Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum caelum sit compositum vel simplex ?
Tertio quaeritur, Utrum caelum sit compositum vel simplex?
1. Et videtur, quod sit simplex : quia dicit Philosophus in principio de Caelo et Mundo , quod caelum sermone absoluto est forma : quoniam absolute est forma sola. Cum igitur forma sit sola, et forma sola non habeat compositionem, videtur quod caelum sit simplex.
2. Item, In quocumque non est compositio prima, in illo non est compositio consequens : sed in caelo non est compositio prima : ergo nec consequens. Probatio primae. Prima compositio est ex materia et forma, secunda vel consequens ex subjecto et accidente : sed prima potentia materiae est ad formam substantialem, secunda autem ad receptionem accidentis, cum jam est in composito : unde sicut substantia subjecto et causa est ante accidens, sic prima compositio est ante consequentem.
Praeterea, Si detur, quod natura recipit prius accidens, tunc praecipue recipit accidens primum quod est quantitas: quod patet ex hoc, quod omnes qualitates sensibiles, cali dum, frigidum, album, nigrum, etc, sunt in corpore secundum sui quantitatem, ita quod major est qualitas in magna parte quam in parva. Unde patet, quod non adveniunt substantiae materiae tantum, sed materiae prout est sub quantitate... Si.
ergo sic advenit forma substantialis materiae quantae, etiam forma substantialis divisibilis esset secundum quantitatem: quod patet esse falsum : ergo compositio materiae cum forma substantiali de necessitate praecedit compositionem subjecti cum accidentalibus formis : et sic patet veritas primae. Veritas minoris habetur in l bro de ''Substantia orbis , ubi dicit Philosophus, quod caelum non est ex materia et forma.
3. Praeterea, Saepe habetur a Philosopho in lib. de Caelo et mundo, quod caelum est corpus simplex, a. Contra :
Rabbi Moyses in libro de Uno Deo dicit, quod propositio per se nota est, quod omne corpus est compositum.
Item, In libro de Substantia orbis dicitur, quod omne quod movetur, est corpus et compositum.
Item, In primo libro de Caelo et Mundo: Cum dico caelum, dico formam : cum dico hoc caelum, dico materiam . Cum ergo in coelo sit caelum, et hoc caelum, caelum est compositum ex materia et forma.
Item, Ibidem dicit Philosophus , quod caelum est ex materia sua tota : ergo habet materiam : et constat quod etiam formam, cum sit perfectum : ergo est compositum.
Gratia hujus quaeritur, Utrum per divisionem suae materiae sit multiplicabile ?
Et sumantur rationes Philosophi in primo de Caelo et Mundo , quarum prima est haec :
1. Omne quod habet materiam et formam, aut est multa, aut potest esse multa: caelum habet materiam et formam : et hoc supponatur : ergo est multa, vel potest esse multa : et non nisi per divisionem materiae : ergo caelum est multiplicabile per divisionem materiae suae.
2. Ad idem est ratio Platonis, quam ibidem inducit: quia caelum est ad ideam, et ad eamdem ideam plures possunt fieri caeli.
Solutio. Dicendum, quod caelum est compositum ex materia et forma : sed materia sua non determinatur nec cognoscitur nisi per potentiam ad. ubi tantum : sicut enim dicit Philosophus in fine primi Physicorum , subjecta natura scibilis est secundum analogiam : et in hoc differt a materia generabilium et corruptibilium, quae determinatur et cognoscitur per potentiam ad esse et ad dispositiones accidentales et ad quantitatem ad ubi. Potentia autem ad esse non est in materia caeli: et propter hoc non est separabilis a forma sua: nece converso forma separatur ab ipsa : et hoc innuit Philosophus quando dicit : Cum dico, caelum, dico formam : et cum dico, hoc caelum, dico materiam : materia enim in caelo individuat et particularizat formam, et separatur ab ipsa : eo quod non est in potentia ad formam aliam : et propter hoc ipsa supponitur nomine suppositi naturae caelestis, sicut hoc caelum. Similiter forma non dicitur celeritas sive rotunditas ad movendum, quod forma illa non est separabilis: sed semper est actus materiae illius : et ideo significatur per nomen praedicabile de composito sicut caelum : et hoc est quod dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, quod " in omni eo quod est citra primum, est hoc et hoc. "
Ad primum dicendum, quod objectio illa provenit ex prava intelligentia litterae : quia sermo absolutus dicitur ibi sermo non determinatus per demonstrativum et nutum ad suppositum particularis caeli : sed dicitur caelum sermo absolutus, et hoc caelum sermo determinatus.
