Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
In quo conveniant et in quo differant
arternitas, aevum, et tempus?et, Quare sint tantum tria ? et, Penes quid accipitur eorum numerus ? Ad secundum proceditur sic, inquirendo in quo conveniunt et in quo differunt ista tria .
Videtur autem, quod sit convenientia generis inter ista : mensura enim praedicatur de eis sine conversione et in quid : ergo conveniunt in genere.
Item, Alia convenientia videtur in similitudine : Quia dicit Philosophus I Quod est aeternum aeterno, hoc est aevi-
termini aeviterno, et tempus temporali : et videtur unum esse exemplar, et alterum exemplatum, secundum quod etiam consuevit dici, quod tempus est imago aevi, et aevum est imago aeternitatis.
Item, Ex locutione Boetii in libro de Trinitate, habetur tertia convenientia : quia quando quod relinquitur ex omnibus his, non praedicat aliquid quod sit in re, sed potius quod aliquo modo se res habet ad aliud, ut ad. tempus, vel aevum, vel aeternitatem.
Quarta convenientia est in hoc, quod substantia uniuscujusque istorum est indivisibilis, scilicet nunc.
Sed conto a primam convenientiam objicitur :
1. Convenientia generis ponit convenientiam rationis quae est secundum nomen generis : ratio enim animalis convenit speciebus animalis : ergo ista tria univocantur in hoc quod est mensura : ergo aliquid nomine et ratione commune est creato et increato, quod est inconveniens.
2. Item, Dicit Philosophus, quod corruptibilia et incorruptibilia non sunt in eodem genere . Cum ergo tempus sit corruptibile, aevum et aeternum incorruptibile, non erunt in eodem genere.
Praeterea, Videtur quod unum non sit simile alteri, vel exemplar : liber enim non diceretur exemplatus ab alio, si tantum haberet convenientiam in foliis, et non in scriptura : sed similiter est de tempore et aevo et aeternitate : aeternitas enim et aevum sunt tota simul, et hoc non convenit tempori : ergo unum non est exemplatum ab altero, et sic convenientia secunda non stat.
Similiter, Contra tertiam objicitur : Nihil est in Deo nisi Deus, ut supra probatum est. aeternitas est divina essentia. Ergo quod relinquitur ex aeternitate, etiam est divina essentia, scilicet quando : et ita cum dicitur, Deus est, semper dicet divinam essentiam : sed non similiter dicet essentiam aeviterni vet temporalis cum dicitur : Angelus est semper, vel motus est semper : ergo non stat etiam illa convenientia.
Item quaeritur, In quo differant ista tria ?
Et videtur, quod aeternitas differat ab aliis duobus, quia est idem illi quod mensurat, alia autem non sunt eadem illis quae mensurant. Item, in hoc quod caret utroque termino. Item, in hoc quod est mensura increata non tendens in nihilum de natura sua, alia autem indigent quod contineantur manu Omnipotentis ne in nihilum decedant, sicut omnes creaturae, ut dicit Gregorius. aeternitas autem et aevum simul differunt a tempore in hoc, quod utrumque istorum est mensura excellens temporalium : tempus autem non est mensura aeviternorum et aeternorum. aeternitas autem ab aevo differt in carentia principii, aevum autem a tempore in. carentia finis.
Juxta hoc iterum quaeritur, Penes quid accipitur numerus horum trium ?
Cum enim habeamus mensuram cum utroque termino, scilicet tempus, et mensuram sine utroque termino, scilicet aeternitatem, videtur quod debeant esse duae mensurae mediae, una quae habet principium, et alia quae habet finem et non principium, et illam non habemus. Si dicatur, quod non potest esse, quaeratur quare.
Solutio. Differentias assignatas concedimus.
AD primum quod objicitur de convenientia in genere, dicimus quod mensura per prius et posterius praedicatum est de illis : et dicimus, quod mensura proprie
loquendo dicitur de tempore per posterius, per prius vero de aeternitate, in quantum scilicet duratio ipsorum accipitur cum protensione indeficientiae, quae tamen est tota simul secundum quod simul opponitur successioni.
Ad aliud dicimus, quod corruptibilia et incorruptibilia non sunt in eodem genere quod est subjectum et potentia, sed bene possunt convenire secundum proportionem in aliquo communi.
Ad aliud dicimus, quod quaecumque conveniunt, convenientia sufficit ad dicendum simile, ut dicit Aristoteles in Topicis : Quantulamcumque convenientiam assignavimus, assignantes erimus quoniam simile. Et ideo cura in modo praedicandi quantum ad rationem unumquodque istorum dicat ut extrinsecus adjacens, habebit convenientiam in hoc quod dicit Boetius, licet aeternitas sit essentia divina secundum rem.
Ad aliud dicendum, quod tempus quantum potest imitatur aeternitatem, et aeviternitas aeternitatem : sed. necesse est in aliquo deficere : et ideo non tenet exemplum in omnibus, sed in quodam.
EA. Ad id quod juxta hoc quaeritur, dicendum quod ideo non potest esse mensura quarta quae careret principio et haberet finem : quia nihil carens principio potest habere finem : eo quod ipsum non est post non esse : quia hoc est omnibus creatis causa ad posse deficere nisi contineantur per virtutem divinam.
t. Numerus autem horum trium potest sic accipi. Aliquid est ens, cujus potentia activa non habet conjunctam potentiam passivam, eo quod in ipso indifferens est quod est et quo est : et illius mensura est aeternitas. Sub illo est ens habens potentiam activam et possibilem : sed possibilis ejus potentia semper est conjuncta actui, habens tamen diversitatem ab ipso propter differentiam quod est et quo est : et illius mensura est aevum. Et sub illo est ens habens potentiam activam et passivam, ita quod passiva recipit actum per motum, et non sibi semper est conjuncta, et hoc propter materiam et formam ex quibus componitur : et illius mensura propria est tempus. Sub illo autem non est ens quartum : et ideo non est quarta mensura.