Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De conjunctione animae et corporis.
Consequenter quaeritur de conjunctione animae et corporis.
Et quaeritur, Utrum fiat ^per medium vel sine medio ?
Et videtur, quod sine medio.
1. Anima enim est actus corporis physici potentia vitam habentis : omnis autem actus suae potentiae immediate conjungitur : ergo anima immediate conjungitur corpori.
. 2. Item, Probat Aristoteles in secundo de Anima , quod anima sit substantia et ratio corporis animati dans esse corpori animato : ergo anima immediate conjungitur corpori.
Si forte dicatur, quod anima non tantum est forma, sed etiam substantia per se existens : et propter hoc indiget medio in conjunctione sui cum corpore. Contra : Illud medium aut est substantia, aut accidens. Non accidens, eo quod accidens non potest esse ratio conjunctionis substantiae cum substantia. Si autem est substantia, aut est pars hominis, aut extrinsecum homini. Non extrinsecum : quia iterum hoc non posset coniungere. Si autem pars hominis, tunc erit aut pars materiae, aut pars formae. Non pars formae, eo quod forma simplex sit, et tales partes non habeat : ergo si tota materia medium habet conjungens
cum forma, et pars medium habebit, et iterum oportebit, ponere medii medium, et sic in inlinitum : et sic anima immediate conjungitur corpori.
3. Praeterea, Dicit Aristoteles in secundo de Anima quod hoc quod est in partibus, oportet et in toto accipere : sicut enim partes animae actus et perfectiones sunt partium corporis, ita et tota anima immediate conjungitur partibus corporis : ergo tota anima conjungitur toti corpori.
Sed contra :
1. Supra probatum est, quod sensibile numquam invenitur in corpore sine vegetabili, et rationale numquam sine utroque : ergo vegetabile et sensibile media videntur esse, quibus conjungitur anima rationalis cum corpore.
2. Item, Corpus est quantum grossum corruptibile. Anima autem rationalis simplex est et incorporea et incorruptibilis : ista autem extrema cum sint opposita^ conjungi non possunt nisi per media participantia naturam utriusque extremorum, scilicet quod sint incorporea et incorruptibilia. Sed tales substantiae sunt vegetabilis et sensibilis : ergo vegetabilis et sensibilis sunt media animae rationalis et corporis.
Juxta hoc iterum quaeritur ulterius,
Qualiter anima sit in corpore, utrum tota sit in toto ?
Et videtur, quod sic :
1. Dicit enim Augustinus quod anima est in corpore et tota in toto corpore. Hoc idem dicit Anselmus.
2. Item, Probatur per rationes : anima enim ad corpus habet. comparationem formae. Cum. igitur forma et perfectio sit in qualibet parte sui perfecti, anima erit in qualibet parte sui corporis.
Si forte dicatur, quod anima per potentias suas est in toto corpore et non per seipsam. Contra : Illae potentiae quae sunt in corpore, non sunt separatae ab anima. Ubicumque igitur est aliqua potentiarum, ibi est anima per substantiam. Sed in toto corpore sunt potentiae. Ergo in toto corpore est anima per substantiam.
Sed contra :
1. Quidquid secundum se nullius corporis est actus, non est in corpore, nec in parte corporis : anima intellectiva secundum se nullius corporis est actus : ergo non est in corpore, nec in parte corporis. Prima patet per se. Secunda superius est probata.
2. Item, Si essent in toto ita quod tota in qualibet parte, aut ergo signabitis in qualibet parte, aut non. Si signabitis, Contra : Quidquid signatur in pluribus locis et actu est in pluribus locis, diffinitum est in illis vel circumscriptum : anima signatur in pluribus locis, quia in omnibus membris corporis : ergo est in pluribus locis diffinita vel circumscripta in illis, quod est impossibile : omne enim quod est substantiae finitae si finitur vel circumscribitur in loco uno, non est in alio. Si vero non potest signari in illis, tunc non videtur etiam esse in illis : quia quod est in aliquo, potest signari in illo.
Juxta hoc etiam quaeritur, Utrum sit in corpore?
Si enim contentum est in continente, potius videtur esse corpus in anima, quam e converso : eo quod auima continet corpus, et non continetur ab eo, ut dicit Philosophus.
Ulterius etiam quaeritur, Utrum faciat unum cum corpore?
Probatur enim in septimo Metaphysicae, quod ex duobus actu existentibus et compositis non fit unum. Cum igitur corpus et anima talia duo sunt, ut videtur, corpus et anima non facient aliquod unum.
Et quia multa supra de hoc quaesita sunt, sufficiant praedicta.
