia bona nequaquam mutata esse dicimus. Ergo et in homine naturalia per peccatum non sunt mutata. Cum ergo immortalitas mutata sit, immortalitas non fuit de naturalibus,
3, Item, Augustinus in libro de Bono conjugali : " Non corpus spirituale iilis hominibus factum erat, sed primo animale, ut obedientiae merito postea fieret spirituale ad immortalitatem capescendam . " Ex hoc habetur, quod immortalia fuerunt prima corpora ex merito obedientiae, et non ex natura.
4. Item, Ibidem : " Corpora mortalia fuisse intelligamus prima conformatione, tamen primi conjugii non moritura nisi peccassent, sicut minatus erat Deus, tamquam si vulnus minaretur, quia vulnerabile corpus erat : quod tamen non accidisset nisi fieret quod ille vetuisset. " Ex hoc sequitur idem.
5. Item, Augustinus ibidem :" Si vestibus Israelitarum praestitit Deus per annos quadraginta sine ullo detrimento proprium statum , quanto magis praestaret corporibus obedientium praecepto suo felicissimum quoddam temperamentum certi status, donec in melius converterentur, non morte hominis, qua corpus ab anima deseritur, sed beata commutatione a mortalitate ad minio rtalitatem, ab animali ad spiritualem qualitatem. " Ex hoc iterum habetur, quod immortalitas fuit ex obedientiae merito et non a natura.
6. Item, Augustinus in libro tertio super Genesim ad litteram : " Nec quisquam dicere audebit ciborum indigentiam quibus reficiantur nisi mortalibus corporibus esse (non) posse . " Ex hoc accipitur, quod prima corpora per naturam fuerunt mortalia.
Sed contra :
1. Ex eisdem generamur et nutrimur: ergo cuicumque cibus affert immortalitatem, illud per principia componentia erit immortale: sed primis hominibus per cibum inerat immortalitas : ergo primi homines per principia componentia erant immortales. Prima probatur per hoc quod ipsa est principium in physicis . Secunda scribitur ab Augustino in libro sexto super Genesim ad litteram, ubi dicitur, quod immortalitas Adae praestabatur ex esu ligni vitae.
2. Item, Eadem potentia est ad actum 0,11 (J11G III et ad continuationem ipsius : sed immortalitas non est nisi continuatio
vitae : ergo eadem potentia est ad immortalitatem quae est ad vitam : potentia autem ad vitam fuit naturalis : ergo ^potentia quae fuU ad immortalitatem.
3. Item, Differentia est inter hominem et caetera animantia in generatione et vita, in hoc quod horno habet animam perpetuam et incorruptibilem, caetera vero animantia corruptibilem. Cum igitur in operibus Dei optima debeat esse proportio, oportuit servari proportionem mobilis ad movens et formae ad materiam : ergo sicut animae corruptibili dedit corpus corruptibile per naturam, ita animae incorruptibili corpus debuit aptare incorruptibile per naturam : et ita primorum hominum immortalis fuit a natu ra"
Ulterius quaeritur juxta hoc specialiter de formatione corporis Adae, Utrum hoc Dominus per seipsum formaverit, vel per Angelos?
Et videtur, quod per Angelos :
1. Est enim lex divinitatis, ut dicit Dionysius, per prima mediaret per media ultima reducere. Cum ergo corpus hominis in ultimo gradu stet rationalis naturae, videtur quod per primam rationalem naturam ad esse debuit reduci.
2. Praeterea, Tria sunt opera ad perfectionem mundi pertinentia, scilicet creatio, formatio, et propagatio. Propagationem autem commisit naturae, creationem autem perficit ipse. Ergo secundum congruitatem ordinis formationem, quae est medium opus, debuit committere Angelo qui super naturam, est et citra Deum.
Sed contra hoc est quod
1, Habetur in Isaia, lxiv, 8 : Opera manuum tuarum omnes nos. Et, Jerem. xviii, 6, ubi dicit Dominus : Sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea,,
2. Praeterea, Cum dicitur : Faciamus hominem ad imaginem ei similitudinemnoslram , Sancti referunt faciamus ad personarum Trinitatem, et culpant eos qui dicunt, quod referatur ad Angelos : ergo Deus per seipsum fecit corpus hominis.
