Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Circa primum proceditur sic : i. Dicit Beda, quod paradisus est locus amoenissimus longo maris et terrae tractu a nostro habitabili secretus, adeo altus ut usque ad lunarem globum attingat. Sed impossibile est aliquid terrenum usque ad lunarem globum attiugere. Ergo terrenus paradisus non est.
2. Praeterea, Philosophi dicunt, quod ignis tangit undique cameram caeli lunae : sed nihil potest subsistere in igne : ergo videtur, quod non attingit paradisus usque ad lunam si terrestris est.
3. Praeterea, Dicit Damascenus, quod paradisus formae sensibilis intelligentiam est excedens : sed quidquid excedit for-
mae sensibilis intelligentiam, non est sensibile : ergo non videtur esse aliquis paradisus sensibilis, vel terrestris.
4. Praeterea, Glossa super Genesim et Magister Historiarum dicunt, quod per fontem qui ascendebat, irrigantem superficiem paradisi , intelligitur abyssus matrix omnium aquarum. Et secundum hoc videtur paradisus esse totus mundus.
5. Praeterea, Damascenus dicit, quod fons ille est Oceanus. Oceanum autem mare vocat quod a Philosophis dicitur Amphitrites cingens terram : et sic iterum videtur paradisus esse totus mundus, et non aliquis locus specialis a nostro habitabili secretus.
6. Praeterea, Hoc videtur de ratione. Dicunt enim Sancti, quod si homo non peccasset;, tempestates in aere non fuissent. Similiter terra omnia ad usum pertinentia protulisset. Et sic videtur totus mundus proprietates.paradisi habere ante peccatum.
7. Praeterea, Ad quid fuisset terra, nisi homo habitaret in ea ? Secundum naturam enim idem est locus generationis et habitationis. Cum ergo homo de terra hujusmodi factus sit, videtur quod hic mundus secundum naturam fuerit habitatio ejus : et sic iterum totus mundus fuerit paradisus.
8. Praeterea, In apocryphis Esdrae quaerit Esdras ab Uriele Angelo, quare non omnes homines facti sunt simul? Et respondet Angelus, quod terra non sustinuisset habitationem eorum . Ergo videtur, quod terra proprium habitaculum sit hominum. Haec autem verba sunt in Esdra : Interroga matricem mulieris, et dices ad eam : Et si paris, quare per tempus ? Roga ergo eam, ut det decem in unum. Et respondet Esdras : Non utique poterit, sed secundum tempus. Et dixit Angelus ad me : Et ego dedimatricem terrae his qui seminati suni super eam per tempus,
9. Praeterea, In Ecclesiaste dicitur, quod generatio praeterit, et generatio advenit : terra autem in aeternum stat . Et per hoc videtur quod terra sit habitatio generationis.
Sed contra :
1. Habitaculum respondere debet habitanti : sed alius est status innocentiae, et alius status peccati. Cum ergo iste mundus sit locus ejus qui est in statu peccati, alius debuit esse locus ejus qui est in statu innocentiae.
2. Praeterea, Secundum leges hujus mundi peccantes mittuntur in exsilium : ergo et secundum justitiam Dei homo post peccatum missus est in exsilium : sed missus est in mundum istum : ergo mundus iste est exsilium : ergo alium locum habet patriae.
S. Item, Animalitas hominis et brutorum in statu innocentiae differunt : eo quod homo fuit incorruptibilis et secundum imaginem Dei factus : ergo et locus habitationis ejus debuit differre. Cum igitur hic mundus locus sit habitationis brutorum, locus hominis debuit esse separatus ab hoc mundo.
4. Hoc etiam per infinitas auctoritates Sanctorum probatur. Dicitur enim in Genesi : Tulit Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis . Et sic innuitur per modum loquendi, quod a loco formationis tulit eum in alium. Dicit autem locus formationis fuisse a Gregorio et Damasceno. Alius autem locus est paradisus. Et similiter. Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio . Et similiter Sancti distinguunt triplicem paradisum, scilicet corporalem in eodem, idest, in voluptate et deliciis a principio in Oriente factum, qui erat habitatio Adae in statu innocentiae. Et paradisum spiritualem, quierat regio spirituum, scilicet caelum empyreum : et quod in Ezechiele dicitur de diabolo : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore : in deliciis paradisi Dei fuisti C Et in epistola II ad Corinth, xii, 4, de Paulo, quomodo raptus est in paradisum. Tertius paradisus est praesens Ecclesia habens lignum vitae Christum, et lignum scientiae boni et mali, experimentum tribulationum.
