Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Qualiter Adam fuerit immortalis ?
Ad primum proceditur sic :
1. Dicit Augustinus, quod vera immortalitas est vera incommutabilitas. Maximus autem dicit, quod immortalitas est processio in perpetuam vitam. Neutro istorum modorum Adam fuit immortalis. Ergo videtur, quod immortalitatem non habuit.
2. Praeterea, Quidquid potest mori et potest non mori, non plus habet de mortalitate quam de immortalitate. Adam potuit mori et non mori, ut dicit Augustinus. Ergo plus non debet dici immortalis quam mortalis.
Praeterea quaeritur. Utrum immortalita s ess et sua potentia vel habitus?
Et videtur, quod non sit potentia. Omnis enim potentia radicatur in principiis corporis, vel animae. Immortalitas autem non radicatur in principiis corporis, eo quod iila contraria sunt a quibus Adam non habuit immortalitatem : sed nec in principiis animae : anima enim per suam substantiam est immortalis, et illam immortalitatem numquam amisit. Ergo immortalitas quam habuit Adam, non est immortalitas animae : quia ipse illam amisit.
Si propter hoc dicatur, quod est habitus. Contra :
1. Omnis habitus perfectivus est alicujus potentiae. Si ergo immortalitas habitus est, oportebit aliquam potentiam esse, quae perficietur ad actum immortalitatis.
2. Praeterea, Secundum verba Augustini videtur ilia potentia fuisse liberum arbitrium. Dicit enim, quod potuit non mori si voluisset, et mori si voluisset, et retorquet mortalitatem et immortalitatem ad voluntatem.
Praeterea quaeritur, Utrum eadem potentia sit ad mori et ad non mori, ut dicunt quidam.
Et videtur, quod. non.
1. Una enim fuit a gratia, altera vero a natura.
2. Praeterea, Quaecumque separabilia sunt a se invicem secundum substantiam et esse, non possunt esse eadem secundum substantiam. Potentia moriendi separata est a potentia non moriendi secundum substantiam et esse : ergo non est eadem secundum substantiam. Quod autem separata sit, probatur ex hoc quod habemus modo potentiam moriendi, et non potentiam non moriendi.
Contra hoc est, quod oppositorum eadem sunt materia et potentia, et maxime oppositorum privative : mori autem et non mori sic opponuntur : ergo ipsorum una potentia et materia.
Solutio. Dicendum, quod immortalitas Adae potest considerari secundum id a quo est, id est, secundum potentiam activam, vel passivam sive formalem : et secundum primum modum est potentia, secundum autem secundum habitus est qui dicitur gratia innocentiae.
Ad id autem quod objicitur de diffini-
tionibus Augustini et Maximi, dicendum quod Augustinus loquitur de immortalitate Dei, eo quod nihil est incommutabile vere, nisi solus Deus. Secundum vero Maximi diffinitionem Adam habuit immortalitatem, licet non fuerit in ipso confirmata.
Ad aliud dicendum, quod potentia non moriendi in Adam disposita fuit per habitum gratiae innocentiae. Potentia vero moriendi non fuit deposita per habitum culpae : et propter hoc dicitur potius habuisse immortalitatem quam mortalitatem.
Ad aliud dicendum, quod id in quo fuit immortalitas, est potentia materialis et susceptibilis, a quo est habitus et potentia activa.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod potentia iila radicatur in corpore, non quidem in principiis componentibus corpus, sed in ipso conjuncto et complexionato eodem modo permanente. Si enim corpus aliquod susceptibile est vitae, idem corpus manens eodem modo in complexione semper erit susceptibile. Corpus autem Adae potuit permanere eodem modo : unde eadem potentia qua fuit susceptibile vitae, fuit susceptibile immortalitatis.
Ad id quod objicitur, quod omnis habitus est in aliqua potentia, dicendum quod hoc est verum : sed bene contingit unam potentiam quae completur per habitum, movere aliam cujus non est ille habitus immediate, sicut patet in ratione movente et ordinante concupiscibilem et irascibilem. Et similiter est hic : gratia enim innocentiae fuit in anima, et illius virtute anima potuit continere corpus in eodem statu complexionis, ut semper esset susceptibile vitae.
Ad id quod objicitur de libero arbitrio per Augustinum, dicimus quod mori et non mori fuit in libero arbitrio sicut in efficiente non proximo : sed in gratia innocentiae fuit non mori sicut in efficiente proximo : in distemperantia vero complexionis mori fuit sicut in efficiente proximo.
Ad aliud dicendum, quod eadem potentia materialis et indisposita fuit moriendi et non moriendi : et haec potentia fuit complexio corporis, sed non eodem modo fuit susceptibilis utriusque : per rationem enim componentium potuit mori, sed virtute animae innocentis potuit non mori.