Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Secundo quaeritur, Utrum mundus sit unus, vel plures, et qua unitate sit unus t
Probat enim Aristoteles in libro primo de Caelo et Mundo multis rationibus, quod est unus. Quarum quasdam ponemus, et quasdam dimittemus.
i. Una autem rationum suarum haec est, quod si mundi essent plures, oporteret quod iste non esset aparte materiae et ille a parte materiae : sed iste est ex materia tota : ergo mundi non sunt plures. Quod autem sit ex materia tota, probatur sic : Materia dividitur secundum divisionem potentiae ad motum : potentia vero ad motum est ad ubi et ad formam, et potentia ad formam est ad substantialem vel accidentalem, et potentia ad accidentalem est in quali et in quanto, et potentia ad ubi est in materia caeli, potentia vero ad formas substantiales et accidentales est in materia elementorum istius mundi : ergo et iste mundus erit ex materia tota. Si vero diceretur, quod ad easdem potentias esset in alio mundo :
hoc nihil esset : quia esset frustra ponere in materia duas materias ad easdem potentias, cum una sufficiat.
Item, Omnia corpora gravia vel levia moventur ad locum determinatum ubicumque sint extra locum illum : ergo motus omnis terrae erit ad locum hujus terrae : et ita terra alterius mundi moveretur ad locum mundi hujus, et ignis alterius mundi ad locum hujus mundi, quod non videmus. Si forte aliquis diceret, quod distantia hoc impedit, hoc patet esse falsum : distantia enim facit ad velocitatem motus : videmus enim, quod terra elongata extra suum locum, velocissime redit ad ipsum. Sivero diceretur, quod violenter detineretur, secundum hunc modum motus terrae ad medium erit violentus, et non naturalis, quod falsum est. Ad quodcumque enim res movetur naturaliter, est in eo et in eo quiescit naturaliter.
2. Praeterea, Rationibus multis probatur caelum non esse infinitum. Ponamus ergo plures mundos, cum omnes sint circulares, unusquisque tangit in puncto alterum : ergo id quod est in medio, erit vacuum, quod est absurdum : ergo unus tantum.
Sed contra :
Deus creavit mundum : aut ergo tota potentia creavit mundum, aut parte potentiae. Si tota, cum ergo sua potentia sit infinita, mundus erit infinitus : sed non est infinitus per quantitatem continuam : ergo erit infinitus per numerum : et sic erunt infiniti mundi. Si vero a parte potentiae creavit eum : ergo potentia Dei erit divisibilis, quod est haereticum.
quaeritur. Qua unitate mundus sit unus ?
1. Est enim unum indivisum in se et divisum ab aliis aliqua discretione sui. Et est unum ex respectu multorum ad unum, quod in illis est per rationem unam, et sic univocum est unum. Et est iterum unum ex respectu multorum ad unum, quod est in illis per prius et po- sternis, sicut analogum est unum. Et est unum ex respectu plurium ad unum nomen, sicut aequivocum est unum. Et est unum ex respectu potentiae ad actum, sicut compositum ex materia et forma est unum. Et est unum ex respectu accidentis ad subjectum, sicut compositum ex subjecto et accidente est unum. Et in rebus non videtur unum inveniri pluribus modis dictum : ergo videtur, quod mundus si est unus, quod aliquo istorum modorum sit unus : et discurrenti per singula facile patet, quod nullo istorum modorum est unus : ergo non est unus. 2. Praeterea, In libro primo Physicorum distinguitur unum tribus modis, scilicet indivisibilitate, et continuitate, et ratione. Et iterum patet, quod nullo istorum modorum dicitur mundus esse unus : ergo non est unus.
3. Praeterea, In V Metaphysicae distinguit Aristoteles multipliciter unum, et dicit, quod est unum per se et unum per accidens tribus modis, scilicet per comparationem accidentis ad substantiam, vel accidentis ad accidens quod secum est in eodem subjecto, vel duorum accidentium au. unum.
