Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Cujus sit proprius actus creare ?
Ad tertium sic proceditur :
1. Tria sunt agentia, scilicet intellectus, natura, et Deus. Sed opus naturae et intelligentiae practicae semper supponit materiam circa quam vel in quam operetur. Creatio autem non est circa materiam vel in materia, sed de nihilo, ut habitum est. Ergo non erit opus naturae vel intelligentiae practicae, et sic relinquitur, quod sit opus Dei tantum.
2. Item, Duo sunt exiliis in esse : unus de potentia in actum, alter de nihilo. Sed unus illorum proportionatur potentiae agentis creati, scilicet exitus de potentia in actum. Ergo alter cum major sit, scilicet exitus de nihilo in esse actu, erit proportionatus potentiae agentis increati.
3. Item, Deus non univocatur cum creatura in aliquo : ergo etiam operatio sua proprie non univocabitur cum operatione creaturae : sed operatio creaturae est motus vel mutatio, generatio scilicet simplex et secundum quid, scilicet alteratio, et augmentatio, et secundum locum motus : ergo operatio divina non erit univoca alicui horum : sed omnes istae mutationes determinantur per tria principia rei mobilis, scilicet potentiam, privationem, et actum : ergo operatio divina non erit determinabilis per illa : et ita cum nulla mutatio sit existentis in actu secundum quod est in actu, oportet quod operatio divina sit exitus de nihilo in actum : et hoc est creatio : ergo creatio est operatio divina. Et firmitas hujus rationis est super hoc, quod omne quod exit in esse, aut exit de actu in actum, aut de potentia in actum, vel de nihilo in esse potentia vel actu : et primum membrum non est conveniens : ergo secundum erit et tertium : quartum enim membrum quod posset esse de non esse in non esse, etiam non est conveniens.
Contra :
1. Plato in Timaeo inducit Deum loquentem diis motoribus orbium dicens, sic : " Imitantes meam juxta effectum vestrum solertiam, ita instituite atque exercitate mortalia, ut quibus consortium divinitatis et appellationis parilitas competit, divina praedita firmitate fingatis. " Sensus est, ut secundum quod effecti sunt Angeli solertia divina, participantes esse perpetuum divinum, ita in genere mortalium fingant animas rationales, quae participant esse divinum perpetuum parilitate appellationis et consortio naturae : et sic videtur, quod Angeli creant animas : ergo multo magis alia corporalia.
2. Item, Habetur per quoddam verbum infra : " Id faenus quod condideratis facta secessione animae et corporis recipiatis. " Et vult dicere, quod recipiant animas post mortem, quas condiderunt per creationem.
3. Item, Haberi potest per rationem : Virtutes enim angelicae sunt supra corporalia, et ita operationes ipsarum erunt supra operationes corporum, et supra operationes virtutum corporalium, quae sunt humidum, calidum, frigidum, et siccum : ergo erunt supra naturam : et ita cum natura operetur per exitum de potentia in actum, erit operatio Angelorum de nihilo in esse.
4. Item, In libro de Causis : Causa prima non est intelligentia, neque anima, neque natura : imo est super intelligentiam, animam, et naturam, quae est creans omnes res : verumtamen est creans intelligentiam absque medio, et creans animam et naturam et reliquas res mediante intelligentia. Haec sunt verba in commento septimae propositionis in libro de Causis.
Solutio. Dicimus, quod creare proprius actus Dei est, et nullius alterius.
Ad auctoritates Platonis respondendum est, quod quaedam operatio est, quae proportionatur corpori ad suscipiendam animam rationalem secundum quod ipsa est actus corporis humani : inter potentiam enim et actum proportio est : et respectu illius est operatio Angelorum per motum caeli vel per motum orbis : et de hac loquitur Plato. Unde etiam positio philosophica est , quod finis prosperitatis animae post mortem, est quod continuetur primo motori per contemplationem. Et hoc est quod dicit Plato in
secunda auctoritate. Et non intelligit Plato, quod Angeli animabus dent esse. Et similiter intelligitur ultima auctoritas : Deus enim in opere naturae infima movet per superiora, scilicet per motores et motus orbium. Et similiter anima movet etiam in generatione et animatorum corruptione. Unde creatio ponitur in auctoritate pro causalitate quacumque, et non pro eductione in esse de nihilo. Ad rationem dicendum , quod operatio intelligentiae est supra materiam, sed non eodem modo quo operatio naturae : quia operatio naturae est supra materiam secundum generationem et corruptionem et transmutationem : operatio autem Angelorum supra principium totius naturae, quod est motus caeli : quia Angeli deserviunt primo in movendo orbes.