Solutio. Dicendum, quod paradisus terrestris est, sicut dicit Beda, a nostro habitabili secretus longo maris et terrae tractu. Et sine praejudicio loquendo credo, quod ultra aequinoctialem in Oriente versus Meridiem. Et hoc probatur tribus signis : quorum unum est, quod lineae quae accipiuntur secundum divisionem horarum nostrae habitationis, et ponuntur a Ptolemaeo in Almagesti sunt aeque distantes : et prima est sub aequinoctiali circulo, cujus dies longior est duodecim horarum. Secunda vero est distans ab aequinoctiali per partes quatuor, et per quartam partis, id est, gradus : et ejus dies longior est duodecim horarum, et quarta pars horae. Tertia est distans ab aequinoctiali octo gradus, et viginti quinque minuta : et ejus dies longior est duodecim horarum et medietas horae. Et sic distinxit Ptolemaeus viginti quinque lineas, ita quod una addit supra alteram, quartam partem horae. Item, Ultimae lineae distantia ab aequinoctiali circulo est quinquaginta et octo partes : et longitudo diei longioris est decem et octo horae : et sunt omnes parallelae distinctae ab aequinoctiali circulo versus Aquilonem super nostram habitationem. Et dicit Ptolemaeus, quod de habitantibus ultra aequinoctialem, vel utrum habitetur locus iile, non possumus habere nisi aestimationem, sed scientiam non comprehendimus : quomodo aliquis non pervenit ad partes illas ex his qui
habitant in nostris regionibus habitantibus : et propter hoc videtur cum complexio illius terrae bona sit valde secundum rationem, et longo terrae tractu separata a nostro habitabili sit ad Aquilonem, quod paradisus sit ad Meridiem vel aequinoctialem, praecipue cum nullus umquam ex posteris Adae ad paradisum pervenerit, nisi duo rapti, scilicet Heeocli et Elias, qui per miraculum illuc sunt translati. Secundum signum sumitur ex verbo Bedae, qui dicit, quod longo maris tractu separatus sit locus ille. Quidam autem Philosophi dicunt, quod sub aequinoctiali circulo quoddam sit mare salsissimum et propter terrorem salis non commeabile a nobis. Tertium signum est, quod secundus fluvius qui egreditur a paradiso et a Moyse in Genesi, ii, 13, dicitur Gehon, et a Sanctis dicitur esse Niitis, qui fluit in aegypto et determinato tempore inundat sine pluviis quae videantur a nostro habitabili. Inundat autem totam terram sole existente in Cancro, cum apud nos est solstitium aestivale. Illo tempore sol remotissimum est a partibus meridianis ultra aequinoctialem existentibus. Cum ergo remotio solis inducat hiemem, in aqua elevantur vapores multi, sed non. consumuntur, et illo tempore ultra aequinoctialem tempus pluviosum multum, a quibus pluviis Nilus ultra aequinoctialem veniens accipit inundationem aquarum in aegypto in nostro habitabili. Alia autem causa inundationis Nili cum sol est in Cancro, cum potius deberet diminui, non potest rationabiliter assignari. Cum. autem Nilus sit fluvius paradisi, oportet paradisum esse in eodem loco.
Si forte objiciatur, quod tunc similiter alia flumina paradisi, scilicet Tigris et Euphrates deberent illo tempore inundare sicut Nilus. Respondendum est, quod secundum Sanctos non continuo fluxu fluunt sicut Nilus : sed quando dividuntur in partes, absorbentur a terra, et iterum mole quorumdam montium expressi vel in parte vel in toto, oriuntur
in radicibus illorum montium, Nitus autem continuo fluxu fluit de ultra aequinoctialem fluens per aethiopiam veniens in aegyptum. Notissimum autem est et per nigredinem aethiopum probant aethiopes habitare versus aequinoctialem juxta torridam zonam quae sola prohibet transitum habitantium in nostro habitabili ultra aequinoctialem.
Dicendum ergo ad primum, quod in veritate secundum altitudinem spatii vix possibile est paradisum usque ad lunarem globum attingere : sed secundum, altitudinem dignitatis est hoc possibile, scilicet quod luna crescit et decrescit in lumine per accessum, sed incorruptibilis est in substantia. Et similiter habitantes in paradiso incrementum luminis habuissent in corpore immortali si stetissent, donec tandem ad plenum , lumen fuissent assumpti, et fulgerent sicut sol in regno Patris eorum.
Et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod fons paradisi attendi potest secundum radicem, et secundum essentiam. Si primo modo, tunc est abyssus radix aquarum et Oceanus sive Amphitrites : omnes enim aquae indeficientes a principio indeficiente oriuntur, sicut probatur in libro Meteororum : principium autem indeficiens aquarum non nisi Amphitrites est abyssus propter dracones subterraneos. Si vero secundo modo attenditur, tunc est fons specialis irrigans paradisum, et effluens a paradiso per quatuor ostia fluminum., sicut narrat Moyses. Et patet solutio ad duo sequentia.
Ad aliud autem quod objicitur per rationes, dicendum quod in veritate homine cadente omnia ceciderunt in pejorem statum, ut in omnibus peccans homo puniatur. Aliam autem partem terrae fecit Deus duabus rationibus, scilicet ut compleretur universum, et quia praescius erat futuri casus hominis : et licet idem locus sit habitationis et generationis secundum naturam, tamen secundum gratiam innocentiae debebatur homini alius locus, sicut probant objectiones in contrarium adductae.