Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quid sit Seraphim ?
Deinde de Seraphim quaeritur, Quid sit?
1. Et sumatur ratio Dionysii qui dicit sic in libro de Coelesti hierarchia , quod " sancta Seraphim nominatio dicit incendentes aut calefacientes. " Sed cum Seraphim prima conversio sit in Deum secundum accipere, videtur quod potius dici debent incensi vel calefacti, quam incendentes vel calefacientes.
2. Item, Cum sit conversio in Deum secundum acceptionem i11uminationum, magis deberent denominari a lumine, quam ab ardore.
3. Item, Cum duae sint proprietates ignis, scilicet illuminativa, et ustiva, et unam illarum communem habeat cum coelo, scilicet illuminativam, illa videtur esse nobilior : igitur ab illa nobilior ordo potius deberet denominari.
4. Item, Cum quaedam proprietas ignis sit secundum, siccitatem quae sequitur caliditatem, quaeritur, Utrum aliquid simile secundum spiritualia insit Seraphim?
5. Praeterea quaeritur, Quae sit diversitas inter incendere et calefacere? quae duo dicuntur manifestari per nomen.
Solutio, Dicendum, quod unusquisque ordo (ut dicit beatus Gregorius ) illius doni censetur nomine, quod plenius acceperit in munere : ita tamen, quod superiores omnia dona inferiorum habeant eminenter, et inferiores superiorum non eminenter: et hoc infra explanabitur.
Seraphim igitur ab ardore charitatis Seraphim sunt appellata: quia, sicut dicit beatus Bernardus in sermone 19 super Cantica: ((Seraphim ipsa charitas Deus in se adeo traxit et absorbuit, atque in eumdem rapuit sanctae affectionis ardorem, ut unus cum Deo spiritus esse videantur : instar profecto ignis qui aerem quem inflammat, dum suum ei totum calorem imprimit, induitque colorem, non ignitum sed ignem fecisse cernitur. Amant itaque praecipue contemplari in Deo Cherubim quidem scientiam cujus non est numerus,. Seraphim vero charitatem quae numquam excidit. "
Ad primum ergo dicendum, quod incensivum et calefactivum dicunt plenitudinem sufficientiae charitatis, sed non plenitudinem copiae quam habent non ignitam, sed ignis. Unde ut notetur, quod ex abundantia charitatis copiose etiam aliis possunt infundere, potius dicuntur calefacientes, quam calefacti aut incensi.
Ad aliud dicendum, quod duobus modis considerantur istae duae proprietates, luminosum, et calidum, scilicet in se, et in ordine ad vitam quam faciunt. Et in se luminosum dignius est quam calidum proximum est vitae : lumen enim per calorem operatur vitam in naturalibus, et similiter in spiritualibus. Vita igitur gloriae et vita gratiae secundum complementum gratiae sunt in calore affectionis secundum charitatem, et secundum minus perfectum in luce intelligentiae.
Et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod calor vitalis est secundum igneum caelum, et ille calor secundum Philosophos sic mirificus potius est in humido quam in sicco : et sic dicimus de ardore Seraphim, quod pascitur et nutritur humido pietatis et devotionis.
AD aliud dicendum, quod non est idem calefacere et incendere : omnia enim quae incenduntur, calefiunt, et non convertitur: et sic Seraphim superiores quidem spiritus inferiores tamen se totos incendunt tamquam ardori charitatis magis aptos : inferiores autem ad differentiam istorum dicuntur calefacientes, ad modum ignis qui vicina sibi incendit et ignit, remota autem calefacit tantum.