Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Secundo quaeritur, Unde theophania descendat in Angelos, scilicet utrum a Deo tantum, vel a Deo et homine Christo?
Et, si ab homine, utrum etiam a beata Virgine?
Et, Utrum Angelus unus ab alio recipiat illuminationes, et ab Ecclesia militante?
Et ad primum proceditur sic :
1. Dicit beatus Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod sanctissimae et provectissimae virtutes existentes sicut in vestibulis supersubstantialis Trinitatis collocatae, ab ipsa et in ipsa et esse et deiformiter esse habent . Et deiformiter esse est per theophanias esse. Ergo illuminationem habent a Trinitate, et non ab aliis.
2. Praeterea, Per theophanias est beate esse in Angelis. Causa autem beatitudinis non est nisi solus Deus. Ergo theophaniae non sunt nisi a Deo solo.
Sed contra hoc est :
1. Quod dicit beatus Dionysius, quod ab homine Christo recipiant illuminatio- nes, in libro de Caelesti hierarchia sic dicens : " Quasdam quaestiones apud ipsum Jesum quaerentes, et per eas nobis suae divinae actionis scientiam discentes, et eas ipsum Jesum immediate docentem, et praelargiens eis manifestantem suam humanam benignitatem. Ego enim inquit, disputo justitiam et judicium salutaris. Sensus est, quod supremi Angeli illuminationes adspiciunt a Jesu, in quibus discunt scientiam et rationem ipsius divinae actionis quam fecit pro nobis in redemptionem. Et ipse Jesus immediate per seipsum docet et praelargitur eis rationem manifestantem humanam benignitatem, hoc est, benignitatem humanitatis suae. Sed tunc est quaestio de modo quaerendi : dicunt enim : Quis est iste, qui venit de Edom ? et non dicunt, Quis es tu, qui venisti de Edom? tamquam immediate quaerentes a Christo. Unde dicit Glossa in Isaia super illud verbum : " Quidam Angeli non plene cognoscentes mysterium incarnationis, passionis et resurrectionis, videntes ad caelum ascendere Dominum cum multitudine Angelorum et sanctorum hominum propria virtute, non auxilio Angelorum, admirantur incarnationis, passionis, resurrectionis, et ascensionis mysterium, et quo modo et sibi et aliis aperiat regnum caelorum. Unde et Angelis Dominum concomitantibus dicunt : Quis est iste, qui venit de Edom ? Et in Psalmo : Quis est iste rex gloriae ? "
2. Item, Hieronymus, ibidem : " Quidam Angeli donec perficeretur mysterium incarnationis, ad plenum non cognoverunt. "
3. Hoc etiam videtur per rationem : quia supra Angelos Christus secundum humanitatem exaltatus est : a superiori autem descendunt illuminationes : tunc ab ipso Christo debent descendere illuminationes In Angelos.
4 Item, In Apocalypsi, XXI, 23 : Et civitas non eget sole, neque luna, ut luceant in ea : nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus, Ibi Glossa, id est, humanitas ad aliorum illu-
minationem : ergo ab humanitate Christi
sunt illuminationes in patria.
Item, In I canonica Petri, I, 12, super illud : In quem desiderant Angeli prospicere, dicit Glossa : Tanta est ejus qui passus est pro nobis hominibus gloria posterior, ut etiam angelicae in caelo virtutes cum sint aeterna felicitate perfectae, non solum immortalis divinitatis magnificentiam, sed assumptae humanitatis ejus claritatem semper adspicere gaudeant.
Sed contra hoc videtur esse quod dicit Augustinus super Genesim ad litteram, quod " Angeli in Verbo Dei omnia facienda praenoverunt et creata facta cognoverunt, non per intervallorum temporalium vices, sed prius et posterius habentes in connexione creaturarum, in efficacia vero creatoris omnia simul . "
Item, In libro V : " Nec Angelos latuit mysterium regni caelorum, quod opportuno tempore revelatum est pro salute nostra, quo ex hac peregrinatione liberati eorum coetui conjungamur. Nec hoc ignoraverunt, quandoquidem ipsum semen, quod opportuno tempore advenit, per ipsos dispositum est in manu mediatoris .
Item, Ibidem, " Sanctis Angelis mysterium incarnationis a saeculis innotuit. "
Ex istis sic proceditur :
1. A saeculis non fuit humanitas Christi in caelo : et Angeli a saeculis habebant illuminationes de mysterio incarnationis : igitur non habent istas illuminationes ab humanitate Christi.
2. Item, Secundum quod Christus minor est Angelis, secundum hoc non videtur eis dare illuminationes : sed secundum humanitatem passibilem minor est Angelis, ut dicitur in Psalmo viii, 7, et ad Hebraeos, II, 7, in. Glossa et in textu : igitur secundum hoc non dat illuminationes.
Ulterius quaeritur de beata Virgine:
1. Cum enim ipsa legatur exaltata super choros Angelorum, videtur quod ab ipsa illuminationes debeant descendere in Angelos.
