Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De sufficientia hujus divisionis .
Secundo, Quaeritur de sufficientia hujus divisionis.
Et videtur, quod multo plures debent esse hierarchiae : quia
1. Si una sumitur penes immediate converti ad Deum, alia penes conversionem super hominem, et media super media quae multa sunt, tunc videtur, quod penes conversionem super quodlibet medium sumenda sit una hierarchia.
2. Praeterea, Dionysius videtur velle, quod in qualibet persona angelica sit distinctio triplicis hierarchiae : dicit enim sic in libro de Caelesti hierarchia : " Secundum ipsum unusquisque et caelestis et humanus animus speciales habet et primas et medias et ultimas ordinationes et virtutes . " Si igitur, secundum quamlibet personam distinguuntur hierarchiae tres, in magno numero videntur esse.
3. Item, Videtur quod tantum debeant esse duae : quia duplex vis, scilicet assi-
strix et ministratrix. Ergo una hierarchia debet esse penes assistere, et altera penes ministrare, et non plures. Nec potest dici, quod tres sint propter tres actus, scilicet purgare, illuminare, et perficere : quia secundum beatum Dionysium, illi actus conveniunt omni ordini et omni hierarchiae.
Si forte dicatur, quod tria sunt de essentia hierarchiae, scilicet ordo, scientia, et actio, et penes illa tria sunt tres hierarchiae, secundum hoc oportet, quod ordo tantum conveniret uni hierarchiae, et scientia alteri, et actio tertiae, quod falsum est.
4. Si forte dicatur, quod unumquodque istorum convenit tribus, sed plus uni quam alii cuilibet eorum, sicut scientia magis convenit superiori, et actio magis inferiori, et ordo mediae. Contra : Supra probatum est ex auctoritatibus Dionysii, quod penes actionem summa perfectio est hierarchiae : ergo illa maxime debet convenire superiori. Praeterea, Non est evidens ratio, quod ordines primae hierarchiae sumantur penes differentias scientiae. Similiter ordines mediae hierarchiae non omnia nomina sua accipiunt a ratione ordinis, nec inferiores a ratione actionis.
5. Si forte dicatur, quod tres sunt termini, Deus scilicet, et Angelus, et homo, et penes conversiones ad istos terminos sunt tres hierarchiae, secundum hoc videtur quod distinctio non sit unius rationis : quia ad Deum non est conversio nisi penes accipere illuminationem, ad hominem nisi penes fundere. Si forte hoc non reputetur inconveniens, hoc erit contra auctoritatem Magistri Hugonis supra induciam : dicit enim, quod " Angeli in eo quod illuminantur, fiunt gratiae participes : in eo vero quod illuminant, efficiuntur potestatis consortes : " et constat his duobus modis omnis hierarchia. Igitur penes utrumque distingui non debet.
Item, Cum ista duo consequenter se habeant, prius enim est accipere illumi- nationem, et consequenter super alios fundere, videtur quod ratio prima distinctionis hierarchiae debet esse penes accipere, et ita nulla hierarchia accipietur penes conversionem ad hominem.
Solutio. Dicimus, quod penes diversi, tatem illuminationum accipitur divisio hierarchiarum. Diversitas autem illuminationum cognoscitur ex facultate recipientium, et non ex potestate illuminantis. Sicut enim dicit Dionysius: " Deus omnibus aequaliter adest, sed non omnia sibi aequaliter adsunt : sed unumquodque adest secundum gradum facultatis suae. " Illuminatio autem non accipitur nisi a natura intellectuali : et ideo facultas recipiendi illuminationem non invenitur nisi in illa. Cum igitur illuminatio duobus modis sit a Deo, scilicet secundum quod est in se, et secundum quod est in beatis, erit una facultas recipiendi illuminationem ab ipso existente secundum quod ipse est in se, et penes hanc illuminationem et facultatem est suprema hierarchia. Secundum autem quod ipse est in beatis, dupliciter ab ipso illuminationes sunt. Sunt enim illuminationes proportionatae facultati angelicae secundum perspicacitatem intelligentiae qua excellunt hominem, et penes facultatem ad illas illuminationes accipitur media hierarchia. Sunt et ab ipso illuminationes proportionatae facultati intelligentiae angelicae secundum facultatem qua contingunt intellectum humanum, et illa sunt illuminationes acceptae ab Angelis et infusibiles hominibus, et penes facultatem ad illas illuminationes accipitur infima hierarchia. Et ita cum non sunt plures analogicae intelligentiae angelicae ad illuminationes, non erunt plures hierarchiae.
