Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum motor primus sit Deus ?
Ad primum proceditur sic:
1. Dicit Philosophus in II de Caelo et mundo , quod causa prima movet causatum primum : sed causa prima est Deus, et causatum primum est caelum primum : ergo Deus est primus motor caeli.
2. Item, Probatur in VIII Physicorum , quod primus motor est penitus immobilis et immutabilis : nihil autem est penitus immobile et immutabile nisi Deus: ergo primus motor est Deus.
3. item, In XI Metaphysicae dicit Philosophus : " Primum principium entium non movetur, neque accidentaliter, neque essentialiter, et movet et facit primum motum aeternum. Cum igitur motum sit, necesse est ut moveatur per aliquid. Primus autem motor non per se movetur, et motus aeternus fit per motorem aeternum, et unus per unum . " Et ex hoc accipitur, quod primus motor neque per se movetur, neque per accidens, et est aeternus : et nihil tale est nisi solus Deus : ergo primus motor est Deus.
4. Item, Ibidem , Deus est vita : quia actio et intellectus ejus est vita : et illud est intellectus per se, et habet vitam immobilem, et semper aeternam : Deus, igitur aeternus est in fine mobilitatis : ergo est vita continuum aeternum : et constat, quod ibi loquitur de primo motore : ergo primus motor est Deus.
5. Item, Commentator super Xl Metaphysicae dicit , quod finis prosperitatis animae rationalis est ut continuetur primo motori et sit cum ipso : sed hoc non esset nisi Deus esset primus motor : ergo primus motor est Deus.
6. Item, Hoc videtur velle Boetius in
libro III de Consolatione Philosophiae , dicens :
0 qui perpetua mundum ratione gubernas, Terrarum caelique sator, qui tempus ab aevo Ire jubes, stabitisque manens das cuncta moveri : Quem non externae pepulerunt lingere causae Materiae fluitantis opus : verum insita summi Forma boni livore carens : tu cuncta superno Ducis ab exemplo,pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens, similique imagine for [mans, Perfectasque jubes perfectum absolvere partes.
Ex istis versibus habetur, quod Deus non pulsus ex creatis causis perpetua ratione movet mundum. Cum igitur primus motor sit, qui non alia causa motus, immobilis per se et per accidens, ut habitum est, movet caelum, et mundum, primus motor est Deus. a. Contra :
1. Omne movens in natura proportionatum est mobili : ergo si Deus est movens in natura, vis movens erit proportionata potentiae alicujus mobilis : ergo Deus non est motor caeli primi secundum naturam, ita scilicet quod sit motor intrinsecus.
2. Praeterea, Sumantur rationes Rabbi Moysis in libro Ducis neutrorum, cap. de uno Deo : quarum prima est, quod motor caeli aut est intrinsecus, aut extrinsecus. Si intrinsecus, aut est forma divisibilis secundum corpus, aut est indivisibilis. Si divisibilis sicut est calidum et leve secundum quantitatem ignis, cum potentia illa sit finita, non movebit motum continuum durantem dum ipse est : quia probatur in VIII Physicorum , quod potentia finita non movet motum infinitum in tempore infinito. Si autem est indivisibibilis, sicut est anima et intellectus, talis motor movetur aliquando per accidens : quia moto mobili movetur quod est in mobili, sicut moventibus nobis, moventur ea quae in nobis sunt:
ergo si talis est motor caeli, movebitur ipse per accidens, quia motu illo quo caelum movetur per se : Deus autem nullo modo movetur, nec per accidens, nec etiam per se.
Si dicatur, quod ille motor est extrinsecus : tunc aut erit corpus, aut non corpus. Si corpus, iterum non erit Deus, et propterea non erit motor primus : quia motor primus non potest esse corpus, cum omne corpus sit mobile. Si diquod ille motor sit separatus et non corpus, tunc videtur non esse movens in natura : omne enim movens naturaliter est conjunctum mobili.
Praeterea, Dicit Philosophus in. VIII Physicorum, quod si invenitur aliquid quod est movens et motum, et aliquid quod est motum nullo modo movens, erit invenire aliquid movens nullo modo motum, nec per se, nec per accidens : omne autem movens intra, movetur per accidens motu ejus quod movet : sed Deus non movetur per accidens, ut praedictum est : ergo non erit movens intra.
Si forte dicatur, quod non est necessarium, quod movens naturaliter sit intra : quia ignis movet aerem, et aer alteratur naturaliter, cum tamen ignis alterans sit extra ipsum, apparet quod non est in stantia : quia non loquimur de motu locali, qui si est naturalis, semper habet motorem intra, sicut patet in diffinitione naturae posita in II Physicorum '', quod natura est principium et causa movendi et quiescendi ejus in quo est per se primo et non secundum accidens : ergo patet, quod motor naturalis in motu locali est intra.