Ulterius etiam propter haereticos quaeritur de verbo quod dicitur, Cenes. I, 27 : Creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et faeminam creavit eos. Et adhuc nihil dixerat de formatione mulieris. Ergo videtur, quod quaedam mulier creata fuit ante Hevam. Hoc etiam videtur per modum loquendi quo in capite ii, t. 23, utitur Adam dicens : Hoc nunc os ex ossibus meis. Per hoc enim ipsum nunc videtur innuere aliam ante fuisse faeminam.
2. Item, Hoc probatur ex praecepto legis, ubi praecipitur, quod quisque ducat uxorem suam de stirpe sua. Et ibi dicit Gamaliel, quod hoc praecepit Dominus propter concordiam quae debet esse iriter virum et uxorem. Si enim de alia stirpe esset, non ita concordaret, sicut nec Lyli concordavit cum Adam, quae ante Hevam luit, sed non de corpore Adae fuit facta.
Sed contra : In principio Genesis, antequam aliquid dicatur de formatione mulieris, dicit : Crescite, ei multiplicamini, et replete terram, ei subjicite eam . Illud verbum effectum non habuit nisi in Heva. Ergo . videtur, quod non fuit alia mulier ante Hevam.
Juxta hoc etiam quaeritur specialiter de formatione Hevae, de qua dicitur, Cenes, ii, 21 et 22, quod immisit Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem. Et quaeritur de modo illius aedificationis, Utrum fuit miraculosus, vel naturalis ?
Et videtur, quod naturalis :
1. Tunc enim, ut dicit Augustinus, intendit Dominus naturam constituere : natura autem non nisi modo naturali constituitur : quod patet per oppositum, quia modus innaturalis destruit naturam.
2. Item, Augustinus dicit , quod in primis operibus non quaeritur qualiter ad miraculum Deus in creaturis suis utatur, sed potius quid secundum naturam rei possit fieri. Cum ergo formatio mulieris sit de primis operibus, non debet referri ad miraculum, sed potius ad naturam : sed in Adam fuit principium efficiens et materiale. Hevae : ergo Heva secundum materiam processit de Adam. Prima probatur per hoc quod causae secundum naturam praecipue sunt secundum efficiens et materiam praecipue. Secunda probatur per hoc quod in masculo est ratio efficientis respectu omnium sui generis. Similiter costa ex qua mulier facta est Heva, fuit in Adam.
3. Praeterea, Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram movet quaestionem, Utrum illa ratio quam mundi primis operibus indidit atque concreavit Deus, id habebat, ut secundum eam necesse esset ex viri latere faeminam fieri? an hoc tantum habebat ut fieri posset, ut autem ita fieri necesse esset, non ibi jam conditum, sed in Deo erat absconditum? Et solvit per longa verba, quorum ista est sententia, quod omnis res naturalis quam in primordio mundi condidit Deus, habet suos determinatos fines, processus, et leges in seminalibus causis, quas in primordio mundi naturae indidit Deus, ut secundum determinatum tempus unumquodque sui generis sumat progressum et discessum. Et secundum hoc fit, ut triticum de tritico, et faba de faba, et homo de homine procedat determinato tempore, et una aetas pereat et altera convalescat. Ut autem lignum de terra excisum, aridum et perpolitum,
repente sine terra et radice floreat et fructum faciat et si quid, ejusmodi, dedit quidem naturis quas creavit, ut ex eis hoc lieri possit. Primorunrautem causas condidit Deus in natura, sed secundorum habet absconditas in seipso, quas rebus conditis non inseruit. Ex hoc accipitur, quod omnium miraculorum causae sunt in natura quantum ex hoc quod ex natura fieri possunt, licet non ex. necessitate fiant: et ita formatio Hevae quoad hoc fuit in Adam et costa, quasi ex hoc fieri posset : quidquid autem in potentia est in aliquo, si educatur in actum, non erit miraculosum : quod probatur per diffinitionem miraculi, quae est arduum et insolitum praeter spem et facultatem admirantis apparens. Insolitum autem non est ut potentia procedat in actum. Ergo formatio mulieris ex costa non erat miraculosa.
