Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quid discernat personas Angelorum ?
Ad primum proceditur sic :
i. Dicit Richardus de sancto Victore in libro de Trinitate, quod " personae distinguuntur tribus modis, scilicet origine
tantum, et proprietate tantum, et utroque. Origine tantum, sicut in Deo : proprietate tantum, sicut in Angelis : utroque, sicut in homine. " Sed videtur, quod hoc sit falsum : quaecumque tantum sola proprietate differunt, illa sunt indifferentia secundum substantiam : ergo si Angeli distinguuntur sola proprietate, ipsorum substantia erit una : quod falsum est : quod probatur per hoc, quod proprietas est de genere accidentium, ut dicit Boetius.
2. Praeterea, Videtur quod distinguuntur origine : quia dicitur in libro Ducis neutrorum, quod in separatis a materia non est numerus nisi per causam et causatum tantum : sed Angeli sunt separati a materia : ergo si differunt numero, hoc erit secundum rationem causae et causati : sed ratio causae et causati est ratio originis : ergo distinguuntur origine.
3. Praeterea, Dicit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, quod persona est rationalis naturae individua substantia, : individuum autem est (sicut dicit Porphyrius) collectione accidentium quae non possunt in alio inveniri, et haec sunt patria, parentela, locus, et hujusmodi, quae non conveniunt Angelis : ergo videtur, quod non sunt individuae substantiae : et per consequens non erunt personae.
Contra : Persona est hypostasis rationalis naturae per se : quilibet Angelorum est hypostatis rationalis naturae per se una : ergo est persona : ergo convenit eis discretio personalis.
Solutio. Dicimus, quod accidit Angelis discretio personalis, et est unum attributorum, et bene concedimus, quod discernuntur proprietatibus personae angelicae. Et ad hoc intelligendum, notandum, quod quoddam facit personam, et aliquid ostendit eam esse discretam. Hoc autem facit personam, quod facit eam esse per se unam. : nihil autem facit eam per se unam nisi particulatio formae super hanc materiam. Cum igitur in Angelis sit esse et quod est, esse distinctum super quod est, facit Angelum per se unum esse in angelica natura : et sic facit eam esse per se unam. Individuantia autem ostendunt personam distinctam esse, et in materialibus quidem materialiter sunt individuantia, in intellectualibus spiritualiter. Et si quaeratur, Quae sunt illa in Angelis? Dicatur, quod a tribus sumuntur, scilicet a distinctione operationum, officiorum, et praemiorum : haec enim in Angelis sunt distincta, et quod invenitur in uno, non invenitur in alio : et haec vocat proprietates.
Dicendum igitur ad primum, quod quando dicitur, quod sola proprietate distinguuntur personae in Angelis, intelligitur de discretione qua cognoscitur persona, et non de illa qua constituitur. Nos enim substantias angelicas cognoscimus esse distinctas per discretionem operum, officiorum, et praemiorum.
Ad aliud dicendum, quod in libro Ducis neutrorum, cap. de uno Deo, separata dicuntur omnino simplicia, et haec simplicia non distinguuntur proprietatibus absolutis : quia proprietas quae absoluta est in uno, est et in altero.
Sed secundum hunc numerum et discretionem quae non causatur nisi a relatione causae et causati, et principii et principiati, et taliter simplicia non sunt Angeli, ut patet ex praedictis in primo attributo.
Ad tertium dicendum, quod individuantia non sunt materialiter in Angelis, sed spiritualiter, sicut diximus superius.