Et hoc patet iterum ex hoc quod intelligentia angelica non est nisi in triplici consideratione. Cum enim in ipsa sit medium inter intellectum divinum et humanum, potest accipi in se, vel prout quodam modo est contingens extrema,
citra unum existens, et ultra alterum : et sic habebit triplicem facultatem. Et cum. unicuique facultatum propria respondeat illuminatio, erit triplex modos illuminationum, et per consequens triplex hierarchia.
Sed contra hoc videtur esse, quod ista triplex facultas videtur esse in quolibet Angelo, cum quilibet intellectus . angelicus sit medius inter divinum et humanum. Ad hoc dicendum, quod hoc verum est : et propter hoc dicit Dionysius in auctoritate prius inducta, quod in quolibet eorum sunt primae et mediae et ultimae ordinationes et virtutes illuminationum : nihilominus tamen in ipsis etiam angelicis agminibus quaedam secundum subtilitatem essentiae naturae et perspicacitatem intelligentiae magis accedunt ad. extrema, et quaedam magis ad medium : et illa quae accedunt ad extrema, constituunt superiorem et inferiorem hierarchiam : illa autem quae ad medium, constituunt mediam. Et hujusmodi simile in natura est in anima sensibili, quae media fit inter rationalem et vegetabilem, ut dicit Isaac in libro de Diffinitionibus : omnia enim habentia sensibilem animam, habent sensum aliquem : et in accessu ad. rationem, quaedam sunt in extremo, quaedam in medio : et in extremo juxta vegetabilem sunt illa quibus inest sensus, nec insit memoria, nec disciplina, ut sunt animalia non habentia sensus disciplinabiles. Quibusdam autem ex. sensu quidem inest memoria, sed non disciplina, ut illis quae habent visum et non auditum, ut apes, et quaedam animalia annulosi corporis, et illa sunt quasi in medio. Quibusdam autem inest ex sensu et memoria et disciplina, et illa secundum parum participant experimentis, sed non ad acceptionem universalis, eo quod nesciunt reducere multa ad unum, quod exigitur ad experimentum. Unde cum triplex sit principium artis et scientiae, sensus scilicet, et memoria, et experimentum, patet quod sensibilium quaedam sunt in remotissimo a ratione : cujus est ars et scientia, sicut illa quae participant primo principio tantum, scilicet sensu : et quaedam sunt magis accedentia, ut illa quae participant primo principio et propinquiori, scilicet sensu, et memoria. Et quaedam sunt propinquissima, scilicet quae habent principium primum et propinquum et attingens artem secundum aliquid, sicut illa quae habent sensum et memoriam et disciplinam in aliquo experimento similem. Et hoc est quod dicit Philosophus in I Metaphysicae . Natura autem sensus habentia sunt animalia. Ex sensu autem quibusdam eorum non inest memoria, quibusdam autem inest. Et propter hoc alia quidem prudentia, alia vero disciplinabiliora non possibilibus memorari. Prudentia vero sine disciplina sunt quaecumque impossibilia sunt sonos audire, id est, auditione distinguere, et ad aliquam notitiam et secundum quosdam simpliciter non audire, ut apes, et si aliquid hujusmodi genus animalium est. Addiscunt autem quaecumque juxta memoriam, id. est, cum memoria, et hunc habent sensum, scilicet auditum : alia quidem fortassis vivunt et memoriis, experimenti autem parum participant, quia scilicet ad disciplinam, sed non ad acceptionem universalis. Sed hominum genus participat et arte et rationibus.
Dicendum igitur ad primum, quod media in numero sunt multa, sed in ratione non sunt nisi unum, et penes illam communem rationem medii sumitur media hierarchia.
Ad aliud dicendum, quod Dionysius non intendit, quod in qualibet persona sunt tres hierarchiae : sed intendit, quod triplices illuminationes sunt in quolibet intellectu propter causam jam dictam.
Ad alia omnia patet solutio ex dictis. Et intellectus hujus solutionis est
in libro de Caelesti hierarchia , si quis diligenter inspiciat, ubi probat Dionysius, quod " hoc omnium causae et super omnia bonitatis proprium, ad communionem suam ea quae sunt vocare, ut unicuique eorum quae sunt, ex propria diffinitur analogia. Omnia enim quae sunt, participant providentiam ex superessentiali et causalissima divinitate manantem. "
ARTICULI SECUNDI