Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De actu rationis in Angelis .
Secundo, Quaeritur de actu rationis in Angelis.
Dicit enim Damascenus in libro II de Fide orthodoxa, quod rationale secundum actum dividitur in interius dispositum sermonem, et prolatum . Est autem interius dispositus sermo motus animae in excogitativo fiens sine aliqua prolatione. Prolatus autem sermo in voce est : et ideo prolativus dicitur nuntius et angelus intelligentiae.
Quaeritur ergo, Secundum quem modum sunt in Angelis isti duo actus ?
Item, Cum sint quatuor species ratiocinationis, ut praedictum est, quaeritur, Secundum quem modum sint in ipsis ?
Item, Cum ratiocinatio fiat suppositis aliquibus, scilicet praemissis, et similiter scientia per diffinitionem suppositis principiis diffinitis, quaeritur, Utrum sic sit scientia rationis in Angelis ?
Dicit enim Philosophus, quod omnis doctrina et omnis disciplina fit ex praeexistenti cognitione. Et si conceditur, quod sic est in Angelis, tunc quaeritur, Cum Philosophus dicat, quod dupliciter contingit praescire , de quibusdam praescitur quid est tantum : et dicitur quid est quod per sermonem dicitur, ut est de principiis : dicit enim Philosophus, quod principia cognoscimus in quantum terminos cognoscimus. De quibusdam autem praescitur quid est quod dicitur per sermonem, et ignoratur quia est, ut de passione : esse enim passionis est inesse subjecto : et hoc oportet per demonstrationem accipere, et ita non praescitur. De quibusdam autem praescitur utrumque, et quid est quod dicitur, et quia est ut de subjecto. Tunc, inquam, quaeratur, Utrum ista conveniant Angelis ?
Et videtur, quod non : (puia dicit Dionysius in libro de Caelesti hierarchia , quod arbitramur discursas sacras disciplinas imagines secundam intellectum contemplativae plenitudinis. Et intendit dicere, quod istae disciplinae discursae et sacrae quae sunt in hoc mundo, sunt signa et manuductio, quod in patria habebimus plenitudinem contemplativam secundum intellectum simplicem. Unde dicit etiam ibidem, quod talia caelestibus quidem essentiis supermundane, nobis autem symbolice tradita sunt. Et Commentator dicit ibidem, quod discursae disciplinae, sunt probationes quando per res latiores efficiuntur quaecumque perenniter et repente Angelorum intellectibus immittuntur.
Solutio. Dicimus, quod actus isti rationis omnes secundum aliquem modum insint Angelis non propter indigentiam secundum quod dictum est, sed ad demonstrationem potestatis ratiocinativae, et non secundum contemplationem quam habent in Verbo, sed secundum cognitionem vespertinam, de qua infra disputabitur : illos enim duos actus quos determinat Damascenus, sic habent, quod sententias scitas quandoque pertractant apud se, et hoc est quoad eos interius dispositus sermo : quandoque autem communicant aliis Angelis secundum sermonem sive vocem prolatam, ut dicit Damascenus, de quo modo loquendi inferius erit disputatio.
Species autem ratiocinationis insunt secundum duplicem viam collationis : cum enim apud Angelos sint cognitiones sensibilium et universalium, conferendo possunt venire ex prioribus quoad nos vel quoad ipsos ad priora secundum naturam, vel e converso : et secundum unam viam utuntur inductione et exemplo, secundum aliam syllogismo et enthymemate, sed ad demonstrationem rationalis potestatis, ut dictum est.
Ad hoc autem quod quaeritur, Utrum in ipsis sit quaedam praescire, et quaedam discere ?
Dicendum est, quod species ratiocinationis non sunt nisi de his quae sciunt Angeli cognitione vespertina : ad alia autem quae cognoscenda sunt, utuntur revelatione et visione in Verbo : et de his erit posterius disputatio. Quoad cognoscibilia autem de quibus sunt species ratiocinationis, dicimus quod dupliciter est praescire, et dupliciter est addiscere, scilicet simpliciter, et secundum naturam scientiae per conclusionem in quantum conclusio est. Simpliciter autem omnia talia Angeli praesciunt et nihil addiscunt : sed quoad naturam conclusionis quaedam sunt quae oportet praescire, quia sunt sicut principia : quia non pos-
sunt concludi, eo quod non habeant priora se ex quibus concludantur : sed in talibus non discutit Angeli quid est : sed hoc non contingit propter demonstrationem, sed propter naturam ipsorum Angelorum qui sciunt omnia talia sine doctore. Similiter de passione cognoscunt quia est per se, sed non in quantum demonstratio est de passione : secundum enim hunc modum passionis non cognoscitur quia est nisi per demonstrationem.
Eodem modo dicendum est de cognitione diffiniti : duplicem enim habent de diffinito cognitionem, scilicet per se, et differentiam.
Ad ultimum autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod discursae disciplinae secundum quod sunt mendicatae in symbolis, et icotibus, et signis sensibilium, non conveniunt Angelis, sicut dicit beatus Bernardus in libro V de Consideratione in principio : " Non est opus scalis tenenti jam solium. " Sed discursae disciplinae a praemissis in conclusione potestative conveniunt Angelis, secundum quod virtutes inferiorum, ut dicit Dionysius , superioribus conveniunt potenter et eminenter.