Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quid caelum crystallinum habeat pro materia, et quid pro forma ?
Ad primum proceditur sic :
i. Augustinus super Genesim ad litteram dicit : " Hoc exigit aquarum pondus, quod super terram fluant, vel in aere vaporabiliter ferantur, et non ut sint supra firmamentum : " ergo cum caelum aqueum ponatur de materia aquae, non est super firmamentum.
Si forte aliquis dicat, quod aquae sunt ibi miraculosae, ex quibus est caelum aqueum, obviat ei Augustinus dicens in eodem loco : " Nec quisquam dicat hoc omnipotentia Dei fieri : qualiter Deus naturas fecerit quaeritur, non quid in eis per miraculum potentiae suae operetur : " ergo non est reducendum ad miraculum, sed. secundum naturam creaturarum causa est assignanda.
Item, Rabanus ubi distinguit caelos, aquae et terrae non ponit coelum, sed aeri et igni : ergo videtur, quod nullum caelum sit de materia aquae.
Si forte dicatur, quod aquae fluxibiles descendunt ad ima, sed congelatae ad. modum crystalli sunt supra firmamentum. Contra : Crystallus est, ut dicit Philosophus , congelatio aquae remota penitus caliditate. Penitus autem removetur calidum, quando interius non potest dissolvere nec exterius ingredi propter constrictionem pororum. Si ergo talis est natura coeli, aquae, oportet quod cum alio corpore in frigiditate ipsum congelatum sit.
Si. forte iterum dicatur, quod sunt ibi vaporabiliter, ut videtur dicere Beda, et convertuntur in pluvias et rores, hoc erit contra omnem veritatem : quia pluviae et rores generantur in medio interstitio aeris, sicut patet ad visum et probatum est in libro Meteororum, et non generantur in caelo.
Si forte iterum dicatur, sicut dicit Basilius, quod aquas Deus disposuit supra firmamentum propter solis et aetheris calidissimum fervorem, ut scilicet fiat contemperatio calidi et frigidi et humidi et sicci ad conservationem et consistentiam inferiorum, Contra : Si aquae sunt ibi secundum naturam refrigerandi, tunc sunt ibi in natura gravis, et sic descenderent secundum Augustinum.
Si iterum dicatur, quod quando dicit Moyses, quod divisit Deus aquas quae erant sub firmamento , ab his quae erant super firmamentum : et quando dicunt tres juvenes in Daniele : Benedicite, aquae omnes quae super caelos sunt, Domino : aqua non sumitur ibi pro elemento frigido et humido, sed sumitur ibi sicut hic : Spiritus Dei ferebatur super aquas : ubi aqua dicitur fluitans et confusa materia, aequaliter habens calidum et frigidum, humidum et siccum, tenebrosum et luminosum. Contra : Secundum hoc eadem ratione posset dicere Moyses : Divisit ignem ab igne, et aerem ab aere, sicut dixit : Divisit aquas ab aquis.
Si forte dicatur, quod aqua habet multos effectus, quorum unus est, quod ipsa est conglutinativa et conjunctiva, sicut dicit Philosophus, et secundum hunc effectum est superius. Contra : Aqua non conglutinat et conjungit nisi
mixta : si ergo conglutinat et conjungit caelum, oportet quod coelum sit mixtum, quod supra improbatum est.
Praeterea, Aqua non conglutinat nisi per actum humidi : aqua autem in actu humidi supereffluit ad siccum solidum: quia secundum actum illum non est terminabilis termino proprio, sed termino sicci : et ita descenderet secundum hoc ad terram.
Si propter istas rationes aliquis dicat, quod aquae non sunt supra caelum, hoc erit contra Scripturam sacram, cujus, ut dicit Augustinus, " major est auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas . "
2. Item, In minori mundo qui est homo, frigidum et humidum est positum in summo super fontem caloris : quia cerebrum est positum super cor : ergo similiter in majori mundo est, quod aqua quae est frigida et humida, sit super solem qui est fons caloris.
Solutio. Dicimus, quod aqua non sumitur pro elemento, sed pro materia confusa, quae habet in se calidum et frigidum, et siccum et humidum, et tenebrosum et luminosum, et perspicuum et opacum. Et dicitur aqua : quia sicut aqua interminabilis est in se et terminatur ad siccum densum, ita materia illa Indeterminata est in se et terminatur ad distinctam formam et distinctum locum, secundum quod patet in primo capite Genesis, ubi materia distinguitur in partibus, tum per formam, tum per locum. Per formam, sicut quando dicitur, quod fecit caelum, et terram, et hominem, et animalia, et plantas. Per locum, sicut quando divisit lucem a tenebris, et aquas quae sunt super firmamentum, ab his quae sunt sub firmamento, et hujusmodi, ut patebit infra in quaestione de operibus sex dierum.
Et ex hoc patet solutio ad id quod quaeritur, Quare potius dixit Moyses : Divisit aquas ab aquis, quam ignem ab igne, vel aerem ab aere. Et secundum hunc modum haberent intelligi omnes Glossae, secundum quod accipit aquam in illo loco ubi dicitur : Spiritus Dei ferebatur super aquas.
Cum igitur illa aqua in se habeat contrarias differentias sub confusione et mixtura, scilicet calidum, frigidum, siccum, et humidum, subtile, grossum, tenebrosum, et luminosum, perspicuum, et opacum in distinctione sui secundum locum per superiorem et inferiorem, secundum differentias nobiliores elevabitur sursum, et secundum ignobiliores descendet deorsum : nobilissimae autem differentiae sunt, quae competunt quinto corpori non transmutabiliter, et illae sunt tres, scilicet subtile, luminosum, perspicuum : ergo secundum has differentias caelum aqueum erit in sublimi, habens subtile pro materia, perspicuum sive diaphanum pro dispositione materiali, et luminosum pro forma complente.
Et veritas hujus sententiae patet ex eo quod nusquam legitur de distinctione ignis et aeris : quia ignis et aer superponuntur in parte aquae quae sortita est sphaeram, scilicet inferiorem, scilicet activorum et passivorum. Et propter hoc cum postea distinguitur aqua a terra cum dicitur : Congregentur aquae quae sub caelo sunt, in locum unum, et appa,eat arida : dicunt Sancti, quod intelligitur distinctus ignis et aer, cum haec duo elementa libera ab aquis descendentibus in locum proprium apparuerint. Et hac ratione quidam Sancti considerantes caeli hujusmodi indissolubilitatem et perspicuitatem et luminositatem, vocaverant ipsum crystallinum, sicut Rabanus et quidam alii.
Quod autem quidam Sancti dicunt aquas ibi esse ad temperandum fervo-
rem solis et aetheris, ut Basilius, et quidam alii, intelligendum est, quod hoc intelligitur effective et non materialiter, hoc est, quod Deus fecit quasdam partes caeli frigidas et humidas, ne aliae partes quae factae sunt calidae et siccae, nimis incenderent inferiora : et hoc plenius habebitur infra in quaestione de stellis.
Similiter quod quidam Sancti dicunt, quod inde descendunt pluviae et rores et hujusmodi, intelligendum est similiter effective. Et de hac sententia est Beda, et quidam alii.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de minori mundo et majori mundo : homo enim compositus est ex contrariis : et quod cerebrum ejus sit frigidum, in quo possint esse spiritus lucidi, in quibus operantur virtutes animales, necesse est : cor autem propter spiritum vitalem necesse est habere calorem. Talis autem distinctio spirituum non est in superioribus : et ideo patet, quod non est simile.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.