Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De dilectione Angeli ,
Secundo, Quaeritur de actu voluntatis : et cum actus ejus sit diligere, quaeritur, Utrum . Angelus ex. solis naturalibus possit diligere Deum propter se et super omnia?
Et videtur, quod non : quia
1. Diligere Deum propter se et super omnia, est actus charitatis : et ubi est actus, ibi est habitus : ergo ex solis naturalibus esset charitas, quod falsum est.
2, Item, Ad summum gratiae non pertingit natura : sed gratia non potest altius quam diligere Deum propter se et super omnia : ergo ad hoc non pertingit natura.
3, Item, Actus dilectionis est perfectior quam actus fidei : quia sicut se habet habitus ad habitum, ita actus ad actum : et habi?us dilectionis est major, sicut dicit Apostolus, I ad Corinthios, xiii, 13 : Major horum est charitas : ergo et actus.
Inde procedatur ulterius : Angelus ex solis naturalibus non potest credere in Deum propter se et super omnia : ergo nec diligere.
Contra :
1. Potentior est voluntas in volendo, quam ratio in cognoscendo : voluntas enim impossibilium est, ratio autem non : sed ratio naturalis cognoscit ..Deum esse super omnia et propter se diligendum : ergo voluntas potest eum sic diligere.
2. Item, Virtus politica fortitudinis gratia boni contemnit periculum vitae, ut dicunt Philosophi . Cum igitur Angelus in naturalibus suis melius sit dispositus quam homo existens in virtute consuetudinali, potest aliquid ipse in voluntate praeponere sibi : ergo et potest ipse Deum diligere, plus quam se et propter se.
3. Praeterea, Dicit Tullius in libro de Amicitia, quod triplex est amicitia : quaedam enim fundatur super delectabile, et quaedam super utile, et quaedam super honestum. Illa autem amicitia quae fundatur super honestum, diligit propter se amicum, et super omnia quae sunt utilia et delectabilia : ergo multo magis videtur, quod Angelus sic potuerit diligere Deum.
4. Item, Philosophus in VIII Ethicorum, de amicitia : " Perfecta est quae bonorum amicitia, et secundum virtutem similium . " Sed non est perfecta nisi diligat propter se et super omnia. Ergo
multo magis sic potuit Angelus diligere Deum.
a. Item, In eodem : " Mali quidem amici erunt propter delectationis quaestum, secundum hoc simile existens boni amici per se : secundum enim quod boni hi quidem simpliciter amici, hi autem secundum accidens , " lvi ex hoc sequitur idem.
6, Item, In Topicis, " Amici diligendi sunt, etsi nihil nobis fieri debeat. "
Solutio. Dicendum secundum praedicta, quod voluntas est duplex, scilicet dependens ex solis naturalibus, quam AdminBookmark Graeci vocant : et hujusmodi quidam dicunt esse delectationem concupiscentiae, et illa quidquid diligit, propter seipsam diligit et prae omnibus. Et est alia voluntas quae sequitur rationem, et cum ratio ratiocinetur de honestis et bonis per se, et ratiocinetur etiam de utilibus et delectabilibus, potest voluntas sequens ipsum esse de omnibus his. Distinguemus tamen multipliciter naturale : est enim naturale primo modo dictum, quantum ad praesens pertinet, quod dependet ex. solis naturalibus, hoc est, naturae adhaerentibus et constituentibus eam. Est iterum naturale, ad quod potest natura opere suo pertingere, ut ratio ratiocinando, et voluntas diligendo. Est iterum naturale, quod per assuetudinem inducitur sine gratia gratum faciente : et sic dicitur virtus politica naturalis.
Dicendum ergo, quod primo modo sumpto naturali, Angelus non potuit diligere Deum propter se et super omnia. Et talis adhuc locutio est duplex, scilicet quod propter potest notare causam efficientem et finalem simul : et sic adhuc non potest diligere Deum propter se et super omnia : quia tunc ratio efficit illam dilectionem et non
Deus. Vel, propter notare potest causam finalem tantum : et sic potest diligere, sed non erit dilectio charitatis.
Et si objiciatur, quod secundum primum modum diligd se propior se et super omnia, et sic fruitur se. et sic peccat, quia perversitas est, ut dicit Augustinus , frui non fruendis, cum non sit fruendum, nisi incommutabili bono. Dicendum quod hoc non sequitur in rationali creatura : illa enim non dicitur frui re fruitione quae peccatum est propter concupiscentiam naturae, nisi sit tanta, quod deducat rationem ab incommutabili bono : et hoc non facit in Angelis.
Ad primum autem dicendum, quod non tota ratio actus charitatis est diligere Deum propter se et super omnia, sed diligere ex his quae ad meritum ab ipso accepit : creatura enim nihil potest facere gratum Deo, nisi ex hoc quod meritum accipit ab ipso.
Ad aliud dicendum, quod summum gratiae non est diligere Deum propter se et super omnia, sed secundum quod dictum est diligere ex his quae ad meritum ab ipso accipiunt.
Ad aliud dicendum, quod in hominibus actus charitatis sequitur actum fidei quantum ad naturam generationis actus ex actu. Similiter in Angelis actus charitatis sequitur ex actu cognitionis in Verbo. Sed in neutro ex actu cognitionis naturalis sequitur actus charitatis, sed sequitur actus dilectionis naturalis secundo vel tertio modo sumpto naturali. Unde non est simile de credere Deo super omnia, et diligere Deum super omnia. Sed bene conceditur, quod sicut actus fidei est super naturam, ita et actus charitatis : sed ille actus non est diligere Deum propter se et super omnia, nisi secundum distinctionem habitam.