Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Ad primum proceditur sic :
1. Dicit Augustinus in primo libro super Genesim ad litteram, super illud : In principio creavit Deus caelum et terram : " Exordium creaturae insinuatur adhuc in informitate imperfectionis. Fit autem Filii commemoratio, quod Verbum est, eo quod scriptum est : Dixit Deus : Fiat, ut per id quod principium est, insinuet exordium creaturae existentis ab illo adhuc in imperfectione : per illud autem quod Verbum est, insinuet perfectionem creaturae angelicae revocatae ad Deum, ut formaretur inhaerendo creatori. " Ex hoc accipitur, quod Angeli imperfecti primo creati sunt, et sine gratia.
2. Item, Ibidem, " Creatura quamquam spiritualis et intellectualis et rationalis, qua) videtur illi Verbo esse propinquior, potest habere informem vitam : quia sicut non hoc est ei esse quod vivere, ita nec hoc est ei vivere quod sapienter et beate vivere. " Per hoc etiam innuitur, quod prius Angeli habebant vitam, et postea sapienter ac beate vixerunt : et sic primo creati sunt sine gratia, et postea eam habuerunt.
3. Item, Ibidem, " A quo existit creatura spiritualis ut vivat, ad illum convertitur ut sapienter ac beate vivat. "
4. Item, Ostenditur per rationem liberi arbitrii : quia procedit ad beatitudinem prius secundum statum viae, quam secundum statum patriae I sed secundum statum viae est indeterminatum : igitur in Angelis non confirmatis quando erant adhuc in via ad confirmationem, primo fuit indeterminatum : ergo fuit aequaliter flexibile in utramque partem : sed non esset aequaliter flexibile si habuissent gratiam : quia gratia determinat ad alteram partem : ergo Angeli creati fuerunt sine gratia.
5. Item, Eodem ordine quo se habet gratia ad gloriam, habet se natura ad gratiam : sed gratia et gloria non sunt simul : igitur natura et gratia non sunt simul, et ita creati sunt sine gratia.
6. Praeterea, Illa quae dantur cum natura, dantur aequaliter, cum non sit ratio quare magis detur uni quam alteri : sed gratia in Angelis non est aequalis : igitur non est eis concreata.
7. Item, Ad acceptionem gratiae exigitur ad minus consensus in illam : ergo oportet, quod consentiens sit ante gratiam.
8. Item, In naturis informitas est ante formam : igitur videtur, quod in spiritualibus similiter sit.
9. Praeterea, Prius est res in se, quam
est conversio ejus ad finem : sed sine gratia esse Angelum est esse in se, cum gratia autem est esse ad finem : ergo prius fuit sine gratia quam cum gratia. Contra :
1. Anselmus in libro de Casu diaboli dicit sic : " Illi Angeli qui maluerunt illud plus quod nondum Deus illis dare volebat, quam stare in justitia in qua facti erant, eadem justitia judicante, et illud propter quod illam contempserunt, nequaquam obtinuerunt, et quod tenebant bonum, amiserunt . " Ex hoc accipitur, quod facti sunt in justitia.
2. Item, In libro, Cur Deus homo, in principio secundi : " Ad hoc itaque factam esse rationalem creaturam certum est, ut super omnia summum bonum diligeret et amaret, non propter aliud, sed propter seipsum. Si. enim propter aliud, non ipsum, sed aliud amaret et ad hoc nisi justa facere nequit. Ut igitur frustra non sit rationalis, simul ad hoc justa et rationalis facta est. "
3. Item, Ibidem, " Quamdiu eligendo et amando summum bonum justa faciet, ad quod facta est misera erit, quia indigens erit contra voluntatem non habendo quod desiderat, quod nimis absurdum est. " Quapropter rationalis natura justa facta est, ut summo bono fruendo beata esset, id est, Deo.
4. Item, Augustinus in libro XIII Confessionum : " Beata creatura quaenon novit aliud, cum non esset ipsa aliud, nisi nisi de dono tuo quod superfertur super omne mutabile, mox ut facta est, attolleretur nullo intervallo temporis in ea vocatione qua dixisti : Fiat lux. Et facta est lux . In nobis enim distinguitur tempore quo tenebrae fuimus, et lux. efficimur. In illa vero dictum est quid esset nisi illuminaretur : et ita dictum est quasi prius fuerit fluxa et tenebrosa ut appareret causa qua dictum est, ut aliter esset, id est, ut ad lumen indeficiens conversa lux esset. Qui potest intelligat, et qui non potest a te petat . " Ex hoc accipiuntur duo, scilicet quod sine intervallo temporis Angeli ab initio habuerunt gratiam, et quod dicuntur prius caelum, et postea lux, id est, informes et formati, non propter distantiam temporis, sed ut cognoscatur, quod formationis eorum causa est Deus.
