Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
?
Ad primum proceditur sic :
1. Dicitur in Genesi, quod fecit Deus solem et lunam et stellas, ut sint in signa, et tempora, et dies, et annos : ergo variatio temporum per hiemem, et aestatem, per ver, et autumnum, sicut dicit Damascenus est effectus motus caeli et stellarum. Dicit enim : " Nos dicimus signa ex ipsis fieri imbris et serenitatis, frigidatis et caliditatis, humiditatis et siccitatis, et ventorum, et horum talium. "
Similiter, Quandoque dicuntur signa esse mortis aliquorum, sicut dicit Damascenus : "Qualitas aeris a sole et luna et astris : alio et alio modo facta diversas complexiones et habitus et dispositiones sortitur. " Intelligit autem per complexiones dominium diversum quod est in humoribus, secundum quod alii dicuntur cholerici, et alii sanguinei, et hujusmodi. Per dispositiones autem intelligit infirmitates et sanitates. Per habitus autem intelligit inclinationes ad opera. Unde ipse dicit in littera : " Habitus sunt eorum quae sunt in nobis, hoc est, in potestate nostra. "
Item, Ipse dicit, quod cometae constituuntur ad signum mortis regum.
Item, In eodem capite dicit, quod " fortasse aliquis dixerit, quoniam haec praeliorum sunt signa astra . "
Ex his colligitur, quod astra habent virtutem in transmutatione elementorum, et in mutatione complexionum, et in mortibus hominum, et insuper etiam in habitibus inclinantibus ad opera, et etiam in eventibus praeliorum. Cum ergo opera et praelia sint de his quae subsunt libero arbitrio, videntur habere potestatem super liberum arbitrium.
2. Item, Dicit Augustinus in libro V de Civitate Dei, quod " sidera dicuntur valere ad transmutationem omnium corporum . "
3. Item, Secundum Philosophos praegnosticantes in astris sicut Ptolemaeus docet in Tetrascwm, et Albumasar, et Acabir, et Messehalach, et Aristoteles, et Gorgias, et multi alii, in hora conjunctionis respicitur ascendens, et domus ascendentis, et confertur cum alio planeta qui respicit ascendens per se vel alium, et cum luna quae magnum habet dominium fere in qualibet conjunctione, nisi sit existens in combustione solis. Si autem non est alius respiciens ascendens, confertur cum sola luna domus ascendentis cum domo domus rei quaesitae, et secundum quod illi conjungentur vel non conjungentur, vel respicient se vel non respicient, fit judicium de re quaesita fienda vel non fienda. Ergo videtur, quod astra in omnibus vigorem habeant et virtutem.
4. Item, Isaac in libro de Diffinitionibus dicit, quod Deus fecit regnare orbem super inferiora, et disponit secundum imperium ejus regna et bella et caetera quae reguntur ab omnibus.
Sed contra hoc est quod dicit Damascenus : " Nostrorum actuum sidera nequaquam sunt causa : nos enim liberi arbitrii a conditore facti, domini nostrorum actuum existimus . " Et ad confir-
mandum hoc, inducit quatuor rationes his verbis : " Si ex astrorum omnia agimus influxu, secundum necessitatem agimus quae agimus. Quod autem secundum necessitatem fit, neque virtus est, neque malitia. Si autem neque virtutem neque malitiam habemus, neque laudibus neque coronis neque vituperationibus nec etiam tormentis existimus digni. Invenietur autem et Deus injustus, his quidem bona, illis vero tribulationes dans. Sed neque gubernabit, neque suarum creaturarum Deus geret providentiam. Sed. etiam rationale superfluum in nobis erit : nam si nullius actus domini sumus, superflue consiliamur. Rationale autem omnino consilii gratia nobis datum est : unde et omne rationale arbitrio liberum est: "
Solutio. Dicimus ad praedicta, quod astra habent vim et rationem signi super ea quae sunt in materia transmutabili, et etiam super illa quae sunt obligata ei. Et dico ea essem materia, quae sunt generabilia et corruptibilia et mutabilia. Et dico illa obligata materiae, quae de necessitate sequuntur transmutationem materiae, sicut est anima vegetabilis et sensibilis. Quaedam sunt quae dependentiam habent ad. materiam et obligationem secundum quid et non simpliciter, sicut est animus hominis. Unde dicimus sanguinem accensum circa cor inclinare ad iram animum hominis, et tamen non de necessitate irascitur : et secundum quod animus inclinatur ad materiam et complexionem, sic etiam in eum habet vim constellatio secundum quid et non simpliciter. Aliter enim periret casus secundum liberum arbitrium et consilium, si nihil esset contingens ad utrumlibet dici de futuro, sicut optime disputat Philosophus in fine primi Perihermenias, et sicut ostendit in II Physicorum .
Sed adhuc distinguendum est, quod est causa immediata et propter quid. Et prima causa est universalis et movens et inclinans causas immediatas. Et quando dicitur quod stellae habent vim in inferioribus, intelligitur quod habent vim sicut causae primae universales moventes causas immediatas et propter quid : et ideo non semper sequitur de necessitate effectus ad constellationem : et hoc ostendit Damascenus dicens: " Nos dicimus, quoniam sidera non sunt causa alicujus eorum quae sunt, neque corruptionis eorum quae corrumpuntur. Signa autem sunt magna imbrium et aeris transmutationis. Fortassis utique quis dixerit, quoniam et praeliorum non sunt causa, sed signa. Sed et qualitas aeris a sole et luna et astris alio et alio modo facta diversas complexiones et habitus et dispositiones constituit. " Intendit enim Damascenus, quod signum minus dicit quam causa : causa enim, ut dicit Boetius m Topicis, est quam de necessitate sequitur effectus. Signum autem est causa remota, et non de necessitate causans sine conjunctione aliarum causarum. Et hoc idem Philosophus dicit in II de Generatione et Corruptione : quia licet tempus generationis omnium secundum ascensum circuli sit aequale, tamen quaedam generantur citius, et quaedam tardius, propter materiae confusionem majorem vel minorem.
Quod autem hoc Catholicum sit dicere, patet ex verbis Augustini in libro V de Civitate Dei, ubi dicit sic : " Non usquequaque absurde dici potest ad solas corporum differentias afflatus quosdam valere sidereos, sicut in solaribus accessibus et recessibus videmus etiam ipsius anni tempora variari, et lunaribus incrementis et decrementis augeri et minui quaedam genera rerum . "
Fatum autem quod imponat necessitatem liberi arbitrii, etiam contra philoso-
phiam est ponere, nisi per hunc modum quo dicimus animam hominis inclinari et mutari. Unde Augustinus in libro V de Civitate Dei contra Tullium negantem praescientiam Dei et fatum, sic dicit : " Nos adversus istos sacrilegos ausus atque impios, et Deum dicimus omnia scire antequam fiant, et voluntate dos facere quidquid a nobis non nisi volentibus fieri sentimus et novimus. Omnia vero fato fieri non dicimus, imo nulla fato fieri dicimus : quoniam fati nomen ubi solet a loquentibus poni, id est, in constitutione siderum, qua quisque conceptus aut natus est . "
Ex his patet solutio ad omnia quaesita.