Sed contra :
1. Chrysostomus distinguit triplicem cursum, scilicet naturae, et voluntatis creatae, et voluntatis divinae. Et dicit, quod ille qui tantum subjacet voluntati divinae, miraculosus est : sed formatio mulieris fuit tantum secundum voluntatem divinam : ergo fuit miraculosa.
2. Item, Quidquid formatur a natura, transformatur calido, frigido, humido, et sicco : talis non fuit transmutatio costae in Hevam : ergo non fuit naturalis.
3. Item, Videtur falsum dicere Augustinus cum dicit mulierem in ratione calidi fuisse in costa : ratio enim calidi aut est secundum efficientem, vel materiam, vel formam, vel finem : et con" stat, quod secundum efficientem vel formam vel finem non fuit. Quod autem nec secundum materiam, sic probatur : Uniuscujusque materia est determinata ad receptionem suae formae, et sic est similis materiae eorum quae sunt ejusdem speciei: talis materia non fuit costa in comparatione ad Hevam : ergo Heva materialiter non fuit in costa. Prima probatur per hoc quod materia asinorum, similis est in specie, et leonum in specie, et sic de aliis. Secunda probatur per hoc quod alii homines non sunt ex. costis sicut ex materia.
Item, Commentator super IX Metaphysicae dicit, quod quidquid est in aliquo sicut in potentia materiali, uno motore educitur de ipso et semper quando motor appropinquat materiae movendo ipsam : et propter hoc idolum non est in terra sicut potentia materiali, sed in ciipro : quia a statuario motu artis educitur de cupro, et non de terra. Similiter herba in potentia est in faba, et non in terra : quia in uno motu naturae educitur de ipsa, et non de terra, et sic de aliis. Cum ergo semper non educatur homo de costa uno motore, non potuit homo materialiter esse in costa.
Praeterea quaeritur, Quare potius de costa quam de pede vel alio membro formata est mulier ?
Item, Quare replevit Dominus carnem pro ea, et non sumpsit carnem de Adam ?
Praeterea, Quaeritur de verbo Augustini in communi de Adam et Heva : dicit enim, quod iliud verbum quod habetur in principio Genesis : Masculum ei faeminam creavit eos , intelligitur de creatione viri et mulieris in ratione calidi : iiia enim ratio calidi nec fuit in costa, nec in alia parte hominis, sed in ipsis elementis, ut videtur : et ita videtur, quod homo posset fieri de ipsis elementis sicut factus est de costa.
Praeterea, Augustinus ponit in quaestione, Utrum mulier sit formata per Angelos vel per Deum ?
Et videtur, quod per Angelos. Mulier enim significat Ecclesiam de latere
Christi reparatam,, Cum ergo tota dispensatio futurae significationis ordinata sit per Angelos, ut dicit Augustinus, formatio mulieris quae primum signum fuit hujus reparationis, debuit fieri per Angelos.
Sed contra :
Dicit Augustinus in libro IX. super Genesim ad litteram : " Certissime dixerim supplementum illud carnis in costa in locum costae ipsiusque faeminae corpus et animam conformationemque membrorum, omnia viscera, sensus omnes, et quidquid erat quo illa creatura et homo et faemina erat, non nisi in illo opere Dei. factum, quod Deus non per Angelos, sed per semetipsum operatus est : nec dimisit, sed ita continuanter operatur, ut nec ullarum aliarum rerum, nec ipsorum Angelorum natura subsistat, si non operetur . "
Praeterea, Quaerunt Basillus et Ber- ( nardus, Quare homo inter caetera animantia factus sit rectae staturae, et quare faemina de latere hominis sit sumpta et non faeminae aliorum animalium ?