5. Item, In libro XII Confessionum : " Doctor famuli tui, cum te commemorat in principio fecisse caelum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus. Nimirum enim caelum caeli quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis, quamquam nequaquam tibi Trinitati coaeterna, particeps tamen aeternitatis tuae, valde mutabilitatem suam prae dulcedine felicissimae contemplationis tuae cohibet, et sine ullo lapsu ex quo facta est inhaerendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum . " Ex hoc habetur, quod Angeli ex quo facti sunt inhaerent Deo per contemplationem.
6. Item, Augustinus Super Genesim ad litteram : " Non superioris lucis abscessu, sed inferioris cognitionis distinctione fit vespera . " Ergo videtur quod simul sit cognitio creaturae in se, et cognitio ejus in Verbo. Cum igitur una sit informitas et altera forma, simul sunt informitas et forma. Quod etiam probat Augustinus multis rationibus in libro IV super Genesim, et post multam disputationem dicit haec verba : " Semper est dies in contemplatione incommutabilis veritatis, semper vespera in cognitione creaturae in seipsa, semper mane ex assurrectione ex hac cognitione in laudem creatoris. "
7. Item., Augustinus in libro de Civitate Dei : " Deus creavit Angelos cum voluntate bona, id est, casto amore, simul in eis condens naturam, et largiens gratiam . "
Per rationem ostenditur idem.
1. Nihil enim medium est inter bonum et malum circa creaturam rationalem : indifferens enim quod posset esse medium, pro vano condemnatur a Domino . Otiosum enim vanum. Otiosum autem est, ut dicit Gregorius, quod caret ratione justae necessitatis aut piae utilitatis. Ergo oportet quod creatura rationalis creata sit in bono, vel in malo : sed non in malo : ergo in bono.
2. Item, Quae esset ratio, quod non apponeretur eis gratia in aliquo tempore quando obstaculum non esset.
3. Item, Dicit beatus Dionysius , quod divina bonitas expandit se per omnes intellectuales vultus secundum uniuscujusque analogiam. Igitur eum Angeli a principio creationis suae possibiles fuissent ad gratiam, a principio infudit eis Deus gratiam.
4. Item, Ab omnibus sanctis supponitur hoc, quod homo creatus sit in gratia : et non est magis ratio de homine quam de Angelo : ergo et Angeli creati sunt in gratia.
Solutio. In quaestione ista sententiae modernorum diversificantur a se invicem. Quidam enim dicunt, quod in solis naturalibus creati sunt Angeli. Alii vero dicunt, quod in gratia gratis data creati sunt, et non in gratia gratum faciente. Alii autem, quod in gratia gratum faciente creati sunt. Et istis videntur consentire omnia originalia Sanctorum, si quis bene ea inspexerit.
Unde auctoritates inductae ad oppositum, sic possunt solvi, quod cum Au- gustinus dicit primo informem et post
formatam esse naturam angelicam, non dicit hoc propter distinctionem temporis, sed propter distinctionem naturae et rationis, ut scilicet intelligant, quod aliud est vivere illius naturae in se, et aliud beate et bene vivere in contemplatione creatoris : et sic seipsum videtur glossare in. libro IV super Genesim, ubi dicit, quod distinctio dierum enumerata per Moysen non est secundum distinctionem temporis, sed secundum distinctionem rerum et rationis.
Et ex hoc patet solutio ad omnes auctoritates Augustini inductas.
Ad primum quod objicitur per rationem, dicendum quod divinae bonitatis est non derelinquere liberum arbitrium in se, sed statim apponere gratiam ut ordinetur ad. finem, eo quod ipsum principaliter sit ad finem bonum : potest tamen deflecti ab illo ex defectu propriae voluntatis.
Ad aliud dicendum, quod non est necesse, quod sicut antecedit gratia gloriam confirmatam, ita antecedat natura gratiam : quia gloria non datur nisi merenti, sed gratia datur omni ei ubi non invenitur obstaculum : et hoc est ideo, quia gratia nullo merito praecedente datur : aliter enim gratia non esset gratia, ut dicit Apostolus .
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, gratia semper exigit consensum actualem praecedentem : quia aliter parvulis non daretur gratia, sed sufficit ei non invenire obicem per dissensum.
Ad aliud dicendum, quod in naturis materia est ante formam : quia indiget transmutatione per alterationes quae inducunt formam : sed in creatura spirituali non fit hujusmodi alteratio per merita praecedentia ut inducatur gratia : non enim datur gratia nisi ex mera bonitate et a liberalitate Dei.
Ad ultimum dicendum, quod ex hoc non probatur, quod natura non praecedit gratiam tempore, sed ratione : et hoc bene conceditur, ut patet ex praedictis verbis Augustini.