2. Item, Videtur ex quaestionibus quae leguntur in Canticis, sicut ista : Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? Haec enim est quaestio sodalium sponsi, ut dicunt Glossae. Sodales autem sponsi sunt Angeli. Si ergo propter quaestiones quas faciunt de Christo, dicantur illuminationes recipere a Christo, tunc etiam propter similes quaestiones quas faciunt de beata Virgine, debent dici recipere illuminationes ab ipsa.
Sed contra:
Illuminatio quae fulget a beata Virgine, creata est sicut ipsa: creatum autem non potest esse causa illuminationis aeternae gloriae.
Quaeritur iterum ulterius, Utrum unus ab alio recipiat illuminationes ?
Et videtur, quod sic : quia dicit Dionysius in libro de Caelesti hierarchia : "Non ideo solum in suppositis et subjectis animis sed. in aeque potentibus ipsa lex diffinitur ex superessentiali omnium ordinationis principio, hoc est, per unamquamque hierarchiam : primas et medias et ultimas esse et ordinationes et virtutes et minorum esse diviniores doctores et manuductores in divinam adductionem et illuminationem et communicationem . " Ex hoc accipitur, quod non tantum isti de prima hierarchia illuminant illos qui sunt de inferiori hierarchia, sed etiam qui sunt in una et eadem hierarchia qui dicuntur aeque potentes, unus reducit alterum et illuminat.
Et quia de hoc sunt multae auctoritates a Dionysio, obiiciatur in contrarium :
secundum hoc enim quidam Angelorum non vident Deum immediate, quod condemnatur pro haeresi,
Item quaeritur ultimo, Utrum illuminationem recipiant ab Ecclesia militante?
Et videtur, quod sic : quia super illud Apostoli, ad Ephes. III, 9 : Quae sit dispensatio sacramenti absconditi, dicit Glossa : " Aliquid accrevit Angelis per praedicationem Apostolorum, qui multa secreta didicerunt praedicatione per Gentes dilatata. "
Sed contra :
i. Dicit beatus Dionysius in libro de Caelesti hierarchia: " Video quia et divinum Christi humanitatis mysterium Angeli primo sunt edocti et docuere. Deinde per ipsos in nos scientiae gratia descendit .)) Et inducit Gabrielem missum ad. beatam Virginem, et Angelum instruentem Joseph quomodo vere implerentur divinitus promissa pro genitori David. Et alius instruit pastores. Similiter et ipse Jesus puer obediens subditur Patri et Dei per Angelos dispositionibus et per medios ipsos annuntiatur Joseph a Patre disposita Filii ad aegyptum recessio, et iterum ad Judaeam ex aegypto inductio. Et in passione apparuit Angelus confortans eum : et hoc totum fecit, ut dicit Dionysius, non propter indigentiam, sed ut ostenderet se verum hominem, cujus est disponi et ordinari per Angelos.
Similiter ibidem dicit, quod sancti patres visiones quas viderunt sive propheticas sive alias, gloriosi patres nostri perfecerunt per medias caelestes virtutes. Et subinfert de lege dicens sic : " Aut non et sacram legislationem eloquiorum traditio velut per se quidem dicit ex Deo Moysi donatam, ut etiam vere nos doceat divinos eam esse et sacros characteres. Docet autem sapienter et hoc Theologia per Angelos eam ad nos provenire, tam- quam divino legali ordine illud legaliter ponente, hoc est, per prima secunda in divinum reduci. "
2. Item, Augustinus in libro III de Trinitate : " Illa omnia quae a patribus visa sunt cum Deus illis secundum suam dispositionem temporibus praesentaretur, per creaturam facta esse manifestum est. Et si nos latet quomodo ea ministris Angelis fecerit, tamen per Angelos facta credimus . "
3. Hoc idem videtur per diffinitionem animae datam in libro de Motu cordis, ubi dicitur, quod anima est substantia incorporea, intellectiva, illuminationum quae sunt a primo, ultima relatione perceptiva : est enim relatio prima primorum, quia immediate accipiunt. Secunda est ultimorum qui accipiunt per alios.
Solutio, Concedimus breviter, quod quilibet inferior a quolibet superiori, sive Angelo, sive homine, sive Deo potest accipere illuminationem. Unde dicimus, quod tres primae essentiae, scilicet Seraphim et Cherubim et Throni, a tribus accipiunt illuminationem, scilicet a Deo, et homine Christo, et a beata Virgine.