Per se autem dicitur unum multis modis, scilicet ut glutinatum a natura, et ut glutinatum ab arte, sicut d icirruis i)^ rietem unum, cum tamen habeat partes diversas : et dicimus corpus organicum unum, cum tamen habeat nervos, ossa, et carnem : et dicitur unum continuum, scilicet cujus partes copulantur ad unum terminum : et dicitur unum cujus motus est unus quieti non permixtus, sicut est motus super lineam rectam. Et omnibus his modis unum, per se dicitur continuitate unum, si continuitas large sumatur.
Per se autem dicitur unum alio modo, quorum subjectum non dividitur per formam, et hoc dicitur duobus modis, sci-
licet quod non dividitur secundum formam in subjecto primo vel ultimo. Dico autem ultimum subjectum, quod est proprie complementum in specie ultima rei: et sic homogenia sunt unum, eo quod quaelibet pars unius est unum, ut aqua. Primum vero subjectum voco, quod est primum in genere : et sic unum sunt quae participant unum subjectum in genere, sicut in IV Meteororum 3 liquabilia calido et sicco dicuntur esse species aquae et unum in aqua tamquam in primo subjecto, et liquabilia humido dicuntur species terrae et unum in terra.
Tertio modo dicitur unum per se, quorum genus est unum, et differunt per differentias subjectas illi generi : et hoc tribus modis : aut enim sunt unum in genere proximo, sicut homo et equus et canis in animali : aut in remoto, sicut isosceles et isopleuros in figura : aut in genere quod est in materia, sicut generabilia et corruptibilia sunt unum, ut habetur in primo de Generatione et Corruptione , quia ipsorum est una materia secundum substantiam, differens secundum esse.
Quarto modo dicuntur unum per se, quorum diffinitio est una : et hoc iterum dicitur duobus modis, scilicet secundum diffinitionem generis, vel secundum difinitionem speciei. Secundum autem diffinitionem generis augmentum .et diminutio sunt unum. Secundum vero diffinitionem speciei superficies planae sunt unum. Augmentum enim et diminutio sunt motus in quantitate tamquam in genere uno : planae vero superficies uniuntur in diffinitione speciei.
Quinto modo dicitur unum per se, quod modo simplici est unum, hoc est, in his quae simpliciter insunt, et non dividuntur ab ipso cui in sunt secundum tempus, neque secundum diffinitionem, neque secundum locum, neque secundum nomen diffiniti : et quia talia maxime inveniuntur in substantia, propter hoc substantia taliter est maxime una.
Sexto modo dicitur unum per se, quod non dividitur in species alias vel formas, sed non dividitur per naturam, sicut unum os et una caro.
Septimo modo dicitur unum per se unum secundum naturam eorum quae quamvis in actione et passione et lorma et relatione diversa sunt, sunt tamen, unum in quantum suscipiunt actum unum, sicut membra organica unum sunt in potentia vitae suscipienda.
Octavo modo dicitur unum per se, cujus substantia est una : et hoc principaliter est unum, et vocatur substantia forma terminans materiam, sive sit forma artis, sive forma naturae, sicut dicimus sotularem esse unum, et Socratem unum : et hoc uuum maxime dicitur in quo impossibilis est additio, eo quod forma proportionatur materiae et corrumpitur per plus et minus.
Nono modo dicitur unum per se, quod est principium numerorum, et hoc est mensura omnium eorum quae sunt in suo genere, et est principium discretorum : discretio enim fit a divisione, et divisio fit duobus modis, scilicet per naturam, et differentiam dividentem : et idcirco hoc unum dicitur duobus modis, scilicet unum quod est in numeris per substantiam iteratum in illis, et unum quod differt ab illo per formam, et hoc est in quolibet genere illius generis minimum, sicut minimus sonus est in musicis, et minus motus in motibus.
Cum ergo nullo istorum modorum dicatur mundus unus, videtur mundus non esse unus.
