Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De aeternitate.
Deinde quaeritur de secundo coaequaeva quod est tempus. Sed quia quibusdam creatis adjacet tempus, et quibusdam aevum, et quibusdam aeternitas, ut dicunt Sancti, et hoc per eamdem rationem mensurae in genere, ideo disputandum est de his tribus.
Et primo de singulis, postea de omnibus communiter secundum convenientiam et differentiam eorum.
Item, Inter singula primo quaerendum est de aeternitate.
Et quaeritur primo, An sit?
Secundo, Quid sit secundum diffinitionem?
Tertio, Utrum nihil aliud sit aeternitas, quam essentia divina?
Quarlo, Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna?
Quinto, De quando et nunc aeternitatis.
A RTICULUS I.
An aeternitas sit ?
Ad primum proceditur sic : 1. Dicit Boetius in libro de Trinitate, quod quando non praedicat aliquid quod insit rei, nec in Deo, nec in creaturis : ergo cum dicitur, Deus aeternus, non praedicatur aliquid inesse Deo : sed quod relinquitur aliquid circa ipsum ex aeternitate adjacente extrinsecus. Si ergo erit aeternitas extrinseca, erit extra Deum : et cum ponatur esse sine principio, erunt duo sine principio, et duo increata, et duo principia : sed haec sunt inconvenientia : ergo aeternitas non est.
2. Item, aeternitatis est mensurare,
quia ponitur in genere mensurae : sed quod est sine principio et sine fine, hoc est immensum : et hujus quod est immensum non est mensura : ergo cum aeternitas sit sino principio et sine fine, non erit mensura : sed ab omnibus ponitur in genere mensurae : ergo aeternitas nihil est.
3. Item, Nihil est ex oppositis contradictorie : aeternitatis est esse sine principio et sine fine : et quidquid est sine principio et sino lino, hoc est infinitum : et quidquid est infinitam si ejus partes accipientur, semper est aliquid extra accipere : et cujus pars semper est extra, illud numquam est totum simul et perfectum : ergo aeternitas numquam erit tota et perfecta simul. Cum ergo ab omnibus ponatur esse mensura interminata sive infinita et tota perfecta simul, ponitur ipsa componi ex contradictoriis, scilicet ex inlinito et finito, et perfecto et imperfecto, et ita nihil erit.
4. Item, Ab omnibus ponitur aeternitas mensura esse Dei : sed Deus est immensus, ut dicit fides Catholica : " Immensus Pater, etc. : " et quod est immensum, illius nulla est mensura : ergo aeternitas non erit mensura Dei : et si non est mensura Dei, nihil erit : quia nihil interminabile est praeter eum : ergo aeternitas non erit.
Contra :
Dicit fides Catholica : " aeternus Pater : " ergo, etc.
Item, Boetius dicit, quod nunc stans et non movens sese, semper aeternitatem facit.
Item, Avicenna in commento super librum de Causis : Quod est aeternum aeterno, hoc est aeviternum aeviterno, et tempus temporali : ergo aeternitas est.
Solutio. Concedimus, quod aeternitas est, sicut probant ultimae auctoritates.
Ad primum quod est contra, dicimus, quod in quolibet de novem praedicamentis accidentium sunt duo, scilicet natura accidentis quae est in ipso, sicut divisum in dividente, et differentia secundum quam dividitur contra aliud genus accidentis. Unde genera accidentis quae transumuntur in divinam praedicationem, quoad naturam accidentis quae est in ipsis, mutant modum praedicandi omnia. Quod patet : quia etiam relatio quam dicit Boetius extrinsecus assistere in Deo, non dicit inesse ut accidens : quia in Deo nullum est accidens. Sed quoad differentiam non omnia mutant modum praedicandi: quia relatio retinet suum modum, et similiter ubi, et quando quantum ad rationem, ut dicit Boetius. Et ita ex. auctoritate Boetii debite intellecta habetur, quod aeternitas est essentia divina, habens tamen alium modum praedicandi : et ex hoc non sequentur praedicta inconvenientia.
Ad aliud dicendum, quod hoc quod dico, sine principio ei sine fine, non est differentia positiva aeternitatis, sed negatio consequens positivam differentiam. Et ideo hoc quod dico, esse sine principio et sine fine, in quantum hujusmodi non est mensura, sed in quantum perfectio excludens potentiam ad habere principium et habere finem. Vel dicatur aliter, quod aeternitas in quantum est sine principio et sine fine, non mensurat, cum hoc accidat ei, sicut dictum est, ex negatione consequente, sed in quantum est duratio eodem modo se habens in nunc stante.
Ad aliud dicendum, quod infinitum secundum illam distinctionem quae posita est, est quantum imperfectum : et hoc modo non dicitur aeternitas infinita : sed dicitur infinita, quia non finitur extra : finiens tamen alia sicut aevum et tempus et omne tale, perfectum est et etiam perfectissimum : quia illius perfectioni nihil additur extra vel intra.
Ad ALIUD dicendum, quod Deus dicitur immensus in comparatione ad locum et tempus vel intellectum creatum, ut dicit Damascenus : sed non dicitur immensus
ideo quod non adaequatur sibiipsi in diversis attributis : quia tanta est sapientia ejus, quanta est bonitas ejus. Et similiter tantus est ipse, quanta est aeternitas ejus, cum aeternitas sit unum de attributis. Si tamen vellemus secundum Porphyrianos dicere, diceremus quod aeternitas ejus non est Deus : et tamen non sequitur, quod plura sint increata vel plura principia : quia illa praedicamenta quae praedicant extrinsecus assistens, secundum Porphyrianos non praedicant rem, sed rationem, ut verbi gratia relatio, et quando, et ubi : et propter hoc non sequitur, quod plura entia sint sine principio, sed plures rationes : has autem rationes quidam appellant formas assistentes, quarum imagines sunt formae creatae : et ita dicunt Porphyriani veritatem esse sine principio, et aeternitatem, et ideas, et multa alia quae nihil aliud sunt secundum ipsos nisi respectus quidam ad ea quae sunt creata : et secundum hoc aeternitas est respectus durationis esse divini ad aevum et tempus.