Ad hoc autem quob objicitur in contrarium de modo quaerendi, dicendum secundum beatum Dionysium, quod Angeli quaestiones non faciunt Christo, sed inter se quaestionem proponunt: et non propter hoc quod a se invicem exspectant illuminationes, sed ut reponant reverentiam Christo tamquam reverentes discipuli, qui altitudini scientiae et benignitatis Magistri sui non praesumunt lacere quaestionem, sed coram ipso eam proponunt inter se, exspectantes ut a propria benignitate eos illuminet ad solutionem. Et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Caelesti hierarchia: " Apud seipsos deliberant ante interrogare, ostendentes quidem quia discunt, et divinam scientiam appetunt: non autem praesilientes
per divinam processionem inditam illuminationem . " Et dicit, quod hoc faciunt quasi reverenter. Secundum alios autem sanctos, prima quaestio est minorum Angelorum, et quaerunt ab altioribus, et hoc non est inconveniens. Secunda autem quaestio illa est superiorum : quia illa immediate a Christo, scilicet haec: Quare igitur rubrum est indumentum tuum ? Et rationem illius quaestionis tangit Glossa super Isaiam, dicens:"Tamquam dicant Angeli, didicimus quod loqueris justitiam, et salus omnium in tuo est arbitrio, scire volumus quare vestimenta tua sunt velut musto tincta, et tunica quae desuper contexta est, et scindi non potest, et ab utero virginali tantum candorem habuit, quantum non potest facere fullo super terram, quare sanguine cmendetur : magis enim tibi convenit clementia quam crudelitas. " Secundum autem beatum Dionysium utraque quaestio est superiorum immediate assistentium Christo et Deo : sed. primam inter se faciunt propter reverentiam : secundam autem faciunt Christo, benignitati suae ex solutione primae quaestionis facti proniores.
Ad id quod in contrarium est per auctoritates Augustini, dicendum, quod prima auctoritas intelligitur de operibus creationis tantum quae prius cognovit in Verbo Dei facienda,et postea facta in natura propria. Secunda autem auctoritas intelligitur de mysterio incarnationis quae quoad hoc innotuit Angelis a saeculis, qui viderunt unam creaturam intendam et associandam in una persona Filii divinitati. Unde beatus Bernardus dicit in sermone 17 super Cantica : " Potuit contingere (si tamen incredibile non putetur) plenum sapientia, et perfectum decore, homines praescire potuisse futuros etiam et profecturos in parem gloriam. Sed si praescivit, in Dei Verbo absque dubio vidit, et in livore suo invidit, et molitus est habere subjectos, socios dedignatus. " Non tamen oportuit, quod cognoverunt mysterium incarnationis quoad omnes speciales rationes et revelationes quae possunt esse de illo.
Ad hoc quod objicitur de minoratione Christi, dicendum quod illa minoratio non est nisi secundum quid, scilicet in quantum est passibilis et mortalis, quod non sunt Angeli. Hoc autem non est impedimentum dignitatis quae est ex ipsa unione humanae naturae ad divinitatem. Unde adhuc relinquitur, quod possunt illuminari ab ipso.
Ad id quod quaeritur de beata Virgine, dicendum quod illuminationem accipiunt ab ipsa.
Et ad id quod contra objicitur, dicendum quod illuminatio quae fulget ab ea, non est creata, sed est Deus in ipsa : et quomodo sit hoc, dicit Magister Hugo de sancto Victore per exemplum sic dicens : " Sicut duo sunt, lumen scilicet, et quod suscipit lumen corpus, et ex his duobus unum efficitur lucens, et ipsum lucens imago quodammodo est et similitudo luminis : ita Deus noster lumen est, et verum lumen, et ipsum lumen rationales animi mundi et puri concipiunt, et ex hoc lucentes fiunt, et non sunt ipsi imago luminis in eo quod sunt, sed in eo quod lucent ex lumine, sicut ipsum lumen lucent, et sunt ipsa lucentia theophaniae luminis in quibus lumen videtur. " Et illud expressius habetur in quaestione de visione Dei: quia sicut in ferro ignito nihil aliud videtur nisi lumen ignis, sic in sanctis glorificatis videtur Deus. Unde dicit beatus Bernardus in libro de Amore Dei: " Obeata visio, videre Deum in se, videre Deum et in sanctis.))
Ad id quod quaeritur, Utrum unus recipiat illuminationem ab alio ? Dicendum quod sic.
Ad Id autem quod contra objicitur, dicendum etiam per quamdam Glossam super epistolam ad Ephesios, III, 9, quae dicit, quod in mundo absconditae sunt causae rationales omnium, rerum quae naturaliter fiunt, in Deo vero causae eorum quae per gratiam fiunt, sive eorum quae ad hoc signanda mirabiliter non naturaliter fiunt, quae ministrantibus Angelis facta sunt : unde mysterium hoc a saeculis in Deo dicitur esse absconditum, sic tamen ut innolescat principibus et potestatibus et caelestibus. Dicendum igitur. quod Deus in ratione duplicis objecti praesentat se Angelis aut beatis, scilicet ut objectum fruitionis, et ut in ipso sunt rationes absconditae omnium mysteriorum pertinentium ad gubernationem Ecclesiae. Et primo modo omnes vident Deum immediate. Secundo autemmodo
accipiunt illuminationes, sed superiores accipiunt eas immediate a Deo, inferiores autem a superioribus per ordinem : et hoc plenius habebitur inferius.
An id quod quaeritur, Utrum accipiant illuminationes ab Ecclesia militante?
Dicendum, quod duplex est acceptio illuminationum, scilicet a causa, et ab effectu. Et a causa quidem gratiarum proprie accipiuntur illuminationes : ab effectu autem per modum experimenti, et sic quasdam illuminationes accipiunt Angeli ab Ecclesia, quando scilicet vident mysteria gratiarum a saeculis, et ideo abscondita, per effectum in sancta Ecclesia compleri.
Per hoc patet solutio ad omnia quaesita.