Si forte . iterum dicatur, quod caelum secundum totum non mutat locum, sed secundum partes renovat situm tantum : et ita motor ipsius existens in ipso non mutatur per accidens, cum ipse non sit actus alicujus partis. Contra : De in-
tellectu dicit Philosophus , ''quod nullius corporis est actus, et tamen mutatur per accidens moto corpore: ergo similiter erit de motore primo : et ita Deus non potest esse motor primus.
Praeterea, Secundum hoc si Deus non moveretur per accidens, hoc haberet a mobili, quia illud non mutat locum : ergo in se posset moveri per accidens : hoc autem est falsum, cum ipse per se habeat, quod nec naturaliter, nec per accidens possit moveri.
Item, Id quod omnino est simplex, non habet aliquam causam suae essentiae : dico autem simpliciter secundum privationem potentiae compositionis et, actus, scilicet quod nec fit compositum, nec componibile cum aliquo : omnis autem motor existens in mobili mobile, habet causam ut subjectum et. materia : ergo ille motor non est simplex in fine simplicitatis, et ita non potest esse Deus.
Si forte aliquis diceret, quod motor primus non componitur cum mobili, hoc est contra Philosophum in libro de ''Substantia orbis , qui dicit, quod caelum est compositum ex motore et mobili.
Solutio. Dicendum, quod si velimus loqui secundum Philosophos, ponemus in caelo triplicem motorem, scilicet Deum qui est motor extra, non proportionatus mobili : et hoc attendit Ptolemaeus qui dicit, quod nihil movet caelum nisi solus Deus, et Rahbi Moyses qui probat multis rationibus, quod motor caeli est extrinsecus extra ipsum, neque corpus, neque virtus in corpore existens, neque divisibilis, neque indivisibilis secundum corpus. Et ille motor videtur etiam innui in XI Metaphysicae , de quo dicitur ibi, quod actio ejus et vita ejus et essentia ejus sunt idem. Unde etiam Rabbi Moyses probat, quod tales substantiae non possunt esse plures :
substantiae enim simplices non conjunctae corpori non numerantur, sicut ipse dicit, nisi per causam et causatum : et ideo primae non possunt esse multae, sed una sola : et isti soli motori convenit, quod non moveatur per se, neque per accidens : et de hoc etiam intelligitur dictum Boetii in libro de Consolatione philosophiae.
Secundus motor est forma conjuncta caelo non divisibilis divisione caeli : et isti motori convenit, quod sit mobilis per accidens, quemadmodum probat Rabbi Moyses , et convenit ei, quod virtus sua proportionatur mobili : et hoc dicit Commentator super librum de Caelo et Mundo : et convenit ei iterum, quod virtus sua fortior est in mobili immediato, quam in mobili mediato. Et hoc tangit Anevalpetras in Astrologia sua. Utrum autem motor iste sit anima vel non, inferius erit quaestio.
Tertius motor est forma materialis divisibilis secundum divisionem caeli. Sicut enim est grave in terra, et leve in igne, quae sunt potentiae ad motum sursum et ad motum deorsum, ita est quaedam forma in caelo que est potentia ad motum circularem, et illa potentia proportionatur illi loco qui est circa medium, sicut potentia gravis proportionatur loco deorsum, et potentia levis loco sursum. Et quod hujusmodi motor sit in caelo, patet demonstrationibus Philosophi positis in II de Caelo et Mundo , in quibus supponit, quod magnus orbis citius circumvolvitur quam parvus, sicut magnus ignis velocius ascendit quam parvus: quod non esset verum, si non esset motor in caelo divisibilis secundum quantitatem mobilis. Hoc etiam patet ex dicto Averrois in libro de Substantia orbis , qui dicit, quod caelum non lassatur in motu : eo quod motor movet ipsum secundum convenientiam formae
mobilis ipsius, qualiter non movet anima corpus animatum elementatum : et ideo animalia in motu corporis lassantur.
Ex ista diffinitione patet responsio ad omnia objecta praeter hoc quod est primum, ad quod dicendum, quod causa prima dicitur duobus modis, scilicet in genere naturae, et extra genus. In genere naturae motor caeli intra dicitur prima causa, et primum mobile dicitur causatum primum, habens ordinem ad generationem et corruptionem : et hoc dico propter caelum empyreum, quod est supra ipsum, et non habet ordinem ad generationem et corruptionem, sed ad statum contemplationis, ut habitum est. Sed prima causa extra genus naturae est Deus, cujus causata sunt omnia creata.
Si autem objicitur, quod motus unus simplex non habet nisi motorem unum, et ita cum primum mobile habeat motum unum simplicem, non videtur habere nisi unum motorem. Dicendum est ad hoc, quod hoc est verum, si illi tres motores ordinarentur ex aequo ad motum illum, ita quod unus non esset in alio : sed Deus qui est motor absolute primus, movet in motore qui est primus in natura, sicut causa prima movet in causa secunda : motor autem ille qui est primus in natura, movet secundam potentiam mobilis circularis, sicut forma ignis substantialis movet ignem sursum secundum potentiam levis. Nec exiguntur diversi motus propter formam substantialem ignis et potentiam levis.