Solutio, Secundum nostram sententiam anima hominis una est substantia in vegetabili et sensibili et rationali : et propter hoc dicit Damascenus, quod si de anima secundum se loquamur, quod ipsa immediate unitur corpori sicut forma unitur materiae et sicut motor mobili. Corpus autem dico mixtum et complexionatum et organicum et compositum. Est enim commixtio elementorum in humores, et commixtio humorum in complexiones. Compositio vero corporis organici est ex membris diversis et solidis respondentibus viribus animae perficientibus eam. Similiter animam est considerare tribus modis, scilicet prout est forma et efficiens et finis viventis corporis, ut supra determinatum est. Si autem consideratur ut forma, tunc est in toto tota : perfectio enim in qualibet parte adest perfectibili : non tamen est divisibilis divisione corporis ratione supra assignata. Si autem consideratur ut efficiens operum ipsius animati, tunc consideratur duobus modis, scilicet per potentias per quas efficit opus, et sic habet alias potentias in qualibet parte, ita quod in una unam, et in alia aliam : et alias habet quae nullius partis corporis sunt : cujuslibet famen potentiae organicae immediata est relatio ad suum ore anum. Consideratur etiam per suam essentiam, et sic iterum tota in toto est : eo quod essentia animae omnibus
viribus adest, sive sint organicae, sive non. Consideratur etiam,, in suis operationibus, et sic indiget medio duplici, scilicet generali^ et speciali. Generale medium est spiritus qui secundum medicos corpus est medium inter aerem et ignem, et est triplex, scilicet naturalis, animalis, et vitalis. Naturalis autem est instrument uni trium virium animae vegetabilis : vitalis vero est ille per quem anima a corde vitam et pulsum operatur in toto corpore : animalis vero deservit praecipue viribus existentibus in capite., sive sint motivae, sive apprehensivae. Motus autem horum spirituum in corpore sunt sicut motus luminarium in mundo : propter quod etiam quidam dixerunt spiritus esse de natura quinti corporis : quod tamen non est verum. Motus enim ipsorum sunt ut luminarium propter hoc quod sunt instrumenta animae : ab ipsa enim dirigitur spiritus, ita quod fit subtilior aere : et cum sint calidi per naturam, sunt etiam calidiores, eo quod lucidi sunt. Medium autem speciale est, quo una potentia indiget alia ad hoc quod operetur, secundum quod Damascenus dicit nutrimentum deservire augmentativae et generativae, et sensus phantasiae, et phantasia rationi.
Ad id vero quod primo quaeritur, patet quod anima sine medio est in corpore, sed non sine medio operatur.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod vegetabilis et sensibilis in homine non sunt diversae in substantia ab anima rationali, sed sunt aliae potentiae : et propter hoc non sunt mediae ut per quas anima rationalis sit in corpore, sed per quas operetur.
Ad aliud dicendum, quod anima vegetabilis et sensibilis corrumpuntur in suis operibus, secundum quod sunt potentiae affixae organis, et non corrumpuntur per se secundum quod sunt in homine : et hoc supra probatum est in quaestione de immor tali late animae.
Ad id quod ulterius quaeritur, Qualiter anima sit in toto lota, patet solutio per praedicta.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod intellectus qui nullius corporis est actus, est potentia animae : et non quamlibet potentiam animae contingit esse in toto totam : eo quod anima rationalis talis est substantia, a qua fluunt potentiae organicae et non organicae, ut supra ex rationibus Avicennae probatum est.
Ad aliud dicendum, quod proprie loquendo nihii contingit signari nisi quod habet situm per se, vel per accidens : signatur enim punctum, eo quod habet positionem in continuo : et signatur albedo, eo quod inest secundum determinatam partem continui, quia secundum superficiem vel partem superficiei : sed in formis substantialibus quae secundum rationem ante situm et quantitate m adsunt materiae, non est talis signatio, et praecipue in anima hominis quae simplicior est omnibus formis substantialibus.
Ad aliud dicendum, quod anima est in corpore, et non corpus in anima, sicut forma in materia, et sicut motor in mobili : licet enim in corporalibus contentum sit in continente, tamen in spiritualibus est e converso, scilicet continens in contento. Et hujus ratio est, quia in istis continens est intrinsecum, in iilis extrinsecum : et iterum in istis continens estut forma, in illis autem ut locus.
Ad ultimum dicendum, quod ex corpore et anima rationali fit unus homo ea compositione qua componitur potentia cum actu. Utrum autem potentia sit per se unum, et similiter anima, supra explanatum est.
JLai^xjlvJ JLxi. A Uu J.19 DE HABITACULO HOMINIS.