Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quid sit caelum secundum diffinitionem?
Quarto quaeritur, Quid sit coelum? Et sumatur diffinitio Damasceni in libro II de Fide orthodoxa, ubi dicit, quod caelum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum .''
Videtur autem, quod haec diffinitio non omni caelo conveniat : quia
1. Invisibiles creaturae dicuntur hic intelligentiae et animae sanctae : et illae non continentur in. coelis inferioribus planetarum.
Praeterea, Non videtur haec diffinitio dari de natura caeli : quia per illam non cognoscitur utrum sit ignitum vel alterius naturae : cum tamen hoc per diffinitionem realem deberet intelligi.
2. Item, Continentia respectu visibilium et invisibilium non videtur esse ejusdem rationis : quia visibilia continentur circumscriptive, invisibilia diffinitive tantum.
Si forte dicatur, quod continentia sumitur hic pro virtute salvativa et continentia in esse, patet quod falsum est : quia talem virtutem non habet caelum respectu invisibilium.
Praeterea, Hoc videtur esse contra Damascenum : quia explicans diffinitio- nem dicit : " Intra ipsum enim intellectuales Angelorum virtutes et omnia sensibilia concluduntur et circumterminantur. " Solus autem Deus incircumscriptibilis est, omnia implens, et omnia. continens, et omnia circumterrninans ut super omnia ens et omnia condens.
3. Praeterea, Videtur quod non possit dari ratio una conveniens omni naturae caelesti : quorum enim est una ratio secundum naturam, illorum est propagatio ab uno secundum naturam, sicut patet in hominibus et animalibus : sed stellarum et caelorum propagatio non est ab uno secundum naturam : ergo non est ipsorum ratio una.
4. Si forte dicatur, quod ipsorum est propagatio una ab alio per divisionem : substantia enim dividitur per corpoream et incorpoream, et corporea ulterius per generabilem et ingenerabilem, et motam circulariter et secundum rectum, et ita caelum esset substantia corporea, ingenerabilis, mota circulariter. Contra : Dicit Philosophus in X Metaphysicae , quod corruptibilia et incorruptibilia non sunt ejusdem generis. Similiter in libro de Substantia orbis dicit Philosophus, quod, corporeitas non dicitur univoce in caelo et in elementis : ergo nulla est divisio quando dicitur, corporum aliud generabile, aliud ingenerabile.
Praeterea, Dicit Philosophus in VI Topicorum, quod vita non secundum unam speciem videtur dici de animalibus et plantis : sed altera quidem animalibus, altera plantis inest : ergo similiter corporeitas non secundum unam speciem inest corruptibilibus et incorruptibilibus.
Solutio. Dicendum, quod prima diffinitio datur per actum coeli et non per naturam propriam ipsius, quemadmodum objectum est : et nomina formalia dicta, per abstractionem habent resolvi in
materialia concretive dicta sic : caelum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum, hoc est, caelum est continens visibiles et invisibiles creaturas. Et dicit creaturas ad differentiam creatoris qui a nullo continetur, sed omnia continet, ut patet in auctoritate prius dicta.
Et sic patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum quod continentia non est aequivoce dicta ad circumscriptionem et diffinitionem : diffinitio enim prius est natura quam circumscriptio. Quod patet : quia ab ipsa non convertitur consequentia : quaecumque enim loco circumscribuntur, etiam loco diffiniuntur : sed non convertitur : et ita illa objectio supponit falsum.
Ad ro quod quaeritur, Utrum omnium superiorum sit ratio una? est duplex responsio. Quidam enim dicunt, quod omnia superiora penitus sunt unius naturae, nec differunt per formas substantiales, sed per proprietates, quae sunt habere plus de lumine vel minus in diversis partibus, sicut differt pars stellato. a non stellato., et sicut differt sol a caeteris stellis. Vel differunt per habere stellam unam vel plures, sicut differunt or- bes inferiores planetarum ab octava sphaera. Vel per habere lumen a se vel ab aliis, sicut differt luna ab aliis stellis. Et isti solvunt rationem objectarn per hoc quod duobus modis plura reducuntur ad. unum in natura, scilicet secundum rationem originis et propagando, vel secundum virtutem influentem esse et posse et moveri. Et haec videtur esse sententia Averrois . Melius tamen dici debet, scilicet quod non habent rationem unam in specie, cum nec :omnia habeant unum motorem, nec sint omnia ejusdem effectus, nec omnia ejusdem motus : et ideo unumquodque ab alio differt specie et circulus a circulo, et stella a stella.
Ad hoc, quod objicitur de diffinitione per divisionem collecta, concedendum est, quod corporeitas non est unius rationis secundum unam naturam in corruptibilibus et in incorruptibilibus. Si tamen abstrahatur ab utroque, et loquatur aliquis logice, tunc est unius intentionis : nihilominus tamen diffinitio potest stare, licet divisio non stet secundum naturam : quia in diffinitione non. ponitur corporeitas tantum, sed incorruptibilitas.