Solutio. Dicendum ad primum sine praejudicio secundum opinionem Augustini, quod homo per naturam mortalis creatus est, sed immortalis beneficio gratiae conditoris : sicut enim anima in gratia innocentiae stans in ordine suo per omnia fuit ad imperium Dei, ila corpus stans sub anima per omnia fuit ad imperium animae : unde voluntas cohibuit contraria componentia corpus, ne per actionem et passionem mutuam dissolverentur.
Ad illud quod contra objicitur, dicendum quod alimentum ostendit corruptibilitatem inesse corpori per naturam componentium sicut probat objectio : sed ad actum non fuisset reducta nisi fuisset peccatum inobedientiae contra ali- quod praeceptorum sibi datorum quae fuerunt tria, scilicet ex omni ligno paradisi comedere i, contra quod venisset, si non comedisset. Aliud praeceptum fuit : Crescite, ei multiplicamini : contra quod venisset, si non generasset. Et haec duo dicuntur praecepta naturae, eo quod unum fuit ad salutem naturae in se, et aliud ad salutem in alio et in se. Tertium fuit : De ligno scientiae boni et mali ne comedas : quod pro tanto, dicitur esse praeceptum disciplinae, quod id quod praecipiebatur, indifferens fuit in se : sed ex ratione praecepti tantum probatio fuit obedientiae,
Ad aliud dicendum, quod ratio illa procedit bene de potentia activa, in qua non est permutatio, sicut est in potentia vivificandi in anima : sed ex, parte suscipientis non est ita : corpus enim permutatur secundum naturam : unde nisi affuisset gratia prohibens permutationem corporis, non fuisset susceptibile vitae perpetuae.
Ad aliud dicendum, quod in corpore secundum naturam non potuit homo esse corruptibilis propter rationem componentium : sed in hoc excessit alia animantia, quod aequalioris et nobilioris factus est complexionis, non tamen incorruptibilis nisi per gratiam conditoris.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod Deus per seipsum formavit corpus hominis sicut omnes res formavit, ut probatum est per auctoritatem inductam ab Augustino supra, de Heva.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod Angelus in potentia operativa non est supra animam, ita quod ipse naturam creet vel formet vel instauret, sed est supra naturam substantiae nobilitate.
Per hoc etiam patet solutio ad auctoritatem Dionysii, Hoc enim intelligitur de illuminationibus, de quibus in tractatu de
Angelis est expeditum.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum dupliciter. Uno modo, quod id quod dicitur in principio Genesis, per anticipationem dicitur et intelligitur de Heva. Et similiter illud quod sequitur : Crescite, et multiplicamini K Alio modo dicitur secundum Augustinum in libro IX super Genesim ad litteram, scilicet quod homo tunc intelligitur factus secundum causalem rationem quam Deus materiae primae indidit vel inseruit, ut ex ipsa corpus hominis fieri posset. Et quia.haec causalis ratio communis respicit virum et mulierem, propter hoc dicitur : Masculum et faeminam creavit eos , Et similiter intelligitur quod sequitur: Crescite, et multiplicamini . Postea vero de limo terrae iormavit virum, et de costa mulierem.
Ad aliud dicendum, quod causa praecepti non fuit, quod Heva sumpta fuit de corpore Adae, sed duplex alia causa assignatur a Sanctis. Quarum una est, ne sortes confunderentur si mulier de tribu in tribum transiret, et pars suae haereditatis eam sequeretur. Secunda est, ne fieret error in promissione Messiae : promissio enim tribui Judae facta est, quae si permixta fuisset aliis tribubus, non fuisset certa veritas in promissione.
Ad aliud dicendum, quod Gamaliel mentitur, et sequitur fabulam Judaeorum dicentium, quod Lyli creata fuit ante Hevam, quae nolens consentire Adam, assignata est daemoni, et genuit ex daemone illo daemones qui. dicuntur Asmodaeiet Asmodaei lilii et nepotes.
Ad id quod ulterius quaeritur de fornaa- '' tione Hevae, dicendum quod formatio sua miraculosa vel mirabilis fuit.