Solutio. Dicimus mundum esse unum, non ut quidam heretici dicebant multos esse mundos : et diversificantur sectae eorum in quatuor. Quidam autem dixerunt infinitos mundos per successionem,
quorum auctor fuit Empedocles, qui dicebat, quod completo uno motu caeli secundum motum orbis omnia revertuntur in primam materiam, et incipiente alio motu regenerantur eadem numero quae prius fuerunt : et incipit alius mundus. Completur autem ille motus coeli secundum complexionem vel motum stellarum fixarum ab Occidente in Orientem, sicut moventur planetae in triginta sex millibus annis : ethoc spatium vocant annum, unum magnum. Alia secta dicit, quod mundi sunt infiniti, uno existente extra alium : quam sectam reprobant inductae objectiones. Tertia secta fuitManichaei, qui posuit regionem lucis et regionem tenebrarum in. duobus mundis, sicut in sua epistola legitur, quam vocat fundamen. Quarta est Pharisaeorum, qui dogmatizant alium mundum futurum post istum, in quo ipsi in aurea Jerusalem existentes, reges gentium habebunt clientulos et reginas nutrices . Dicendo autem mundum esse unum, dicimus extra ipsum nec locum esse nec tempus, sed Autam beatam, non ut in loco, sed uti in objecto, eo quod dicimus Deum ad mensuram mundi non includi.
Ad id quod contra hoc objicitur, dicendum quod nihil est quaerere, utrum Deus tota potentia vel parte potentiae creavit, eo quod sua potentia est simplex sicut sua essentia et partem non habet.
Ad hoc autem quod quaeritur, Utrum infinita potentia creaverit? Dicendum, quod si infinitum sumatur privative, tunc est passio quanti, et sonat imperfectionem : et sic nec finita nec infinita potentia creavit vel movet mundum, ut probatur in fine libri octavi Physicorum. Si vero infinitum sumatur negative, id. est, non finitum, sic infinita potentia creat Deus quidquid creat : sed secundum hoc nihil valet objectio, eo quod creatum non potest aequiparari potentiae creanti.
Ad hoc autem quod quaeritur. Qua unitate sit unus?
Dicendum, quod unitate proportionis potentiae ad actum : sed illa proportio dicitur multipliciter, scilicet moventis ad motum, et patientis ad agens, et formae ad materiam, et locati ad locum : et hoc supra determinatum est in quaestione de operibus sex dierum.
Si quaeratur, Quae sit haec unitas ? Dicendum quod est unitas ordinis in dictis proportionibus : in quo ordine secundum Augustinum vidit cuncta quae fecerat, et erant valde bona.
Et si quaeritur, Ad quam unitatem praeiiabitarum reducitur ? Dicendum, quod ad unitatem collectionis in discretis, in qua ratio colligendi et ordinandi sumitur ex dictis proportionibus. Secun- dum autem rationem unam Aristotelis, quae ponit mundum ideo esse unum quia sit factus ex materia tota, haec unitas reducta erit ad unitatem generis quod est materia prima, eo quod hic mundus materiam il lam continet secundum omnes divisiones suae potentiae : propter tamen hujusmodi difficultatem dicebat Pythagoras, quod mundus esset unus conglutinatione, quae est per naturam sicut membra in corpore animato : eo quod ipse posuit mundum totum esse unum animal magnum, et vacuum extra mundum in infinitum, et aliud animal per respirationem attrahere vacuum de inlinito in seipso, et distinguit inter corpora diversa hujus mundi, sed hoc alibi reprobatum est.
De ordine et perfectione universi.
Ultimo quaeritur de ordine et perfectione universi. .
Et quaeruntur tria, quorum primum est, utrum universum perfectum sit in conclusione, vel utrum sit infinitum carens termino ?
Secundum est, Utrum Ipsum perfectum sit perfectione quae dicitur mundi anima a Platonicis ?
Tertium est de ordine ipsius.