Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Ad primum proceditur sic :
1. Dicit Augustinus , quod duobus modis cognoscitur res per intellectum, scilicet aut per similitudinem suam existendo in anima, sicut res sensibiles : aut per essentiam suam existendo in ea, sicut cognoscitur fides et charitas et caetera spiritualia in anima : Angelus nec per similitudinem est in anima, cum non sit sensibilis : nec per essentiam est ibi, quia per essentiam est in loco exteriori diffinitione : ergo non cognoscitur per intellectum.
2. Item, Quidquid cognoscitur, aut cognoscitur intelligentia indivisibilium in qua non est falsum, ut dicit Philosophus , aut cognoscitur intelligentia divisibilium, id est, complexorum : Angelus non cognoscitur intelligentia divisibilium, cum non sit in ratione complexi : ergo si cognoscitur, intelligentia cognoscitur indivisibilium : sed quidquid cognoscitur intelligentia indivisibilium, cognoscitur per formam abstractam ab ipso. Cum igitur ab Angelo non possit esse abstractio, cum ipse non sit res sensibilis, Angelus non cognoscitur intelligentia indivisibilium, nec alio modo : ergo nullo modo cognoscitur.
3. Item, Nihil intelligitur nisi per assimilationem intellectus nostri : sed Angelus non potest assimilari intellectui nostro : ergo non intelligitur. Probatio minoris. Ad hoc quod intellectus assimiletur intelligibili, duo exiguntur, scilicet phantasia movens, et intellectus agens :
sed quandocumque intelligitur Angelus, non est phantasma movens : ergo Angelus non intelligitur.
4. Item, Dicit Philosophus : " Pereunte uno sensu, perit demonstratio illius sensus. " Et ex hoc accipitur, quod omnis intellectus noster oritur ex sensu : ergo cujus nullo modo est sensus, illius non est intellectus : sed Angeli nullius est sensus : ergo nullus intellectus :
Contra : Quod non contingit intelligi, non contingit significari : ergo a destructione consequentis, quod contingit significari, contingit intelligi : sed Angelos contingit significari multoties in Scriptura : ergo contingit intelligi.
Quod concedimus dicentes, quod multis modis aliquid intelligitur a nobis. Aliquando enim aliquid accipitur a nobis per propriam speciem abstractam ab ipso, sicut lapis, et asinus, et homo, et caetera quae sensibus subjiciuntur. Aliquid etiam non intelligitur per speciem propriam, sed per speciem operis sui vel actus, sicut cognoscitur virtus magnetis per attractionem ferri. Tertio modo, cognoscitur aliquid per ordinem sive consequentiam rationis et ordinem naturae, sicut cognoscitur immobilitas primi motoris. Cum enim aliquid sit motum non movens, et aliquid movens motum, erit aliquid movens immobile secundum ordinem naturae et consequentiam rationis. Quarto modo, accipitur aliquid ab intellectu per lumen fidei et non per speciem propriam, sicut nos intelligimus Deum esse trinum et unum in speculo et in aenigmate, et nondum videmus eum per speciem apertam. Quinto modo, intelligitur aliquid per revelationem: et hoc accipitur per intellectum ex lumine infuso, quod habet similitudinem luminis incircumscripti,sicut videtur dicere beatus Gregorius in libro Dialogorum, ubi lo-
quitur de revelatione quae facta est beato Benedicto. Sexto modo, cognoscitur aliquid secundum Augustinum, quod secundum sui. praesentiam est in anima, sicut intellectus intelligit se et caetera spiritualia quae sunt in ipso. Ultimo modo, aliquid cognoscitur symbolice, quando scilicet spiritualis ex proprietatibus quibusdam corporalibus intelligitur fortis ad pugnandum contra.diabolum et mortem, et dicitur lapis, et intelligitur firmum fundamentum spiritualis aedificii, quod scilicet aedificatur super ipsum. Angeli igitur accipiuntur omnibus his modis praeter primum et penultimum.
Et per hoc patet solutio ad primum : quia ibi Augustinus non loquitur nisi de illis duobus modis.
Ad aliud dicendum, quod Angeli accipiuntur per intelligentiam indivisibilium, et tamen non oportet, quod cognoscantur per formam abstractam ab ipsis, cum sint multi alii modi cognoscendi, ut dictum est.
Ad aliud similiter dicendum, quod fit ibi assimilatio, sed non oportet,quod species per quam fit assimilatio, abstrahatur a proprio phantasmate Angeli.
Et per hoc etiam patet solutio ad. ultimum : quia non oportet, quod illud de quo est demonstratio, sit per se sensibile : sed sufficit, quod opus ejus sit sensibile, vel illud supra quod operatur.