Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De visione matutina .
Ad primum proceditur sic :
Dicitur enim sic matutina visio in prima luce, sive in Verbo.
Sed tunc quaeritur, Utrum quaelibet visio in Verbo vel in prima luce dicatur visio matutina?
1. Si enim sic, tunc Prophetae etiam viderent visione matutina, et rapti et beati in patria.
2. Secundum hoc etiam, cum secundum Augustinum in prima die creationis viderunt in Verbo Angeli, prima dies haberet visionem matutinam, et prima dies haberet mane, quod est contra Genesim et Augustinum.
3. Praeterea, Cum dicitur in Genesi, Fiat , secundum Augustinum importatur visio matutina. Ergo videtur, quod visio matutina non dicatur quaelibet visio Verbi vel Dei, sed illa quae ponit aliquid futurum quod statim erit in opere : quia hoc importatur per hoc verbum, Fiat : et sic videtur, quod quotiescumque aliquis Angelus cognosceret aliquid futurorum in Deo, videret visione matutina : et hoc est falsum, cum dicatur in Job de primis creatis. Ubi eras..., cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ? Videtur, quod astra matutina laudaverunt eum de visione matutina, etiam quando nihil futurum in eo accipiebant.
4. Praeterea, Dicit Augustinus in libro Ii super Genesim ad litteram : " Non sicut mos ad percipiendam sapientiam proficiebant Angeli, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta, conspicerent, qui ex quo creati sunt, ipsa Verbi aeternitate sancta et pia contemplatione perfruuntur : atque inde ista despicientes secundum id quod intus vident, vel recte facta approbant, vel peccata improbant . " Ex hoc videtur, quod videre visione matutina, est perfrui contemplatione, et in inferioribus discernere bona a malis : et sic rapti et Prophetae videntur videre visione matutina, sicut supra objectum est.
5. Item, Augustinus in libro III ejusdem : " In caeteris creaturis praeter Angelos dicitur, et sic factum est, ubi significatur in illa luce, hoc est, intellectuali creatura, prius facti Verbi cognitio : ac deinde cum dicitur, Fecit Deus , ipsius creaturae genus demonstratur, quod Verbo Dei dictum erat ut fieret . " Ex hoc videtur, quod non sit visio matutina videre aliquid in Verbo.
6. Item, Augustinus in libro IV ejusdem : " Mane est, cum a cognitione creaturae in laudem creatoris assurgitur " Ex hoc videtur, quod visio matutina est visio rei. factae, et ex illa laudare creatorem.
Solutio. Secundum Augustinum visio matutina importat duo, scilicet conversionem in creatorem ex creatura facta per contemplationem laudum et jubilationum, et perceptionem in ipso creaturae faciendae. Et quoad primum dicit Augustinus, quod visione matutina informatur creatura intellectualis ex hoc quod ad formantem Deum convertitur : et ideo etiam prima dies non legitur habere mano : quia in prima die factum est coelum, quod beatus Augustinus angelicam naturam interpretatur : quae etiam non cognovit se prius fiendam, ut postea ex se facta ad laudem creatoris converteretur, sed tantum cognovit se factam, et ex se facta conversa in Deum, cognitionem accepit alterius creaturae faciendae : et hoc est mane sequentis diei: sicut enim in luce corporea mane est prima illustratio eorum quae sunt apud nos, ita in origine mundi prima manifestatio creaturae in luce intellectuali dicitur inane : prima autem manifestatio creaturae est manifestatio ejus in ratione prima antequam sit : et haec ratio in Verbo est, in quo secundum Augustinum sunt rationes omnium.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod non quaelibet visio in Verbo dicitur matutina visio, sed illa quae habet duo quae praedicta sunt.
Ex hoc etiam patet solutio ad secundum, quare prima dies non habet mane.
Ad tertium dicendum, quod illa est visio matutina quae ponit aliquid futurum ad institutionem naturae per opus creationis et dispositionis et ornatus: illa enim opera solius Dei sunt, et tantum ad primam perfectionem mundi pertinentia.
Ad quartum dicendum, quod Augustinus intendit probare, quod Angeli a principio creationis viderunt Deum, et visio eorum incipit a Deo, et descendit in creaturas, e contrario visioni nostrae quae incipit a creaturis et ascendit in Deum. Et ex hoc vult inferre, quod necesse sit Angelos habere visionem matutinam de primis creatis : sed non in-
tendit per hoc distinguere visionem matutinam a vespertina.
Ad aliud dicendum, quod Verbum contemplatur duobus modis, scilicet secundum substantiam, et secundum quod in se continet rationes operum creationis : et hoc ultimo accipitur in auctoritate Augustini. Etiam sic Dionysius in libro de Divinis nominibus dicit, quod ratio vel verbum Deus laudatur a sanctis eloquiis, non tantum quoniam et rationis et mentis et sapientiae est largitor, sed. etiam quoniam omnium causas in seipso uniformiter praeaccepit.
Ad ultimum patet solutio per ea quae in principio solutionis dicta sunt.
ARTICULI TERTII