Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
,
Deinde, Quaeritur de secunda definitione hierarchiae ?
Et quaeritur primo de hoc quod dicit, Nomen hierarchiae sacram quamdam universaliter declarat dispositionem.
1. Per istum enim modum loquendi ista sacra dispositio remanet infinita et indeterminata : et ita non erit diffiniens nomen hierarchiae.
2. Praeterea, Omnis dispositio vel est secundum situm, vel secundum qualitatem. Dicit enim Philosophus, quod situs est quaedam dispositio partium. Et similiter dicimus, quod natura per qualitates disponitur ad formam. Quaeratur ergo, Quo istorum modorum sumatur dispositio ? Et constat, quod non secundum situm : quia situs in spiritualibus non est. Si vero dicatur, quod secundum qualitatem, tunc hierarchia erit aliquod imperfectum, quod disponitur ad perfectionem ulteriorem, quod est inconveniens.
3. Praeterea quaeritur, Quare dicatur, Universaliter sacram? Cum ea quae sunt in diffinitione hierarchiae, non sunt ut multa, sed ut unum.
4. Item, Non deberet dicere, Declarat, cum potius nomen declaratur per diffinitionem, quam e contra.
Postea, Objicitur de hoc quod dicit, Imaginem divinae speciositatis in ordinibus et scientiis hierarchicis.
1. Dicit enim Augustinus in sermone de imagine, quod ubi imago est, continue et similitudo : sed non ubi similitudo, continue imago : quia imago dicit convenientiam expressam et plenam, similitudo autem non. Cum igitur Angeli convenientiam expressam et plenam non habent cum divina speciosi
tate, non videtur hierarchia eorum esse imago speciositatis divinae.
2. Praeterea quaeritur, Quare potius dicatur diuinae speciositatis, quam divinae bonitatis, vel potentiae, vel veritatis ?
3. Item, Cum in diffinitione prima posuerit ordinem et scientiam et actionem, quaeritur, Quare hic tantum facit mentionem de ordinibus et scientiis et potentiis hierarchicis, et tacet de actione ?
Adhuc quaeritur de hoc quod dicit, Propriae illuminationis sacrificantem mysteria.
1. Videtur enim inconvenienter dicere propriae, cum supra in diffinitione praecedenti dixerit, quod illuminationes sunt inditae divinitus.
2. Item, Cum tria sint in hierarchia, scilicet illuminatio, purgatio, et perfectio, quare dicit potius, Propriae illuminationis, quam perfectionis, et purgationis? Videtur enim, quod potius debet dici, Perfectionis, cum penes perfectionem sit complementum.
3. Item, Mysteria sunt occulta, et illa non videntur convenire illuminationi, sed potius aperta.
Praeterea, Visioni faciei ad faciem non videntur convenire mysteria et mystica. Cum igitur Angelis in hierarchia existentibus conveniat videre facie ad faciem, incongrue videtur dicere, quod sacrificet mysteria. Hoc etiam videtur haberi per auctoritatem inductam prius, in qua dicitur, quod hierarchia suos laudatores, sive phiasota, id est, subditos, agalmata divina perficit, specula clarissima et munda, receptiva principalis luminis et divini radii.
4. Item quaeritur, Per quem modum sacrificii sacrificat mysteria ipsa hierarchia? Si enim intentio sacrificii sumatur ex lege, tunc res sacrificatur, quando res offertur Deo ad templum., et propter hoc de non sacro sacrum eficitur. Sic autem non videtur esse in hierarchiis. Illuminationes enim potius videntur sacrificare ex hoc quod sunt a Deo, quam ex hoc quod sibi offerantur ex non sacro.
Ulterius quaeritur de hoc quod dicit, Ad proprium principium, ut licet, assimilatam,
1. Et quaeritur, Quid supponat proprium principium? Et si dicatur, quod supponit Deum, hoc non videtur: quia Deus non est proprium principium, sed commune creationi et hierarchiae et omnibus aliis quae sunt a Deo. Si autem supponit aliquid creatum, huic esse assimilatum non est gloriosum.
2. Item, quaeritur de hoc quod dicit, Ut licet, Quia dicit Augustinus super epistolam ad Corinthios, quod " licitum est, quod nullo praecepto prohibetur. " Sed nullo modo prohibetur quantumcumque assimilari. Ergo videtur nihil esse dictum quod dicit, ut licet .