Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum Angeli faciant in nobis intellectum divinum ?
Ad primum proceditur sic :
1. Dicit Dionysius in libro de Caelestihierarchia, quod " Archangeli Angelis communicant illuminationes, et Angeli nobis, secundum uniuscujusque illuminatoram analogiam . " Et ita videtur, quod dant nobis illuminationes, et ita faciunt in nobis intellectum divinum, 2. Item, Ibidem post aliquantum : " Prima quidem hierarchia manifestius : illa vero quae est post ipsam, occultius. Principatuum autem et Archangelorum et Angelorum manifestativam disposi-
tionem et humanis hierarchiis per consequentia praecipere, ut sit per ordinem ad Deum ascensus et conversio et communicatio et unitas.)) Exhoc accipitur idem.
3. Item, Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram : " Sicut in ista luce corporea est caelum, quod supra terram suspicimus, unde luminaria clarent et sidera, quae corpora longe sunt meliora terrestribus : sic in illo genere spirituali, in quo videntur corporum similitudines luce quadam incorporali ac sua, sunt quaedam excellentia et merito divina, quae demonstrant Angeli miris modis : utrum visa sua facili quadam et praepotenti conjunctione vel commixtione etiam nostra esse facientes, an scientes nescio quo modo nostram in spiritu nostro informare visionem, difficilis perceptu et difficilior dictu res est , ''" Ex hoc accipitur quod Angeli formant in nobis visa sua miris modis : et ita manifestant nobis suas illuminationes.
4. Item, Angelus illuminat Angelum : ergo multo fortius illuminat animas.
5. Praeterea, Sicut supra saepe habitum est, lex hierarchiarum est per prima secunda reducere. Cum igitur Angelus sit primus, et anima sit secunda, anima reducitur per Angelum : ergo multo fortius illuminat animas.
6. Item, Habitum est supra in auctoritatibus inductis, quod Prophetae illuminati sunt per Angelos, sicut Zacharias qui ait : Angelus qui loquebatur in me . Et similiter antiqui patres, scilicet Abraham, Isaac, et Jacob, Moyses, et Josue, et alii qui docti sunt multa per Angelos. Ergo videtur, quod tradant nobis illuminationes.
Contra :
1. Dicit Augustinus, quod nihil est inter mentem nostram et Deum. Ergo videtur, quod sicut immediate descen- dunt illuminationes a Deo in summam hierarchiam, quod immediate debeant descendere in nos.
2. Item, Hoc idem videtur dicere Psalmista : " Audiam quid loquatur in me Dominus Deus .
3. Item, Sicut a Jesu secundum Dionysium superiores immediate in mente recipiunt illuminationes, ita et nos recipimus ante resurrectionem per praedicationem, et post resurrectionem quando duobus discipulis euntibus in Emmaus interpretabatur de omnibus Scripturis, etc. .
Solutio. Dicimus, quod animae recipiunt illuminationes ab Angelis. Sed notandum, quod aliud est immittere cogitationem, et aliud incendere, et dare illuminationem. Immittere enim (ut dicit Beda ) est intus creare et facere cognitionem : incendere autem est intus factam inflammare : et de his duobus erit sermo in quaestione de deceptionibus daemonum. Dare autem illuminationem est dare revelationem de aliquo intelligibili occulto.
Ad illud quod objicitur de Augustino, dicendum quod quantum ad beatificationem et rationem imaginis nihil est inter nos et Deum : immediate enim creavit nos ad imaginem suam, etiam immediate similiter sic beatificabit nos per seipsum : sed nihil prohibet quantum ad modum percipiendi illuminationes aliquid esse medium inter nos et ipsum.
Ad aliud dicendum, quod licet David dicat, quod Deus loquatur in ipso, ex hoc non sequitur, quin etiam per Angelum possint fieri tales illuminationes : quia dicit Dionysius in libro de Caelesti hierarchia : " Excellentes quidem ordines habent inferiorum ordinum illuminationes et virtutes, non autem partiti
pantes excellentium se sunt ultimi . " Unde quidquid inferior potest, et superior, sed non convertitur.
Ad ultimum dicendum, quod Christus nobis tradidit immediate illuminationes : quia ipse supremus illuminator est, qui omnia potest quae possunt inferiores, sed non convertitur.