Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Secundum quem modum differunt ab invicem personae angelicae ?
Secundo quaeritur, Secundum quem modum differunt ab invicem personae angelicae?
Et videtur, quod numero solo differunt.
i. Quaecumque enim plura recipiunt praedicationem alicujus ejusdem rationis non distincti secundum differentias substantiales, illa sub illo solo numero differunt : sed personae angelicae sic sunt : ergo solo numero differunt. Probatio mediae est, quod intellectualis natura non invenitur distingui per differentias nisi per creatum et increatum, et corporeum et incorporeum : et angelica natura est creata incorporea praedicata de omnibus Angelis : igitur videtur, quod multitudo Angelorum sub ipsa non differt nisi numero.
2. Hoc idem habetur per hoc quod Sancti dicunt, quod tantum est triplex natura intellectualis. Si autem differunt Angeli specie inter se, tunc esset quadruplex natura intellectualis, et quadruplex est sub alio numero.
Contra :
i. Dicit Philosophus , quod ea quae differunt solo numero, differunt sola materia : sed Angeli non habent materiam : ergo non differunt numero tantum, sed specie et genere.
2. Item, Quaecumque differunt solo numero, differunt per divisionem materiae, et exeunt ab uno, sicut homines ab homine, equi ab equo, et sic de aliis : sed in Angelis non est sic : ergo non differunt numero solo. Probatio primae. Dicit Philosophus in III Physicorum , quod discretum causatur a divisione continui : ergo videtur similitudo discreta etiam in natura angelica vel unius naturae, quod illa sit per divisionem ab aliquo uno in natura illa.
3. Item, Multiplicatio individuorum in natura una est per actum unum illi naturae convenientem, sicut est multitudo hominum per generationem humanam, et similiter multiplicatio equorum, et similiter multiplicatio ignis : ergo videtur, quod si Angelorum est multiplicatio in una natura, est per actum unum, et per aliquem actum illi naturae convenientem : sed ille non est creatio : quia non actus est Angeli, sed Dei.
Praeterea, Si propter creationem essent ejusdem naturae, tunc omnino essent unius naturae, quod falsum est. Cum igitur per unum actum non multiplicentur ex uno, non essent unius naturae in specie.
Juxta hoc quaeritur, Quid causet multitudinem Angelorum ?
1. Non enim causatur a divisione alicujus continui sicut est in aliis, nec etiam causatur a nihilo. Si dicatur, quod a Deo creante, hoc non videtur : quia unum in quantum unum non est causa multorum.
2. Praeterea, Si concedatur, quod unum sit causa multorum, cum non causat multa vane, ergo oportet, quod aliquid sit ex parte naturae quod exigit multitudinem illam : sed duo sunt tantum in natura propter quae est multitudo eorum quae sunt in natura eadem, scilicet corruptio, et potentia materiae. Corruptio, quia forma naturalis non poterit salvari in uno semper : et propter hoc multiplicat se in simili in quo per successionem salvetur. Potentia autem materiae : quia, sicut dicit Philosophus , materia desiderat formam sicut foemina masculum et turpe bonum : et non tantum desiderat formam unam : quia aliter habita illa quiesceret a transmutatione : et potentia non est perfectibilis secundum omnes partes suas ab una forma numero, et d?o desiderat multas propter diversas sui partes. Neutrum autem horum est in angelica natura. Ergo videtur, quod ibi non sit multiplicatio solo numero.
Solutio. Sine praejudicio dicimus cum ultimis rationibus, quod Angeli non differunt solo numero, sed etiam quilibet ab alio differt forma et specie : sunt tamen sub eadem natura generis.
Dicimus ergo ad primum, quod non idem praedicatur de Angelis nisi praedicatum generis : specificae autem differentiae quibus contrahitur genus illud, sunt occultae nobis.
Ad aliud dicendum, quod quando dividitur natura intellectualis per tria, non est divisio generis in species : quia natura divina non est in eodem genere cum angelica et humana, et angelica non est in eodem genere cum humana : sed est divisio ejus quod per prius et poste- rius attribuitur illis tribus : natura enim divina intellectualis est primo et per seipsam, et angelica natura et humana dicuntur intellectuales per analogiam sive proportionem ad ipsam.
Ad ?oe autem quod quaeritur, Quid sit Ad causa multitudinis, alias, multiplicitatis? Dicimus, quod Deus creans. Et si objiciatur, quod ut unum non est causa multitudinis. Dicendum, quod hoc verum est : sed Deus creans licet unum ut unum sit in substantia et in se, tamen quodammodo est ut multa in ideis et rationibus creatorum : quia sicut dicit Augustinus in libro LXXXIII Quaestionum , alia ratione creat hominem, et asinum, et sic de aliis. Sic ergo Deus potest esse causa multorum per creationem.
Siquis tamen vellet sustinere, quod differrent solo numero, diceret quod causa multiplicationis vel multitudinis numeri eorum est multitudo officiorum et operationum.
Secundum quem autem modum differant animae rationales, inferius disputabitur in quaestione de anima hominis.
Si autem quaeratur, Quot numero sint. Angeli ? Solvendum est per auctoritatem Dionysii in libro de Caelesti hierarchia, ubi sic dicit : " Eloquiorum de Angelis traditio millies millia esse ait, et decem millia decies millia secundum nos sublimissimos numerorum in seipsam revolvens et multiplicans, et per hos aperte significans innumerabiles caelestium essentiarum ordinationes. Multae enim sunt beatae militiae super mund alium intellectuum infirmam et coarctatam superantes materialium secundum nos numerorum commensurationem . "