Ad. id quod contra objicitur, dicendum quod Deus tunc instauravit naturam in primis naturae principiis : et propter hoc illa principia per naturam instaurari non potuerunt.
Ad aliud dicendum, quod dictum Augustini intelligitur de consequentibus naturas creatas, sicut sunt locus, motus. Unde etiam ipse dicit verbum hoc de aquis quae super caelos sunt.
Ad aliud dicendum, quod secundum Augustinum inveniuntur tria differentia secundum rationem, scilicet causae seminales, et rationes causales, et causae simpliciter. Et causae seminales proprie referuntur ad naturam seminantem, sive in generatione aequivoca, vel univoca, sive per putrefactionem. Rationes vero causales simpliciores sunt, et sunt in materia quoad ea quae ad aliquem finem rationis educuntur de ipsa sine operatione intrinseca, scilicet natura, sive extrinseca, ut arte vel voluntate divina. Causae enim sunt simpliciter materiales, formales, et efficientes, et finales. Augustinus autem quandoque ponit unum pro altero, et dicit haec inserta et concreata esse materiae. Similiter vim facit Augustinus inter hoc, quod aliquid sit in materia ut de ipsa fiat, et quod aliquid sit in ipsa quod non ex ipsa fiat, sed quod fieri possit. Primo modo in materia est, cujus causas sufficientes ad actum materia habet in seipsa, sive in naturalibus, sive in artificiatis. Dico autem causas efficientes, finales, materiales, et formales, et hoc modo materialia sunt in materia, Secundo vero modo est in materia, cujus causas sufficientes ad actum non habet materia, sed obedientes : efficiens enim est existere in virtute divina, quali modo, ut dicit Augustinus, de quinque panibus saturati sunt quinque millia hominum, et de aqua factum est vinum : et hoc modo dicit mulierem fuisse in latere viri. Sic ergo mulier fuit in costa, non sicut in causa seminali, sed sicut in ratione causali, non ut de ipsa fieret, sed ut de ipsa fieri posset. Et hoc modo dicit Anselmus, quod
in trunco est vitulus, non ut de ipso fiat, sed ut de ipso fieri possit : et hujusmodi tamen processus non est contra naturam quam Deus instituit, eo quod in prima institutione naturae, ut dicit Augustinus, Deus naturae tales inseruit rationes illorum operum, quae postea secundum suam voluntatem ad effectum eduxit.
Per hoc patet solutio ad totum quod de hoc objicitur.
Ad id quod quaeritur, quare potius sit sumpta mulier de costa viri, quam de pede, vel capite? Respondent Sancti, quod propter aequalitatem juris in matrimonio et aequalitatem meriti sumpta est de media parte hominis. Et si sumpta esset de capite, crederetur esse domina et nobilior. Si vero de pede, crederetur esse vilior et ancilla.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus intelligit de ratione causali, quae fuit in elementis ad corpus hominis secundum modum dictum, scilicet quod ex ipsis fieri possit, non quod ex ipsis fieret.
Ad aliud dicendum, quod Deus per seipsum formavit mulierem.
Quod vero dicit Augustinus, quod significatio futurorum facta est per Angelos, intelligitur de significatione, quae facta est per apparitiones, quae exhibitae sunt patribus Veteris Testamenti.
Ad id quod quaeritur de statura corporis, dicendum quod moraliter loquendo est ad indicandum rectitudinem mentis, finaliter autem est ad contemplandum caelestia : unde dicitur :
Os homini sublime dedit, coelumque tueri
Jussit .
Naturaliter autem propter calorem in nobilissima complexione. Si enim homo haberet inclinatum corpus, sanguis mul- turn flueret subtilis ad cerebrum, et impediret virtutes naturales : calor enim iicet in quibusdam fortior sit, tamen iila non sunt adeo delicatae complexionis ut erigi possint.
Ad ultimum dicendum, quod secun-
dum Damascenum in quolibet genere animalium creatae sunt duae hypostases, masculus et faemina, praeterquam in homine, eo quod ipse est Deo in hoc similis, quod est principium totius generis sui unus existens, sicut Deus unus existens principium est universorum.