Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quare tempus magis dicatur causa corruptionis quam generationis ?
Septimo quaeritur, Quare tempus magis dicatur causa corruptionis quam generationis ?
Videtur enim, quod non : quia
1. Omnis motus est in tempore : ergo sicut est causa corruptionis, est et causa alterationis et generationis, etc.
2. Praeterea, Videtur quod nullius horum sit causa : generatio enim et corruptio et alii motus causantur a principiis intrinsecis vel. extrinsecis agentibus et patientibus, et sufficienter ab illis : ergo tempus non est una causarum corruptionis.
3. Praeterea, Si esset causa, deberet determinari inter alias causas corruptionis et generationis in libro de Generatione et Corruptione.
4. Item, Passio non est causa subjecti, sed potius e converso : ergo tempus cum sit passio motus vel mutationis, non est causa alicujus mutationis per se et generationis per accidens. Si enim per se causa est corruptionis, tunc maxime deberet eam causare in subjecto sibi proprio : et ita caelum esset corruptibile.
Praeterea quaeritur, Quare reprehenduntur illi qui dicunt ipsum sapientissimum ? cum Job dicat, quod in antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia . Et Aristoteles dicit in III Topicorum , quod unumquodque in quo tempore magis valet, ipsum magis est eligendum, ut temperantia in juventute, prudentia in senectute : et nemo eligit juvenes, eo quod non constat eos esse sapientes. Et ita videtur tempus esse sapientissimum. Si forte fiat vis in eo quod tempus non. est particeps disciplinae, per hoc etiam non erit insipientissimum.
2. Praeterea, Dicit Josue Philosophus, quod Deus ideo antiquis vitam longam inclusit, quia studuerunt in rebus laudabilibus, in astris scilicet, quorum experimentum certum non accipitur nisi in tempore longo. Et ita videtur, quod tempus sit causa experimenti certi, quod est principium scientiae, ut dicit Aristoteles in libro II Posteriorum . Idem videtur dicere Hippocrates in principio Aphorismorum : " Vita brevis, ars longa, experimentum fallax, judicium difficile. "
Solutio. Dicimus cum Apostolo ad Hebraeos : Quod antiquatur et senescit,
prope interitum est . Unde tempus est causa corruptionis magis quam generationis in corruptibili quod aptum natum est accipere corruptionem in tempore. Et hoc est quod dicit Philosophus , quod ipsum est causa corruptionis magis quam generationis propter mutationem quam mensurat, quae facit distare a principio. Si autem aliquid generatur in tempore, sive simpliciter, sive secundum quid, et simpliciter ut substantia, secundum quid secundum quod de non sciente fit sciens : et hoc fit movente aliquo extrinseco et non tantum intrinseco : et ideo in uno est tempus causa corruptionis et generationis. Similiter si ex corruptione unius generatur alterum, hoc est iterum per accidens respectu temporis. Et ideo notandum, quod illud tempus quod est causa corruptionis, hoc est esse in tempore : et ideo Philosophus hoc etiam dicit ibi, ubi determinat quid sit esse in tempore, quia in illis quae sunt in tempore, secundum naturam suam est contrarietas : et ideo per actionem caloris consumptio fit naturalis humidi, cujus consumptio inducit dissolutionem et causat distantiam ab habitudine principiorum continentium ipsum in esse primitus. Et ideo dicit Seneca, quod homo incipit mori ex quo nascitur. Dicit enim Avicenna, quod non fit restauratio substantialis humidi per humidum nutrimentale, sed impeditur calor ne subito consumat ipsum : et dat exemplum de duplici humido quod est in lampade, unum quod est imbibitum lycinio, alterum quod est circumfusum, ubi calor ignis de necessitate aliquid consumit de humido imbibito : sed tamen ne subito consumat, impeditur a circumfuso : et ideo etiam mors naturalis dicitur illa quae inducitur ex tempore longo. Eodem modo dicimus, quod tempus est causa oblivionis et insipientiae : quia propter con- sumptionem humidi in cerebro, et propter teporem calidi quod necesse est tepescere consumpta sua materia in qua est, efficiuntur senes immemorabiles .
Ex his patet quomodo tempus dicatur causa corruptionis per se : quia scilicet in ipso in quo est, inducit corruptionem hoc modo quo esse in tempore inducit corruptionem : generationis autem per accidens : quia non in ipso in quo est, sed per aliud movens, ut experimentum, vel aliquod tale inducitur generatio.
Ex his patet solutio ad omnia praeter id quod objicitur de caelo, et ad hoc dicendum, quod caelum secundum suam naturam non est in tempore, sed secundum motum suum : et iterum secundum motum suum non est in tempore, ita quod mensuretur a quadam parte temporis, sed quia commetitur se toti tempori: sed tempus non est causa corruptionis nisi in his quae metitur secundum partem sui : in his enim sunt distantia a principio, et in aliis non.