Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Secundo, Quaeritur de motu earum.
Et istam quaestionem disputat Philosophus in II de Caelo et Mundo, faciens talem divisionem, scilicet quod aut stellae moventur similiter et orbes, aut moventur orbibus stantibus, aut moventur motu orbium non motu proprio.
Si moventur ambo, scilicet stella et orbis, aut hoc est a natura, aut a casu. Item, aut moventur circulariter, aut motu tropico sive conversivo, aut motu involutionis sive titubationis, aut motu processivo. Si moventur ambo circulari- ter et a natura. Contra : Velocitas motus simplicis corporis est secundum quantitatem ipsius, ita quod majus corpus movetur velocius et minus velociter. Veritas hujus propositionis patet in elementis et caelis : magnus enim ignis velocius ascendit quam parvus, et magna terra velocius descendit quam parva, et superior circulus velocius revolvitur quam inferior : ergo cum major sit circulus quam stella quae est in ipso, velocius revolvitur quam stella. Et ex hoc sequuntur duo inconvenientia : quorum unum est, quod quando circulus revolutus est de puncto ad punctum, stella adhuc non est revoluta, quod est inconveniens : quia, sicut dicit Alfraganus, caelum non cognoscimus nisi per stellas : nec revolutio circulorum significatur nisi per revolutionem stellarum. Aliud inconveniens est, quod secundum hoc stella scindet circulum, cum velocius transeat circulus quam stella.
Si forte dicatur, quod ambo moventur circulariter, sed circulus movetur natura et stella casu, aut quod ambo casu : aut circulus casu, et stella natura. Contra : Casualia in paucis sunt et non in multis, et cum sunt, parum durant : sed. motus iste ponitur in omnibus stellis et circulis et perpetuo : ergo non potest esse casu aliquo dictorum modorum. Praeterea, dicitur in II Physicorum , quod in superioribus nihil fit casu et fortuna.
Si propter hoc dicatur, quod stellae moventur stantibus circulis, sicut dixerunt quidam mathematici, sequitur idem inconveniens ut supra, scilicet quod scinduntur circuli, et corpus minus movetur velociter, et quod corpus majus ejusdem naturae quiescit : quod est contra rationem : ergo relinquitur tertium membrum, scilicet quod si moventur circulariter, quod moventur motu or-
bium, et non motu proprio et natura, sicut pars in toto.
Si autem dicatur, quod moventur motu tropico sive conversivo, aut hoc erit ita quod conversio illa est ab aequinoctiali secundum obliquitatem circuli signorum, aut ita erit quod moventur in Occidentem et revertantur in Orientem motu aequali. Si primo modo, tunc stellae non sunt semper aeque distantes, quod est contra visum. Si secundo modo, tunc puncto semicirculi in quo fit conversio, ut duobus uterentur uno : et sic quiescere accideret, quod est impossibile.
Si dicitur, quod moventur motu involutionis, id est, quod in eodem loco manentes vertant et revertant se, sicut dixerunt quidam hoc esse causam scintillationis, et sic videtur moveri sol tempore eclipsationis. Contra : Si ita moverentur stellae motu proprio, tunc aliquando videremus aliam superficiem earum quam illam quae est versus nos, et oporteret, quod aliquando videremus aliam superficiem solis, quod non contingit. Unde causa scintillationis non est involutio sive titubatio stellarum, sed potius radius oculi nostri currentis ex longinquitate distantiae ad stellas fixas, et in extensione luminis ad solem. Cujus signum est, quod planetae non videntur scintillare, nisi tantum sol propter immensitatem luminis quod est in ipso. Unde dicit Philosophus in libro de Causis proprietatum elementorum, quod orbis est elementum sphaericum, quando discernimus inter ipsum et ignem et aerem et aquam et terram. Si autem consideramus ipsum in se, sunt in eo tria elementa, scilicet tres substantiae : quia substantia stellarum et lunae est alia a substantia solis et orbis, et substantia orbis est alia a substantia solis et stellarum et lunae : sol enim illustrat et non illustratur, stellae autem illustrantur et illustrant : orbis autem illustratur quidem, sed non recipit lumen calcatum in partibus condensatis ut stellae ei luna.
Si forte dicatur, quod stellae moventur motu processivo proprio. Contra : Omni enim quod habet motum processivum, ordinavit natura organa ad motum illum, ut pedes, alas, et hujusmodi : stellis non ordinavit talium aliquid : ergo non moventur motu processivo.
Relinquitur ergo, quod nullo modo motus moveantur motu, proprio, sed motu suorum orbium, ut partes in toto. Et hoc concedendum est secundum naturam, licet quidam antiqui mathematicorum aliud senserint.
Sed tunc quaeritur de stella quae antecedebat Magos in nativitate Domini nostri Jesu Christi : illa enim veniens ab Oriente stabat supra, ubi erat puer .
Et dicendum est ad hoc, quod, ut dicunt Sancti, stella non fuit in caelo, sed in superiori parte aeris, et fuit miraculum, ad ostensionem scilicet illius miraculi, quod Christus de caelis descendit ad ima.