Ad aliud dicendum, quod compositio prima per modum prius dictum est in caelo. Hoc autem quod dicitur in libro de Substantia orbis, quod caelum non est ex materia et forma, intelligitur de materia quae proprie materia est, scilicet quae est in potentia ad esse, et de forma quae acquiritur per transmutationem subjecti : et hoc enim modo caelum non est ex materia et forma.
Ad aliud dicendum, quod corpus multipliciter dicitur simplex : est enim simplex quod dividitur divisione continui tantum : et sic corpora mathematica sunt simplicia. Item, dicitur simplex quod non habet qualitates agentes et patientes. Sic caelum dicitur simplex. Tertio modo dicitur simplex, in quo stat resolutio corporum, et non resolvitur in formam aliam : et elementa sunt simplicia. Quarto modo dicitur simplex, cujus partes sunt ejusdem rationis cum loto : et sic caro et os sunt simplicia, et manus et pes sunt composita. Et his modis dicitur simplex in corpore. Quinto modo dicitur simplex, quod non habet partes, tamen habet positionem in continuo : et hoc modo punctum dicitur simplex. Sexto modo dicitur simplex indivisibile habens ordinem in discreto : et hoc modo dicitur simplex unitas. Septimo modo dicitur simplex indivisibile per se, divisibile tamen alterius divisione, et componibile cum altero : et hoc modo forma accidentalis dicitur simplex, quemadmodum dicitur in Sex principiis, quod forma est compositioni contingens, simplici et invariabili essentia consistens. Octavo modo dicitur simplex indivisibile per se, et indivisibile divisione subjecti, tamen componibile cum altero cujus ipsum esse est actus et perfectio : et hoc modo forma substantialis est simplex, et etiam anima vegetabilis, et sensibilis. Nono modo dicitur simplex indivisibile per se et indivisibile divisione subjecti, componibile tamen alii cujus non est actus : et hoc modo dicitur simplex intellectus et anima ratio- nalis. Decimo modo dicitur simplex indivisibile omnino in se, et divisione alterius non componibile cum aliquo, habens tamen hoc et hoc : et hoc mode intelligentia angelica dicitur simplex. Undecimo modo dicitur simplex indivisibile omnino divisione sui et alterius, non componibile cum alio, non habens hoc et hoc : et hoc modo Deus dicitur simplex. Et his omnibus modis dicitur simplex ex parte rei.
Secundum relationem autem ad animam dicitur simplex tribus modis. Primo modo quod non. habet compositionem cum. materia neque cum dispositionibus materiae, quae sunt figura, et hic et nunc : et sic universale dicitur simplex. Secundus est, secundum quod non diffinibile dicitur simplex, et diffinitum compositum : et secundum hoc genus et differentia dicuntur simplicia, species autem composita. Tertius est, secundum quod simplex dicitur, quod non est resolvere ulterius secundum rationem, et ad ipsum resolvuntur omnia alia : et sic ens dicitur simplex.
Ad id quod quaeritur juxta hoc, Utrum caelum sit multiplicabile per divisionem suae materiae ?
Dicendum, quod non : quia talis multiplicatio non fit nisi per divisionem materiae factam per generationem. Caelum autem est ingenerabile et incorruptibile, sicut probatum est.
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod, sicut dicit Philosophus, caelum est ex materia sua tota totalitate potentiae et actus : et hoc est, quia materia ejus est in nulla sui parte, nec potest esse sub alio actu. Hoc autem quod dicit Philosophus, quod omne quod habet materiam et formam, est vel potest esse multa, intelligitur de materia divisibili per generationem et non de tali materia caeli.
Ad aliud dicendum, quod de potentia creatoris est facere multos caelos ad ideam unam : sed non est de convenien-
tia creaturae : quia si essent multi coeli, essent multi mundi : quod licet posset facere creator quantum est de potentia sua, tamen hoc non potest esse secundum convenientiam et potentiam creaturarum, ut infra probabitur cum disputabitur, utrum plures possunt esse quam unus mundus : hoc enim non habet hic disputari : reservetur ergo in futuram.